Quaestio 37
Quaestio 37
CIrca secundum arguitur, quod promotus ex dispensatione ad ordines possit promoueri ad curam. quoniam cui conceditur maius, & minus. sed maius est corpus Christi conficere & dignius quam curam exercere, eo ergo quo illi conceditur per dispensationem promotio ad ordines, eadem dispensatione conceditur ei promotio ad curam.
IN contrarium est quod papa saepius dispensat cum aliquibus vt promoueantur ad ordines, quos tamen prohibet promoueri ad curam.
DIcendum quod priuilegia stricti iuris sunt eo quod gratiam continent. propter quod non extenduntur nisi ad ea quae in priuilegiis exprimuntur, & maxime in dispensationibus: quando ea quae in priuilegio non exprimuntur, specialem causam dispensandi requirunt. Nunc autem in fauorem religionis saepius tale datur priuilegium, virtute cuius dispensatur vt alias fratres illegitimi ad promotionem, ad sacros ordines poterunt promoueri, eo quod ex religione praesupponitur diligentia in missam celebrando, ad quod non requiritur magna industria aut instructio, quae ad curam tenendam requiritur, & exreligione inesse non praesumitur: sed potius contraria simplicitas. ita quod in talibus ex alia causa dispensatur quod possint promoueri ad ordines, ex alia vero quod ad curam, quarum illa potest esse fine ista: sed ista non debet esse fine illa. Propter quid dico quod ex priuilegio stricto quo dispensatiue potest promoueri ad ordines, non potest promoueri ad curam: sed indiget priuilegio alio, vel dispensatione speciali ad hoc. Et secundum hoc concedenda secunda ratio ad istam partem procedens. Ad primam quaoe e erat in contrarium: quod maius est conficere: Dicendum quod in factis aliquid dicitur esse maius alio, aut quo ad factorum dignitatem, aut quo ad periculum & difficultatem in modo faciendi. Primo modo maius est corpus Christi conficere quam curam exercere, quia illud pertinet ad caput ecclesiae, hoc autem ad membra. Secundo modo maius est curam exercere quam corpus Christi conficere, quia ad hoc maior requiritur industria quam ad illud. Et praeterea error in conficiendo solum vergit in detrimentum conficientis: error vero in curam exercendo vergit in detrimentum suum & aliorum. Nunc autem in dispensando non sit aspectus ad dignitatem eius quod fieri debet: sic enim vt procedit obiectio, dispensatio in vno includeret dispensationem in alio, quia maius includit minus: sed fit aspectus ad periculum & difficultatem operis. Nunc autem in mino ri non includitur maius, sed econuerso. propter quod bene dispensatur ad vnum illorum, ita quod non ad aliud, sed non econuerso.
On this page