Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 1
Incipit. vlll. Vodlibet nostrum. ciii. continebat Quaestiones. xvii. Quarum quaedam erant de deo in comparatione ad crea turas & econuerso: quaedam vero de creaturis secundum se.
CIRca primum erat vnum pertinens ad dei visionem: Vtrum scilicet deus possit videri a beato sub ratione veri absque hoc quod videatur ab eodem sub ratione boni. Aliud vero pertine bat ad dei dilectionem: & erat. Vtrum deus plus possit diligi quam cognosci. Tria vero alia ad dei potentiam pertinebant. Quorum primum erat circa id quid est extra mundum. Vtrum. scilicet deus possit facere corpus aliquid extra caelum quod non tangat caelum. Aliud erat circa assumptum ab ipso. Vtrum deus potuit facere quod anima Christi separata a suo corpore existente in sepulcro mortuo fuisset coniuncta corpori ipsius in alta ri vel in pyxide si tunc fuisset consecratum. Tertium erat circa assumendum: vtrum verbum dei potuit assumere substantiam non intellectualem in vnitatem personae.
CIRca primum arguitur: quod deus possit videri a beato sub ratione veri absque eo quod videatur ab eodem sub ratione boni: quia omne prius saltem secundum in tellectum potest separari a posteriori: ratio autem veri prior est secundum rationem intellectus nostri in deo quam ratio boni: quia est simplicior. Ratio enim boni includit in se rationem veri: ergo &c. Item quia alia ratio est essentiae diuinae vt in se & absolute consideratur: & alia ratio eiusdem vt est idea creatura rum: ideo diuina essentia potest videri a beato in se & absolute sub ratione essentiae absque eo quod vi deatur sub ratione ideae. Nisi enim ita esset: diuina essentia non posset videri a beato, quin simul in ea & cum ea viderentur creaturae inquantum est idea: quid tamen falsum est. Igitur poterit etiam videri sub ratione veri a beato absque eo quod videatur sub ratione boni. Item bonum operabile & factibile potest intelligi ab intellectu speculatiuo sub ratione veri absque eo quod intelligatur sub ratione operabilis: vt inquirendo quid est virtus moralis & quae partes eius & huiusmodi. ergo &c.
CONtra, non minus differunt inter se ratio essentiae in deo, & ratio relationis, & relationes diuinae personales, quam verum & bonum in deo: sed essentia diuina non potest videri nisi in persona: ergo &c.
DIco quod in deo praeter pluralitatem & distinctionem personarum & proprietatum notionalium quae sunt secundum rem & naturam, & secundum relationes & esse respectiuum nulla est pluralitas nec diuersitas aut distinctio nisi secundum rationem & consideratio nem intellectus: & secundum rationes attributales: prout hoc alias declarauimus. Et ideo cum diuina na tura intellectui beato obiectiue se offert & representat vt vnum simpliciter sub vna ratione simplicissima tantum, videlicet sub ratione esse, qua vniversalter est ratio secundum quam de quacumque re primus natus est forma. ri conceptus ab ipso intellectum: ita quod si intellectus apprehendens diuinam naturam sub ratione esse stet in sola apphensione tali, & nequaquam operetur vlterius circa sic apprhensum suae considerationis intuitu: ne quaquam apprhendet aut discernet aliquam pluralitatem rationum in illa: quia nec est in illa secundum naturam ni si in virtute: & secundum actum solummodo est in illa ex consideratione intellectus distinguentis illas in ipsa natura sub ratione quae est esse, quasi determinantis & contrahentis ipsam. cuiusmodi sunt viuere, intelligere, velle: quae significantur per modum actus. Et quia ab esse dicitur essentia, essentia est ratio secundum quam de quacumque re primus natus est conceptus formari ab ipso & in ipso intellectum: ita quod si in tellectus apprhendens diuinam naturam sub ratione essentiae stet in sola apprehensione tali, & nequaquam vl terius operetur suae considerationis intuitu circa sic apphensum, nequaquam apprhendet aliquam plurali tatem rationum in diuina natura, quia nec sunt in illa nisi virtute tantum: & solummodo sunt in illa secundum actum ex consideratione intellectus distinguentis illas in ipsa natura sub ratione illa quae est essentia, quasi determinantis & contrahentis ipsam: cuiusmodi sunt vita, intelligentia, veritas, voluntas, & bonitas: quao significantur per modum habitus. Nec est ibi aliqua determinatio aut contractio ex natura rei: quia tuncin illa ex hoc esset aliqua compositio: sed solummo secundum rationem considerationis nostrae: quae non potest sub ratione tantae simplicitatis illas comprhendere sub qua sunt in illa natura. In ipsa enim diuina natura quantum est ex ipsa natura non est nisi vna singularitas simplex sine omni ratione vniversalis: sine qua non est determinatio vel contractio in re ex ipsa natura rei. Quare cum in visione beatorum non est consideratio intellectus circa illa quae sunt in deo, discursiua, neque via inuestigationis vnius rationis post aliam: sed sim plex & tota simul, de necessitate ergo beatus vnico & simplici intuitu videt in ipsa diuina natura omnes illas rationes simul: & earum pluralitatem atque diuersitatem siue distinctionem: quae etiam nullo modo possent videri nisi ipsis rationibus simul visis acsi secundum rem essent in ipsa diuina natura, & sese ex natura rei offerrent intellectui & mouerent illum ad videndum eas. Propter quid dico quod non potest deus videri a bea to sub ratione veri absque eo quod videatur sub ratione boni.
AD cuius ampliorem intellectum a contrario acceptum est aduertendum: quod si aliquid vnum & ideo simplex secundum rem habet in se diuersas rationes: quod posset cognosci secundum vnam earum: & non secundum aliam: hoc non videtur posse contingere nisi duabus de cau sis: propter quas vna earum possit intelligi seorsum sine alia. Quarum prima est: quod res illa potest hapbe rationem niversalis secundum diuersas intentiones generis & differentiae: nec est ex se singularitas quaedam sicut in diuina natura, in quam non cadit ratio vniversalis. Propter hanc enim causam possum intelligere rationem animalitatis siue ani malitatem secundum rationem generis absque eo quod intelligam rationem rationalitatis aut irrationalitatis secundum rationem differentiae, & similiter possum intelligere hominem & videre siue cognoscere a longe venientem sub ratione animalis: quod tamen ipsum non cognoscam secundum rationem rationalis vel hominis: cuius rationem habet per rationale additum animali. Alia est: quia res illa in qua sunt ambae rationes: non se offert clare cognoscenti, aut ipse intellectus propter suam obtusitatem non sufficit eam primo intuitu clare conspicere: sed oportet eum per discursum notitiam illius inuestigare: & hoc singillatim singulas rationes singulis inuestigationibus. et ideo vna illarum inuestigata sic vt cognoscatur siue intelligatur, altera quia nondum inuestigata est non cognoscitur nec intelligitur. Et secundum hoc in vita ista possum cognosce re deum secundum quod est ens & non secundum quod est vnus vel bonus & huiusmodi. Haec enim diuersis inuestigationi bus, & seorsum de deo in vita ista cognoscuntur. Nunc autem in proposito ita est: quod neutra harum causarum locum habet in aperta visione dei in patria. Non prima: quia in deo non cadit ratio vniversalis: sed quod quid est in eo vna singularitas quaedam est: secundum quod alibi declaraui. Vnde quia ratio esse quae est primum cognoscibile de deo & visibile in ipso & simplicissima in eo, quoddam singul are est & similiter viuere & intelligere, velle & caeterae virtutes omnes, & sunt omnes id quid ipsum in vna re singulari: & vna earum secundum rem & quantum est de natura rei est alia: licet secundum rationem nostram intelligendi vna includatur in alia vt esse in viuere, & viuere in intelligere: & verum in bono, & sic de singulis, vt secundum hoc omnes simul per con siderationem intellectus in vnica singularitate secundum rem se offerant videnti, ratie scilicet ipsius esse in aliis vt qui bus quasi determinatur: & rationes aliae sub ratione ipsius esse quae quasi ipsum determinant. Omnis ergo videns deum vera visione ipsum totum & secundum omnes rationes eius videt eum: aut si subtrahatur visio haec vnius rationis, necessario omnium aliarum visio subtrahetur. Secunda autem causarum praedictarum nequaquamhabet locum in proposito: quia in visione dei aperta nulla est cognitio ex inuestigatione & discurlum. Propter quid dico iterum quod deus non potest videri a beato sub ratione veri obiectiue, quin etiam simul vi- deatur sub ratione boni: in qua & ratione veri est ratio elicitiuaactus videndi bonum, secundum quod nihil omnino intelligitur nisi sub ratione veri: sicut alibi exposui. Quid arguitur primo in contrarium: quod prius. secundum intellectum potest separari a posteriori: Dico quod non est verum quando prius non habet rationem vniversalis: lI aut cognoscens cognoscit rem per discursum: aut prius re differt a posteriori, sicut substantia differt ab accidente: quorum nullum contingit circa deum in visione beata. Ad secundum: quod essentia diuina potest videri absque eo quod alia. scilicet essentiae creaturarum videantur in ipsa &c. Dico, quod non est simile: quia illa sunt extra diuinam essentiam, & ipsa nuilum essentialem ordinem vel respectum habet ad illa. Propter quid per illam non in ordine ad essentias creaturarum extra, non necessario cognoscuntur ipsae essentiae creaturarum: sed possunt occultari. Quare similiter ipsis occultatis nequaquam possunt cognosci rationes ideales illorum in deo, eo quod relatio in vno extremo non potest cognosci nisi cognita relatione in alio extremo: quae cognosci non potest sine cognitione illius in quo est. Ad tertium: quod operabile vel factibile potest cognosci sub ratione veri, & non simul sub ratione boni: Dico quod verum est vbi differt res & vsus rei, & de cognitione habita de illis in vita ista: quia non est nisi discursiua. Et sic non est si mile de cognitione rationum dei in patria: in qua omnes simul sub vno intuitu iugiter permanente absque vlla variatione cognoscentur.
On this page