Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

CIrca secundum arguitur: quod non sit possibile homini vt assentiat propositioni cuius contrarium apparet sibi per rationem: quia non per voluntatem ad hoc cogentem: de qua magis videtur. quoniam intellectus per suum obiectum non potest cogere voluntatem ad consentiendum illi cuius contrarium vult: ergo nec voluntas intellectum ad consentiendum ei cuius contrarium nouit. Item in secundo de anima, phan tasiamus cum volumus: non autem opinamur: vt hominem quadrupedem phantasiamus quem num quam opinamur talem esse: opinari autem est opus intellectus. quare opus intellectus non habetur ex voluntate. ergo &c.

CONtra. tunc numquam assentiremus articulis fidei.

DIcendum ad hoc breuiter: quia alias in quaestionibus ordinariis de tangentibus materiam huius quaestionis satis locuti sumus. Ex illis ergo quae ibi diximus dico distinguendo de ratione, quia aut est ratio qua solidae veritati innixa est, & nullo modo infringi potest aliquo genere solutionis verae, aut est ratio quae quantuncunque apparens sit, solidae tamen veritati non innititur. Illi autem cuius contrarium apparet homini per rationem primo modo dictam impossibile est quod homo cogatur assentire, vel possit: quia contrarium illius omnino falsum est: cui nullus consentire potest, aut cogi potest consentire cognita veritate. Veritas enim cognita cogit intellectum ad sibi assentiendum: & cogendo ad sibi assentiendum simul cogit ad dissentiendum suo opposito. Vnde & secundum hoc concedenda sunt duo prima argumenta, licet modicum faciant ad propositum. Illi vero cuius contrarium apparet homini per rationem secundo modo dictam, bene potest homo assentire per habitum fidei, & cogi ad hoc per imperium voluntatis. Per hunc enim modum, vt procedit argumentum in contrarium, assentimus articulis fidei, quorum contrarium numquam apparet per rationem primo modo dictam, quia sunt innixi solidae veritati. Quia si per impossibile inveniri posset articulus, cuius contrarium appareret tali ratione, illi non esset adhaerendum vt fidei articulo. dicente August. quod si recta ratione & infallibili apparere posset contrarium ei quod tenetur in sancta ecclesia, non propter illam fidem christianam dimitteret. qualem impossibile est inueniri, immo qualiscumque ratio apparenter de contrario fidei aliquid asserit, vera non est, sed veri similitudine fallit, vt alibi latius declarauimus. Ex quo plane patet falsitas dicti illius quod voluntas non pont velle oppositum eius quod iudicatum est per rationem: postquam voluntas potest ad assentiendum illi contrario cogere rationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11