Quaestio 17
Quaestio 17
CIrca Tertium arguitur: quod monachus scholaris non possit petere pecuniam per literas ab aliquo officiali monasterii sui: nec ille mittere sine peccato: quia scribitur in regula beati Benedicti: quod nulli liceat literas vel aliqua munuscula a quoquam recipere fine icentia abbatis. ldem habetur. xii. quaestione. i. Non dicatis.
CONtra est consuetudo. Dico quod si officialis ille tam amplam habet administrationem sibi commissam ab abbate vel specialiter vel generaliter quo ad omnes huiusmodi officium exercentes: vel de consuetudie ex conscientia abbatum conseruata quod possit eleemosynas facere de bonis pertinentibus ad suum officium: & hoc nouit ille scholaris: Dico quod ille officialis sine peccato potest illi pecuniam ad vsus necessarios sui studii mittere: quia potius tenetur de administratione sibi commissa subuenire fratri suo monacho quam extraneo. Et similiter ille scholaris potest eam sine peccato petere per literas. Quamquam enim in regula sit ordinatum quod nullus lras cuiquam mitteret sine licentia abbatis, in hoc tamen quod eum ad scholas mittit concedit ei licentiam exercendi illa quae requirit status scholasticus: quorum vnum est, vt puto, lras mittere pro indigentiis su is implendis. Si vero officialis ille non habet aliquo dictorum modorum tam amplam administrationem sibi com missam quod possit eleemosynas facere aut donaria de bonis pertinentibus ad officium suum, tunc peccat in mittendo pecuniam: et similiter ille scholaris in petendo eam si illud nouit, quod non licet ab aliquo petere quid non licet illum dare. Si vero de tali potestate illius officialis dubitat, potest sine peccato ei scribere quod sibi mittat pecuniam sub conditione tamen si potestatem super hoc habeat. Per haec patent obiecta vtriusque partis.
On this page