Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 12
CIrca tertium arguitur, quod amicitia non sit virtus, quia nulla virtus tollitur ab homine ex vitio alterius: amicitia tollitur a bono, amico suo facto vitioso. ergo &c. e
CONtra. illud est virtus cuius actus eliciuntur ex habitu: amicitia est huiusmodi, vt patet in actibus amicitiae gratuitae: qui eliciuntur ex habitu charitatis. ergo &c. Quae stio ista mota est propter dictum philosophi in principio. viii. ethicorum. Amicitia: est virtus quaedam, vel cum virtute. vbi propter disiunctionem dubitatur quid illorum ponenda sit, an habitus quidam virtutis distinctus contra habitus aliarum virtutum, an passio aut actio quaedam consequens habitus virtutum, vt scilicet modus quidam cuiusdam amationis. Secundum species enim amationis sunt species amicitiae, vt dicit ibidem cap. iiii. Sed quia disiun ctiua artis aequipollet copulatiuae: Dico ad quaestionem quod amicitia virtus est secundum habitum separata ab aliis, & pars quaedam iustitiae, sed non nisi cum virtute alia, aut aliis. lpsa enim nunquam est solitaria, sed vt sit & gene retur, virtutem aliquam aut aliquas requirit in fundamento. Vnde quod species amicitiae distinguuntur secundum species amationis, hoc non est, vt dicit ibi Commentator quia sunt idem amatio & amicitia, sed quia sunt conuenientia, vt iam videbitur. Propter quod philosophus ibidem cap. vii. distinguit inter amicitiam & amationem, dicens sic. Assimilatur quidem amatio passioni: amicitia autem habitui. Vnde vt dicit: Amici redamant cum electione & bona volunt amatis illorum gratia, non secundum passionem, sed secundum habitum. Ad cuius manifestationem sciendum quod ad amicitiae generationem & esse concurrunt tria. Primo debet habere virtutem, vel alias in fundamento, sine qua vel quibus non potest generari vera amicitia & mansiua, propter quod dicitur, viii. ethicorum c. v. Perfecta est bonorum amicitia et secun- dum virtutem similium. Permanet igitur horum amicitia quousque boni sunt: virtus autem est man siua. Aliae enim duae species amicitiae, quae scilicet fundantur super vtile & delectabile, non sunt verae amicitiae. Vnde philosophus cap, quarto. Secundum accidens amicitiae hae sunt. Non enim secum dum quod est amatus qui sic amatur, sed secundum quod tribuunt hi quidem bonum aliquod, hi autem delectabile, facile vtique solubiles. Vnde Tullius primo de offi. Qui summum bonum sic instituit, vt nihil ha beat cum virtute coniunctum, idque suis commodis non honestate metitur, nec amicitiam colere po test, nec iustitiam. ldem tertio, de amicitia. Virtus amicitiam & gignit & continet. Secundo debet habere dispositionem in subiecto qua habilitatur quis vt in eo super aliam virtutem possit fundari amicitia, quae dispositio vocatur amatio, & est passibilis qualitas: quae est dispositio ad amicitiam ge nerandam, sic quod homo ea naturaliter est habilis vt in eo generetur virtus amicitiae. Vnde in quibus non est talis dispositio quasi in medio quodam & temperamento, non sunt apti ad amicitiam, vt sunt solitarii atque syluestres homines, seueri, dyscoli & litigiosi. de quibus quarto ethicorum. Neque quaecumque curantes dyscoli & litigiosi vocantur. Vbi dicit alia transsa. Sunt quibus cordi non est: neque curant de aliquo dyscoli & intractabiles. de quibus etiam dicitur octauo ethicorum. In seueris & senibus minus sit amicitia quanto magis dyscoli sunt, & minus colloquiis gaudent. In istis enim deficit dicta dispositio: in aliis autem excedit. vt in illo de quo, quarto ethicorum. Non in amando recepit singulos vt oportet, sed in eo quid quisque est. Similiter enim ad ignotos & notos idem faciet. vbi dicit alia transia. Recipit quem recipit: eo quod natura eius talis est &c. Tertio debet amicitia vt generetur habere proprias actiones per quas generatur: quae sunt amare, & reamare. propter quod dicit septimo ethicorum. Tres sunt species amicitiae aequales numero amabilibus. Secundum vnumquidque enim redamatio. & infra. Vterque igitur amat, & aequale retribuit. Et sunt in triplici gradu actiones illae amoris per quas generatur amicitia. Primo enim ille in quo debet generari habitus amicitiae, amat bonum virtutis quod in se habet propter ipsum, & seipsum propter illud. Secundo amat idem in proximo, & proximum propter illud. Vt enim dicitur nono ethicorum, amicabilia quae ad amicos, & quibus amicitiae determinantur videntur ex his quae ad seipsum venisse. & hoc ideo, quia se & sua quisque prius & potius amare debet quam alie na. Sed quia in hoc perfectio amoris non consistit: ideo secundo deriuatur ad proximum. Vnde de perfecto amore charitatis dicit Richar. de Trini. cap. iii. Nullus priuato & proprio suiipsius amo re dicitur proprie charitatem habere. Oportet igitur vt amor ad alterum tendat, vt charitas esse queat. & cap, quarto. Non potest amor esse iucundus nisi sit mutuus. alter itaque erit amorem impendens & alter amorem rependens. Tertio vero idem quod amat in proximo, vult a se, & a proximo coamari in tertio, & cum tertio coamare quid amat in se & in proximo vt sit amor perfectus in summo. dicente Richar do ibidem cap. xi. In mutuo amore nihil pretiosius quam vt ab eo quem summe diligis & a quo summe dili geris, alium aeque diligi velis. In illis ergo mutuo dilectis exhibitae sibi dilectionis confortem aequa ratio ne requirit: ergo & charitatis consummatio personarum trinitatem requirit. Et cap. xv. Perfectio vnius exigit adiunctionem alterius, & perfectio vtriusque requirit cohaerendum tertiae. Et cap. xix. Quando solus solum diligit, dilectio quidem est: condilectio non est. Condilectio iure dicitur vbi duorum affectus tertii amoris incendio conflatur. Et ideo persecta amicitia quae actionibus amoris & dilectionis generatur, inter pauciores quam inter tres: esse non potest. Quia etsi plures personae addantur: nullus tamen nouus modus in perfectione dilectionis additur. Omnis enim dilectio aut est simpliciter dilectio: quam potest aliquis, habere ad se solum: aut est redilectio: quam po test habere vnus ad alium: aut est condilectio: quam non possunt habere minus quam duo ad tertium et si sit trium ad quartum, non est nisi condilectio: & sic vera amicitia stat in tribus. Vnde quid dicit philosophus octauo ethicorum, de amicitia cap, nono. quod assimilatur abundantiae: quae nata est ad vnum fieri: exponit in libro nono capitulo. xv. dicens quod hoc videtur congruere amicis etiam ad vtilitatem: & tunc quaerit vtrum studiosus vnum aut plures secundum numerum debet habere ami cos. & respondet subdens, quod est quaedam mensura. vbi dicit Comment. Et est talis multitudo amicorum, cum qua potest viuere quiete & sine perturbatione: cum quibus autem non potest sic viuere, isti sunt plutes, quibus tanti itaque erunt, puta tres. plures enim habere forte non facile. Amplius autem actio amoris in vnoquoque dictorum graduum debet habere tres comites: qui necessario amorem sequuntur: qui sunt beneuolentia, beneficentia, & confidentia. Beneuolentia quo ad initium generationis amicitiae, beneficentia quo ad eius progressum, confidentia quo ad eius consummationem. Cum enim quis beneuolus est virtuti suae quam diligit & sibi, eam alteri communicari appetit, & in proximum transferri. Vt enim ait Tullius de amicitia fructus ingenii & virtutis, omnisque praestantiae, tunc maximus capitur, cum in proximum transfertur. Vnde ait Augustinus i. de doctn.a Christiana. iii. cap. Omnis res quae dando non deficit, dum non datur nondum habetur quomodo habenda est. Per talem enim beneuolentiam incipit per amoris actionem generari habitus amicitiae ad proximum: quem sibi similem in virtute vult fieri: & vni uersaliter omnia bona quae sibi. Hinc de beneuolentia loquens dicit philosophus nono ethicorum. Videtur vtique principium amicitiae esse: & amicos non possibile esse nisi beneuolos factos. Et quia non suffi cit bonum velle proximo vt ad ipsum habitus amicitiae generetur, sequitur secunda actio: quae est beneficentiae qua erga proximum operatur vt in eo virtus communicetur, & alia bona quae sibi vellet communicari. Vnde dicitur nono ethicorum. Ponunt amicum volentem & operantem. Vnde Tullius de amicitia. Faciendum, imitandumque est omnibus: vt siquam praestantiam virtutis, inge nii, fortunae consecuti sunt, impartiant, communicentque eam cum suis. Per hoc enim similes efficiuntur. Similitudinem autem sese amantium requirit amicitia. dicente Tullio ibidem. Dispares mo res disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias. Nec ob aliam causam vllam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos quam maxima potest esse studiorum distantia. Vnde & in eis quae sunt bona fortunae, adaequare se debent amici pro posse. Vt enim idem dicit ibidem, qui in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores sunt, exaequare se cum inferioribus debent. Sed licet quis beneuolentia & beneficentia vtatur erga proxi mum vt ad eum amicitiam concipiat: si tamen non confidat de proximo vt ei vices readamando & reamicando reddat, perfecta & firma esse non potest. ldeo vt perfecte in quocunque habitus amicitiae generetur, oportet quod de proximo talia confidat qualia de se erga proximum sentit. dicente Tullio de amicitia. Firmamentum stabilitatis constantiaeque eius quam in amicitia quaerimus, fides est. Nihil enim stabile est quod infidum est. Quae vt perfecte habeatur, debent amantes sua pectora sibi aperire. Vnde ibidem. Nisi apertum pectus videas tuumque ostendas, nil exploratum habeas. Per hoc enim repellitur omnis fictionis & contrarietatis suspicio. quod necessarium est ad perfectae amicitiae gene rationem. Vnde ibidem. Est viri boni haec duo tenere in amicitia. Primum nequid fictum sit neue simulatum: deinde non solum illatas ab aliquo criminationes repellere oportet, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum. Per quae omnis controuersia ab amicis tollitur: quod requiritur ad veram amicitiam. dicente philosopho octauo ethicorum. cap. xx. Qui propter virtutem amici existunt, in operari adin uicem prompti sunt. Ad haec autem tendentium non sunt accusationes neque pugnae. Et quia talis expe rientia non habetur nisi ex multis actibus, ideo non cito generatur vera amicitia. dicente philo sopho. viii. ethicorum. Indiget tempore & consuetudine. Secundum prouerbium enim, non est sci re adinuicem, ante sal comedere: neque acceptari oportet prius, neque esse amicos, antequam vterque vtrique ama bilis appareat & credatur: non sunt autem si non amabiles, & haec sciant. Voluntas igitur velox amicitiae: amicitia autem non. vbi dicit Commentator. Forte est quando ex pauca conuersatione cognoscit aliquem studiosus, sed tamen & latebit vtique vt ad aliquid benignos proponens sermones. Amici enim non possunt seinuicem cognoscere antequam simul tantum conuersentur, vt pariter mul tum salis comedant. quoniam oportet conuersari adinuicem: & scire eam quae adinuicem beneuolentiam. Credent quidem adinuicem beneuolos esse experientiam assumentes.
EX exercitio igitur horum trium beneuolentiae, beneficentiae, & confidentiae in actione amandi generantur ha bitus quidam connectentes inter se amantes & ad vnitatem quantum possibile est redigentes. dicen te philosopho nono ethicorum cap. v Ad amicum habere quemadmodum ad seipsum. Est enim amicus alius ipse. Nam vt ait Tullius, vis amicitiae in eo potest vt vnus animus fiat ex pluribus. Quid dulcius quam habere cum quo omnia audeas loqui sic vt tecum: quis esset fructus in rebus prosperis, nisi haberes illum qui illis aeque vt tu ipse gauderet. Aduersas res ferre difficile esset fine eo qui illas etiam quam tu grauius ferret. Propter quod amicitia omnia virtutum opera in commune ex ercitium deducit. Dicente enim Tullio, Amicitia nihil aliud est quam omnium diuinarum rerum humanarumque summa cum beneuolentia & charitate consensio. In quo perficitur aliarum virtutum operatio, quia aliarum virtutum opera sunt vt simpliciter fiant: amicitiae autem opera sunt, vt in communem vtilitatem sese amantium producantur, vt idcirco nullus sine amicitia actus virtutis possit esse perfectus. propter quod continue subdit. Nec sine amicitia vlla pactio esse potest. & infra. Virtutum enim adiutrix amicitia a natura data est: vt quando solitaria non posset virtus ad summa parue nire, coniuncta & sociata cum altera perueniret, quae quidem altera amicitia est. Propter quod quantum ad exer citium operis respectu aliarum virtutum est virtus quaedam generalis, & pers principalis iustitiae generalis, reddens vnicui quod quid suum est, & implens illud naturae praeceptum. Quod tibi vis fieri hoc feceris alii, quod tibi non vis fieri non fe ceris alii. Propter quod dicit Tul. Solem de mundo tollere videntur qui amicitiam de vita tollunt: quae populos vni uersos tueri, eisque consulere soleat optime. cum de virtute iustitiae generalis dicat philosophous quinto ethicorum. Neque Hesperus, neque Lucifer ita admirabilis. Vnde inter omnes virtutes morales maxime charitati infusae conformis est, & est omnium moralium virtutum corona, & tanto perfe ctior quanto super plures & perfectiores virtutes morales fundatur. de quarum numero amicitia est vna. dicente Comment. super principium. viii. ethicorum. Vnam virtutum est dicere amicitiam sic vt fortitudinem & temperantiam & moralium vnamquamque. Haec enim circa passiones & actiones est vt reliquae. Sunt enim actiones vt amare: passiones vt amationes. Et est aduertendum quod est alius & alius habitus inquantum est circa actiones, & inquantum est circa passiones. Inquantum enim est circa passiones, proprie dicitur non amicitia, sed amicabilitas: & est pars temperantiae. Sic enim secundum Conment. vbi supra, est medietas adulationis, & syluestritatis. Syluestris enim deficit a medio, & non est aptus ad copulam amicitiae: adulator autem abundat, vehementer delectabilis esse volens: amicus autem medio vtitur: quando oportet delectabilis factus: quando autem non oportet, non factus. Vnde de medietate amicitiae secundum hunc modum dicit philosophus. iiii. ethi. cap. xxxi. In colloquiis autem & con uiuere, & sermonibus & rebus aliis communicare: hi quidem placidi esse videntur, omnia ad delecta tionem laudantes, & nihil contradicentes, sed aestimantes oportere sine tristitia quibuscumque esse. Qui au tem contratio his, ad omnia contrariantes contristare, neque quemcumque curantes, discholi & litigiosi vocantur. Medius autem horum laudabilis: qui recipiet quae oportet, & vt oportet, similiter autem & spernet. Vide tur autem amicitia esse maxime secundum medium habitum. Sed de hac amicitia nihil ad propositum. lpsa enim non plus dependet a fundamento aliarum virtutum quam econuerso. Amicitia vero inquantum est circa actiones est pars iustitiae, & proprie amicitia dicitur, de qua est sermo. Et tunc aliter est intelligere abundantiam & defectum & medium in amicitia. Vt enim dicit Comment. super principium. viii. ethir. aliqui sm abundantiam & in amare vtuntur actu amandi: qualiter dicitur Sycherus ad patrem fuisse, qui neque viuere volebat mortuo patre Alii vero deficiunt non valentes amare: amicus autem medio modo vtitur actu amandi. Est autem & istam amicitiam attribuere iustitiae. lustitia enim est aequalitatis distributiua, & amicitia amicis aequalitatem tribuit. Secundum haec ergo concedenda est secunda ratio
AD primam autem in oppositum: quod amicitia non est vir tus, quia tollitur vitio alterius: Dicendum quod amicitia & secundum quod est pars temperantiae, & sm quod est pars iustitiae, sm perfectam rationem amicitiae non consistit sicut aliae virtutes in habitu omnino absoluto in vnoquoque: sed in habitu qui sm rem est aliquid absolutum sub ratione respectus ad alium habitum numero, qui in coamico & amato pro pter virtutem quae in illo est, fundatum in essentia illius habitus hincinde. Et amicitia inquantum nomine suo nominat illum respectum qui consistit in concordia & consensu amicorum, sic relatio quaedam est, & est vna inter duos amicos fundata super duos habitus absolutos in eis, sicut similitudo est vna inter duos similes fundata in eis super duas albedies. Vt vero nominat nomine suo illos habitus absolutos: sic est duo habitus & duae amicitiae diuersi numero, vt duae albedines. Sed inquantum nominat vtrumque, solum habet perfectam rationem virtutis amicitiae. Dico ergo quod licet habitus amicitiae tollitur in illo qui perseuerat bonus ex vitio alterius quo ad rationem respectus, sicut similitudo tollitur in vno similium quando fundata est in albedine, ex commutatione alterius de albo in nigrum: non tamen tollitur quo ad rationem habitus absoluti super quem fundabatur ille respectus. Per quem quidem habitum non de sinit amare, & actiones beneficentiae exhibere erga illum vitiosum, non vt iam entem amicum, sed vt possibilem reuerti ad amicitiam: quousque incorrigibilis factus fuerit: & tunc retrahit se amicus etiam a conuersatione illius, & ab exhibitione actuum beniuolentiae, & est ei sicut ethnicus & publicanus & inimicus ratione vitii. quem tamen non desinit amare ex habitu amicitiae, sicut alium extra neum. Et sic habitus amicitiae quo ad id quid absolutum est & reale in eo, ita permansurus est simpli citer sicut & habitus aliarum virtutum: licet non habeat perfectam rationem amicitiae nisi habendo coamicum, vt dictum est.
On this page