Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 24
SEquuntur quaesita de habitibus voluntatis in comparatione ad diuersos hominum sta tus. Et erant duo. Vnum in comparatione ad diuersos status eiusdem. Vtrum videlicet bona mortificata reuiuiscant recuperata. Aliud in comperatione ad diuersus status diuersorum: scilicet vtrum charitas aliqua viatoris possit adaequari charitati contem platoris.
CIRca primum arguitur quod non reuiuiscant: quoniam proprius effectus non habet esse nisi existente propria causa: quia secundum philosophum in ii. Physicorum, & in. v Metaphysicae, Propria causa & proprius effectus simul sunt & non sunt. Sed charitas illa quae fuit causa bonorum mortificatorum, numquam reuiuiscit: quia numquam eadem numero redit. ergo &c.
ITEM si reuiuiscunt ab aliquo, hoc non est nisi a charitate recuperata: quae potest esse minor amissa & ita non potest esse tantae efficaciae vt restituat totum effectum maioris deperditae.
HIC oportet videre quomodo bona dicantur viua, & quomodo mortua, & quomodo mortificata, & quomodo viuificata. Viuere enim secundum quod alias determinauimus in quaestionibus de vita dei, dicuntur proprie illa quae habent aliquod principium in se mouendi seipsa secundum se secundum aliquod genus motus, qnuemadmodum plantae secundum augmentum, animalia secundum progressum, intellectualia secundum intellectum. Et inde transumitur viuere conmuni ter ad illa quaecunque habent efficaciam in aliquo vigore eliciendi propriam operationem: quemadmodum dicitur ignis viuus cum acriter vrit. Et vlterius transumitur ad illa quae ad finem aliquem ordinantur: & sunt in tali statu vt illum possint attingere, hoc modo dicuntur viua opera quae fiunt in charitate: quia charitas est causa vitae siue esse spiritualis in homine, vt dictum est in quaestione de identitate charitatis & gratiae supra. Et quod opera dicuntur viua, ex operantis vita & principio vitae in ipso, procedit: ita quod charitas inquantum est gratia, acceptam & gratam facit deo essentiam ani mae: & sub ratione qua virtus, omnem operationem. Ex potentia autem grata & habitu grato in quantum huiusmodi, non elicitur nisi operatio grata & accepta. Ex eo autem quod operatio grata est & accepta, est in statu tali quod pro ea in dispositione diuina parata est homini vita aeterna: quod est eam esse viuam. Et econtra operatio quae non est procedens ex radice charitatis tanquam ex operantis vita siue principio vitae, vt quae sit in mortali peccato, non est deo accepta: nec est in tali statu vt pro ea reddatur homini vita aeterna: ad quam omnis operatio de genere bonorundebet ordinari. Et quia vt vita aeterna alicui reddatur pro opere requirituraum vt & grata sit persona cui reddenda: & similiter operatio pro qua reddenda. vt quamquam persona sit grata, si actio in prtu suo non fuerit grata, nihil in vita aeterna reddendum est: & econuerso quantuncumque actio seu operatio in ortu suo grata fuerit & manet quantum in se est in diuina reputatione tanquam digna vt pro ea reddatur vita aeterna: dum tamen persona in grata est, pro illa tempore illo nihil in vita aeterna reddendum est. Et secundum hoc licet operatio quantum est ex se non est mortua: quia quantum est ex se pro illa vita aeterna reddenda esset nisi esset ex parte personae impedimentum: & sic quantum est ex se viua est: quia tamen necessario per alterum frustratur effe ctu suo siue fine vero, mortua reputanda est: & hoc est eam esse mortificatam. Et quia ista mortifica tio contingit ex alterius indispositione: ex cuius dispositione dependet adeptio finis sui siue effectus: ideo cum gratia siue charitas recuperatur & aduenit subiecto disposito per quam sit idoneum dicto fini ablata dicta indispositione, statim opera per indispositionem & carentiam gratiae mortificata, per dispo sitionem reuersam recuperata gratia fiunt iterum viua: quia ad attingendum finem suum directa. & hoc non per aliquid nouum eis adueniens: sed alteri scilicet subiecto, vt dictum est. ldeo per accidens opera morti ficata fiunt viua non per se: & hoc quemadmodum leue deorsum detentum per prohibens, amoto prohibente ascendit. Ex quo plane patet ratio quare mortificata possunt per supuenientem charitatem viuificari: non autem mortua, quia scilicet a causa per accidens nihil potest fieri nisi causa per se subsit: vt amoto pro hibente non ascenderet leue nisi actu haberet in se formam leuis, qua ex se ascendit. Nunc autem in mortuis operibus quae nunquam viua fuerunt in re: et ita neque in diuina dispositione: non est causa vllo modo per se ad obtinendum praemium vitae aeternae, sicut est in operibus mortificatis. Illa enim causa est forma cha ritatis operationi impressa: quando primo ex libero arbitrio est illicita: quae ipsa transeunte secundum actum cum ipsa operatione manet in diuina dispositione siue reputatione. Illam autem impressionem numquam habebant opera mortua sed mortificata: quia illa non fuerunt ex charitate elicita sicut ista.
PER haec patet ad argumentum primum: quod charitas deperdita numquam reuiuiscit: ergo nec opera quorum fuit causa. Dicendum quod opera dicuntur reuiuiscere non quo ad substantiam operationum & in rerum existentia: si cut neque eadem charitas numero reuertitur: sed quo ad diuinam reputationem & in eius dispositione: in qua etiam charitas deperdita reuertitur quo ad effectus eius vel etiam in sibi simili: vt in charitate alia iam infusa. Ad secundum quod est contra hoc: quod opera non reuiuiscunt nisi a charitate recuperata: Dicendum quod falsum est nisi per accidens: quia a charitate recuperata non viui ficantur opera mortificata nisi remouendo prohibens, vt dictum est: non autem per se creando in eis vi tam. Et cum assumitur, quod illa potest esse minor prius amissa: & ita non tantae efficaciae vt restituat totum effectum prioris: Verum est si per se restitueret: sed per accidens sufficit minima chari tas restituere effectum maximae charitatis. Vnde licet minor charitas non possit viuificare opera maioris charitatis, dando eis valorem, siue dignitatem, siue quantitatem meriti quod habebant a charitate maiori si illam omnino amisissent: qualem modum viuificandi supponit argumentum: & falso: minor tamen charitas bene potest remouere dictum impedimentum: quia minima charitas gratum faciens remouet omne peccatum mortale: quid solum erat impedimentum ne opera dicta effectum siue finem suum consequerentur. Sed in argumento affertur difficultas maior quam sit principalis: an scilicet tota charitas amissa recuperatur cum gratia vel charitate secunda: ita quod necesse sit quod poenitens resurgat in gratia maiori: an nihil de ea recuperatur, vt solum resurgat in gratia secunda: an solum aliqua pars eius recuperatur vt possit resurgere in charitate minori, maiori, aut aequali. Sed de hoc nihil ad propositum.
On this page