Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 8
Equuntur quaesita de creaturis. Et erant plurima de creatura animata: vt de homine spe cialiter: & vnicum & vltimum de creatura inanimata: vt de elementis. Circa hominem quaerebantur quaedam pertinentia ad hominem simpliciter: quaedam vero pertinentia determinate ad aliqua determinata genera hominium. Circa hominem simpliciter quaerebantur quaedam pertinentia ad eius essentiam: quaedam vero ad eius possessionem. Et circa eius essentiam quaere bantur quaedam principaliter pertinentia ad animam: duo vero pertinentia principaliter ad corpus: & plura alia pertinentia ad coniunctum ex vtroque. Circa animam hominis quaerebatur vnicum pertinens ad animam separatam a corpore: & plura alia ad animam corpori vnitam. Illud vnicum pertinens ad animam separatam erat. vtrum anima separata recordetur eorum quae nouit coniuncta: & arguitur quod non: quia philosophus dicit. iii. de anima quod non reminiscitur, si autem non reminiscitur, nec recordatur ergo &c. Item notitia ab anima in corpore acquisita sicut acquiritur per phantasmata, sic per phantasmata exercetur. sed sine phantasmatibus non potest vllo modo acquiri. quare nec exerceri. Sed non recordatur per eam nisi vtendo ea. ergo &c. In oppositum est illud quod legitur Luc. xvi. de diuite epulone: vbi dicitur Fili recordare &c. Et sequitur quomodo recordatus est se habere. v fratres. ergo &c. Item nisi anima per ha bitus acquisitos posset recordari separata: frustra essent illi habitus in ea, quid non est ponere. Quia anima separata a corpore intellectualem habet operationem, omnino ponendum est: & cum hoc etiam de illis quae nunquam nouit: & de quibus nihil acquisiuit in corpore per quid posset haberi illorum notitia. nisi enim anima haberet separata a corpore intellectualem operationem: impossibile esset eam separari a corpore. nihil enim est destitu tum a, propria operatione. secundum Damasce. & philosophum. aliter enim separata est otiosa. Propter quid dicit philosophus in primo de anima. Si nulla est ei operatio, propria, impossibile est eam a corpore separari. Quia etiam intelligat non in tellecta in corpore, neque per acquisita in corpore: patet ex animabus paruulorum quae nihil omnino intellexerunt nec idcirco aliquid per operationem intellectualem acquisierunt. Quomodo autem intelligant, generaliter de hoc non est quaestio praesens: sed specialiter an separata intelligat ea quae intellexit existens in corpore: & hoc non directe: sed an intelligat se expresse intellexisse quae intellexit in corpore, actum intelligendi separa tum reflectendo super actum intelligendi coniunctum. talis enim actus intelligendi reiterationem & conuersionem eius per se super seipsum: non autem super ipsum principale intellectum nisi mediante actu super quem reflectitur: importatur nomine recordationis. Et quia intellectus actum intelligendi sequentem non reflectit super actum intelligendi praecedentem nisi intelligendo per eadem siue sint species, siue habitus: vt eiusdem modi intelligendi necessarium sit esse vnum & alterum. Non enim esset recordatio si quod hic sciuit modo humano per habitus vel species acquisitas, ibi sciret modo angelico vel per species vel habitus innatos: & per actum intelligen di ex illis conuerteretur super actum intelligendi quem habuit. Vnde non plus habet quaestio praesens quam an eisdem speciebus seu habitibus actum consimili intelligendi anima intelligebat separata & coniuncta: vt sic per actum intelligendi consimilem ex eisdem speciebus seu habitibus possit reuerti ad eundem actum in spe cie & modo intelligendi: quod appellatur recordari.
ET erat quorundam opinio quod in anima coniuncta nihil habet esse nisi quod consistit in actuali operatione actus intelligendi: ita quod nihil manet in anima ex illo cum desinit actu intelligere. Et secundum istam opinionem planum est quod non potest recordari eorum quae nouit in corpore. Sed hoc apparet falsum: quoniam tunc per exercitium in studio & actum intelligendi non esset vnus habi lior ad ipsum quam alius: aliis eisdem retentis: nec idem post exercitium quam ante, quod aperte falsum est. Vnde & philosophus dicit. iii. de anima: quod anima est locus specierum. Oportet igitur ponere quod remaneat aliquid in anima ex actu intelligendi a phantasmatibus siue illud dictatur habitus, siue species. Sed tunc est tota dubitatio vtrum per illud intelligat consimili actu quo prius: vt per actum separatum recordari possit actus coniuncti.
ET est opi nio aliquorum dicentium quod sic: quo ad substantiam actus qui determinatur ex obiecto expresso intellectui per speciem eius retentam a phantasmate cum esset coniuncta, per quam speciem dicunt obiectum praesentari absque phan tasmate quod animae coniunctae praesentabatur in phantasmate: quemadmodum per speciem existentem in imagina tiua praesentatur imaginatiuae ad absentiam rei extra idem obiectum quod in ipsa repraesentatur sensui particulari: vt secundum hoc actus intelligendi animae separatae & animae existentis in corpore differant quo ad modum intelligendi: qui sequitur statum & dispositionem virtutis intellectiuae. Et secundum dictum istorum anima separata recordatur eorum quae nouit in corpore quo ad substantiam actus cognoscendi & ipsius ob- iecti: non autem quo ad cognoscendi modum.
SED contra istum modum ponendi videtur esse sententia philosophi, & recta ratio. Quoniam secundum quod vult philosophus, & recta ratio dictat: habitus generantur ex acti bus & ex consimilibus actibus similes habitus, non autem generantur nisi a per se agente & seipso, quia secun dum philosophum bona operantes boni sumus. Cuius ergo est per se actus intelligendi coniuncta anima corpori eius est & habitus. Sed actus intelligendi anima coniuncta est totius hominis vt intelligentis ergo & habitus. Quid autem est per se totius, non est partis nisi per accidens: sicut & econuerso quod est per se partis non est totius nisi per acci dens. Cum autem aliquid convenit duobus, vni per se, alteri per accidens, impossibile est quod perfectius vtatur illo id cui conuenit per accidens, quam cui conuenit per se. Quare cum persectior sit vsus habitus non solum per ipsum inclinari ad actum sed etiam ipsum obiectum praesentare quo perficitur actus, quam ad actum solummodo inclinare: quemadmodum nobilior est habitus angeli cognitiuus quam hominis vt habitum est supra: homo autem totus non potest vti habitu suo praesentando sibi obiectum: sed ipso inclinando solum in actum circa obiectum praesentatum: non nisi in phantasmate: dicente philosopho quod phantasmata sunt intellectui nostro sicut sensibilia sensui: vt si cut oculus recipiendo speciem visibilis in se non videret non praesentato sibi obiecto in re extra: sic homo ha bens in se speciem rei sine habitu in anima non intelligeret nisi appareat intelligibile in phantasmate: ergo neque anima cui convenit habitus per accidens, quia vt parti: multo minus poterit vti eo praesentando obiectum: sed solummodo obiecto sibi praesentato in phantasmate. Quare cum phantasma non habeat separata: etsi habeat in se habitum: nullo modo potest vti eo aut elicere ex eo actum intelligendi consimilem ei quem elicie bat coniuncta. Sed aliter vt dictum est non potest recordari eorum quae nouit. Igitur, vt opinor, dicendum est quod anima separata non recordatur eorum quae totus homo coniunctus cognouit fine ipsa anima vt erat in eo. Non tamen ex hoc sequitur quod non poterit scire ea quae nouit in corpore aut operata est: quia nihil im pedit quin secundum alium modum sciendi illa sciat, quemadmodum animae paruulorum separatae possunt sci re quod aliquando erant in corpore: quae tamen hoc nunquam sciuerunt cum erant in corpore. Vnde etsi aliqua nouit anima in corpore: si noscat illa cum est separata: & similiter cognoscat se illa nouisse cum erat in corpore: hoc non est recordari: sed est nosse alio genere cognoscendi illud quod nouit aut egit prius in corpore.
AD auctoritatem in oppositum dicendum est quod in ea sumitur recordari large pro reducere ad cognitionem aliquando acta & cognita siue eodem genere cognitionis siue alio. Cum tamen non sit proprie recordari nisi secundum idem genus cognitionis vt dictum est.
AD rationem in oppositum: quod tunc illi habitus in anima separata essent frustra: Dicendum quod non dicitur aliquid esse frustra quia pro aliquo statu maxime defectiuo: qualis est status animae separatae: quia est praeter naturam eius: non conuenit eo vti: vt non dicitur homo frustra habere visum in tenebris vbi non potest eo vti. sed si pro nul lo statu contingeret eo vti: maxime cum est in statu suo perfecto naturali: tunc videretur esse frustra.
On this page