Quaestio 26
Quaestio 26
CIrca Secundum arguebatur. quod quilibet tenetur scire de quolibet an sit mortale pecca tum: quia secundum Boetium, non vitatur malum nisi quia cognitum, quilibet tenetur vitare quodlibet peccatum mortale. ergo tenetur quodlibet cognoscere.
CONtra. tunc omnis peccans ignorans grauius peccaret quam sciens: & nulla esset ignorantia alleuians: quid est falsum cum dicat Apostolus. "Misericordiam consecutus sum quia ignorans feci".
DICENdum ad hoc: quod peccatorum quaedam sunt ex genere suo mortalia: vt adulterari, furari. de quibus hus, quod mox nominata mala sunt. Quaedam vero ratione contemptus solum superuenientis actui. Quod enim ratione generis actus alias posset esse veniale, ratione contemptus potest esse mortale. Discretionem mortalium isto secundo modo a venialibus non est hominis mensurare: nisi excessus fuerit multum notabilis. Vnde Augustinus dicit libro primo Soliloq. Quantum miseri eramus: & quo progressi fueramus nec cogitare nec sentire permittimur. & loquitur de progressu in peccatum. Discretionem ergo talium mortalium non tenetur homo scire nisi multum notabilis sit excessus. Loquendo autem de discretione mortalium primo modo, tunc distinguendum. aut enim sunt diuina lege expressa: aut non, sed iuxta ea quae expressa sunt, ex rationis industria inuestiganda reliquuntur. Secundum enim quod dicit Philosophus in tertio Politicae, Lex vniuersalia instituit: reliquam iustissima sententia iudicare oportet & disponere. Si sunt diuina lege expressa, tunc tenetur quilibet pro tempore quo capax est praecepti scire ea: & quod debet se cauere ab eis. tunc enim obligatur ad tenendum praecepta: vt dicitur libro tertio de libero arbitrio. Horum ignorantia dicitur ignorantia iuris: quae neminem excusat. In talibus enim nullus debet praesumere aliquid agere si non sit certus, nisi requisito consilio peritiorum. Si vero non sunt diuina lege expressa: sed in expressis implicita: tunc secundum gradus & conditiones personarum quaedam tenentur scire magis distincte & in particulari: quaedam vero minus distincte & magis in vniuersali. sicut est de notitia articulorum fidei. Regulam autem vniuersalem communem omnibus de his nullus dare potest. Et quia in talium peccatorum distinctione an sint mortalia an venialia, non est qui certam & generalem ream distinguendi dare poterit: Delicta enim quis intelligit &c. vt dicitur in psal. cum cuiquam in dubium venerit de aliquo talium an sit mortale an veniale, debet a peritioribus quaerere: vel i propter dubium de peccato tali tamquam de mortali poenitere. In hoc enim casu habet locum illud Gregorii. Bonarum mentium est ibi peccatum agnoscere vbi peccatum non est. scilicet tam grande quantum agnoscunt.
Ad primum quod non vitatur malum nisi cognitum: verum est vel in generali vel in speciali. & hoc modo quilibet vsum liberi arbitrii habens obligatus ad vitandum omne mortale, debet omne agnoscere vel in generali vel in speciali vt dictum est. Et de cognomento in generali cum occurrit in speciali satis respondet de illo testimonium conscientiae cuiquam nisi malitia impediat: vt vel omnino non agat vel agere non attentet, nisi prius peritiores consulat.
On this page