Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 15
Equuntur quaestiones pertinentes ad aliquorum hominum bona carnalia siue temporalia. Et erant quaedam pertinentes communiter ad bona ecclesiarum & se cularium personarum. Quaedam vero aliae pertinentes specialiter ad bona persona rum ecclesiasticarum. CIRca primum erant duae: quarum prima erat de modo acquirendi bona quorumcunque a quibuscunque. Secunda erat specialiter de modo acquirendi bona subditorum a principibus & praelatis. PRIma erat: vtrum licitum sit vendere redditus ad vitam. SEcunda erat: vtrum princeps licite potest tenere bona alicuius sibi per publicam iustitiam adiudicata propter culpam illi impositam, quem in rei veritate scit esse innocentem.
CIRca primum arguitur, quod nullo modo licet vendere redditus ad vitam quia non licet emere redditus ad vitam, vt alias determinatum fuit. & eadem est ratio illiciti ex parte vedentis quae est ex parte ementis: nisi quia plus expectat accipere de alieno per partes successiue quam dedit de suo sperando diutius viuere postquam fortem receperit. & eadem est ratio ex parte vendentis. Expectat ei minus dare de suo per partes successiue quam recepit simul de alieno: sperando quod emptor citius moriatur quam acceperit vltra fortem.
IN contrarium est. quoniam facto approbatur a multis, & verbo a nullo contradicitur, quod non videtur posse fieri nisi esset licitum.
ISTA quaestio vt credo mota fuit pro pter conuersam huius, an liceat emere redditus ad vitam: de qua determinaui quod non: quod vt intellexi aliquibus displicuit. quod reuera non dixi in fauorem vel odium alicuius: sed teste deo loquar ipsa veritate quantum mihi apparuerit coactus, iuxta hoc quod ibi declaratum fuit. iNec in rei veritate adhuc mihi aliud quam tunc dixi apparet. Quid cum apparuerit, quocumque docente, vel etiam ecclesia contrarium teneri praecipiente, absque omni confusione & rebellione paratus ero obedire in hoc si cut & in omnibus aliis determinatis & determinandis. aliquantulum tamen certior sum pro tunc determinato quam tunc eram: quia scio quod magni viri idem sentiunt in dicta quaestione quid ego, secundum quod dixerunt mihi. Dictum est etiam mihi a quodam quod vidit duas bullas papales impetratas contra emen tes ad vitam ad restituendum perceptum vltra fortem. Sed haec hactenus. Ad intellectum ergo eius quod dicendum est, in hac quaestione reducenda sunt ad memoriam quaedam tacta in quadam alia quaestione anni praecedentis, videlicet an liceat emere vilius vt incontinenti vendatur carius. de qua determi natum fuit quod non. Contra quam determinationem similiter, vt intellexi multum fuit murmuratum & tamen vt credo non continet nisi naturalis iuris aequitatis: secundum quam pertinet ad theologos huiusmodi quaestiones determinare. Si enim secundum aequitatem iuris ciuilis aut canonici possent determinari, hoc non est nisi inquantum ortum habent ex regulis naturalis iuris & diuini. Dictum autem fuit in declaratione illius quaestionis, quod iustitia quae est moralis virtus, medietas quaedam est inter plus & minus circa conmutationes & communicationes rerum faciendas hominium inter se, vt in mutua conversa tione siue communicatione naturalem seruent aequitatem: nec indebite subtrahatur vni quid addatur alteri & sic fiant inaequales & recedant ab aequalitate quam prius habuerunt inter se quando neuter alteri debebat aliud quam mutuam charitatis dilectionem, iuxta illud quod dicit Apostolus Ro. xiii. "Nemini quicquam de beatis nisi vt inuicem diligatis". Talis enim est aequitas siue aequalitas: quae debet custodiri in mutuis contracti bus inter homines, vt ibi bene (sicut credo) fuit probatum. & hoc fit quando neuter plus recipit de eo quid est alterius quam det de suo, vt similiter fuit ibi expositum. Dico igitur quod quia in mutuis contractibus commutationis nullus voluntate absoluta & sciens plus dare vellet quam reciperet, etsi daret vel quodam modo iam coactum se sentiret propter necessitatem emendi alienum vel vendendi suum: vel post modum cum perciperet deceptum se intelligeret: quid autem a quoquam obtinetur quasi coactum: & ita per extortionem vel per eius nescientiam: & ita per deceptionem iniuste obtinetur: igitur in tali contractu quo quis vendit red ditus ad vitam & intendit minus dare de suo quam accipiat vel accepturus est de alieno sperans, vt dictum est illum minus victurum: dicendum est idem cum eo quid dicit Gaufridus de ementibus ad vitam Sicut enim vt ibi dictum fuit, Gaufridus inquit, Quid de quibusdam qui dant pecuniam ecclesiis & ab eis recipiunt certas possessiones tenendas toto tempore vitae suae: credo dicit quod illicitus est contra ctus: eo quod homines sperant diu viuere: & sic taliter contrahentes credunt se amplius percepturos de prouentibus possessionum quam sit pecunia quam dederunt: sic non video ego, & forte non video quia decipior, & res aliter se habet quam mihi apparet: quin hic dicendum sit de vendentibus quod ibi de ementibus. Quid ergo inquit de quibusdam qui accipiunt pecuniam & concedunt certas possessiones tenendas toto tempore vitae illorum a quibus pecuniam accipiunt: non video aimo quomodo non sit illicitus com tractus eo quod homines sperant alios cito mori: sic taliter contrahentes credunt illos minus accepturos de prouentibus possessionum quam sit pecunia quam dederunt. Vnde etsi propter necessitatem habendi paratam pecuniam istud ab initio fecerunt non sperando ementes minus percepturos: si tamen contingat illos citius mori & minus percipere, non video quo titulo naturalis iustitiae pont venditor tenere quid superest proquo nihil dedit. Non enim ratione pactionis dedisset emptor aliquid de suo nisi sperasset se percepturum tantundem vel amplius de alieno. Si autem praeter aequitatem iuris naturalis quae stat in medio indiuisibili secun dum naturam inter emptum & venditum, sicut lingua librae stat perpendiculariter inter brachia librae aequaliter poesderantia: licet ex parte nostra medium illud est diuisibile: quia nescimus singula ad vnguen aestimare: & ideo relinquitur conscientiae ementium & vendentium, ne plus quis vendat quod suum est, quam bona fide credat pro tempore & loco debere valere: neque similiter minus emant. Si inquam praeter talem aequitatem ius humanum positiuum aliquid statuerit per illos qui omnes res humanae possessionis inter quas solent fieri contra ctus habent in sua potestate: vt videlicet liceat vendentes & ementes citra medietatem iusti praetii se decipere: & ius positiuum sic poterit vsque ad talem gradum terminare medium naturae, vel aliqua alia huiusmodi statuerit: & quomodo ex virtute iuris positiui talia liceant non me intromitto: omnino tamen statuta iuris positiui scio a primis regulis naturae deriuari & ad ipsas reduci: & cum eis concordare. Siqua igitur discordare iura scri pta videantur in aliquo ab eo quod credimus nunc & alias circa hanc materiam ex regulis iuris naturalis insinuasse: credo quod sane intellecta & exquisite exposita in nullo discordabunt: quia vel habent casus suos speciales alios ab hoc casu de quo quaestiones nostrae fuerunt propositae: in quibus suam habent veritatem vel loquuntur de aliquibus donationibus seu praestationibus liberalibus vsusfructus aliquarum possessionum factis aliquibus personis in recompensationem eorum quae liberaliter contulerunt ecclesiis vel piis locis: non sub pactione alicuius contractus emptionis & venditionis super iis quae contulerunt & acceperunt: etsi forte ea quae acceperunt sub forma alicuius pactionis de restituendo quandoque ecclesiae id quid ab ea in vsum acceperunt: ne omnino ab ea alienetur. Si vero eccuesia virtute & auctoritate ali cuius canonici instituti iudicet aliter sentiendum esse de aequalitate iuris naturalis in dictis quaestionibus quam ego insinuaui, paratus sum in hoc, & in aliis consentire cum ea: qui nondum video: vt dixi: quo modo aliquis contractuum dictorum licitus esse possit: nec quo modo siue persona siue ecclsia plusquam de dit potest sumere scienter, contra liberam & absolutam voluntatem eius a quo recipit. Super quo licet non video quomodo licitum sit, an tamen ex parte vendentis plus accipere quam dedit licitum sit an non, ni hil omnino sententiare curaui. videtur tamen mihi quod aeque illicitum sit vendere spe plus percipiendi: si cut emere eadem spe: vt probat primum obiectum.
AD obiectum in oppositum quod facto approbatur dicendum: quod qui illud approbant faciendo ipsi viderint, mihi videtur quod perniciosum exemplum dant. Quia vero additur: quod verbo non contradicitur: Dicendum vt credo quod hoc ideo est quia in iudicium non deducitur & multa per patientiam tolerantur.
On this page