Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 17
SEquuntur quaestiones pertinentes specialiter ad bona virorum ecclesiasticorum. & erant tres. Duae pertinentes ad ius obtinendi ea: Vna vero pertinens ad modum dispensandi ea. PRIma erat: vtrum licitum sit tenere plura beneficia ecclesiastica, & an hoc ma lum sit secundum se. SEcunda: vtrum licitum sit aliquem petere pro seipso dispensationem ad tenendum simul plura. TERtia vtrum liceat viros ecclesiasticos de bonis ecclesiae de licatam ducere vitam pro semetipsis, luciis magnis, & delicatis cibariis vescendo, & praetio sis vestibus & equis & talibus vtendo.
CIRca primum arguitur quod non licet tenere plu ra beneficia ecclesiastica simul. Contrarium eius bonum est & iustum: quia beneficia singula singulis seruitoribus sunt instituta: vt tot sint seruitores in ecclesia quot de bonis ecclesiae poterunt sustentari. vnde extra. de const. Cumque fer. dicitur: quod in constitutione quaelibet ecclesiae, & confirmatione eius a sede apostol. super cer to numero praebendarum debet esse expressum, vel intelligitur si non exprimatur: nisi intantum excreuerint ecclulsiae facultates: quod pluribus possint sufficienter competere. ergo oppositum est malum & iniustum.
CON tra. Super eo quod in se est malum, Papa non potest dispensare: quia est contra legem diuinam & euangelium. sed Papa bene dispensat in pluralitate praebendarum. ergo simul habere plures praebendas non est in se malum, quare neque illicitum.
SEcundo sic. ecclesia & sedes ro, non sustinent neque debent sustinere id quid vergit in periculum animarum, tanquam illicitum factum. ecclesia autem generalis & sedes Ro.a scienter & pu blice hoc sustinent. ergo &c.
CVM ista quaestio sit de licito: & ita petat consilium, an plura beneficia ecclesiastica simul tenere liceat: bonum ordinem tenet: vt nemo praesumat prius impetrare a Papa vt simul plura beneficia obtinere sibi liceat, quam sciat quomodo liceat, ne petat licentiam faciendi quod facere non licet omnino: & sic quanto licentius, tanto securius: & quanto securius, eo & periculosius quis peccet: dum non ideo malum esse desiit, aut minoratum est, quia Papa concessit. Quod tamen summum pontificem nunquam fecisse crediderim, nisi aut circunuentum mendacio, aut importunitate victum. secun dum quod dicit beatus Bernardus in epistola ad Adam monachum. Quoniam igitur licitum inquantum licitum non est nisi bonum: & illicitum inquantum illicitum non est nisi malum: & econuerso bonum etiam inquantum bonum licitum est: & malum inquantum malum illicitum est: vt si bonum fiat illicitum, hoc non est nisi inquantum non expedit fieri: & ita inquantum habet aliquam rationem mali: & econuerso, si malum fiat licitum, hoc non est nisi inquantum expedit fieri: & ita assumit rationem boni aliqualem, quia expedientia inquantum expedientia bo na sunt. Oportet igitur incipere a consideratione boni & mali simpliciter, & expedientis vel non expediem tis. Ex hoc enim vt credo videbimus clare rationem liciti & illiciti simpliciter & in casu. Est ergo sciendum in principio: quod beatus Bernardus in praedicta epistola distinguit duplex bonum, dicens. Sane hoc aduer tendum: quod quaedam sunt pura bona, quaedam pura mala, & in his nullam debere fieri hominibus obedientiam quoniam nec illa omittenda sunt etiam cum prohibentur: nec ista vel cum iubentur committenda. Porro inter haec sunt media quaedam, quae pro modo, loco, tempore, vel persona etiam mala possunt esse & bona, & in his lex posita est, & est obedientiae tanquam in ligno scientiae boni & mali quid erat in medio paradisi. de quo dicit Augustinus. Si venenosam haerbam quis prohibitus tetigerit, poena sequitur. etiam si nemo prohibuisset si militer sequeretur. Non sic autem in proposito: quia si homo lignum illud non prohibitus tetigisset, non peccasset, quod ergo prohibitum tangi obfuit, non natura ligni, sed inobedientiae malum fecit. In his autem dscit Bernardus, profecto fas non est vestrum sensum sententiae praescribere magistrorum. In his omni no praelatorum nec iussio, nec prohibitio contemnenda est. De intermediis autem subdit exempla di cens. Fides, spes, charitas, & caetera huiusmodi, pura sunt bona: quia male non possunt vel iuberi vel teneri, bene non possunt vel prohiberi vel non teneri. Pura mala sunt furtum, sacrilegium, adulterium, & caetera talia. Quae vtique nec vel bene praecipi, vel perfici possunt: nec male prohiberi vel non fieri. aduersus huiusmodi non est lex. Nullius quippe prohibitio valet obuiare praeceptis: nullius iussio prae iudicare prohibitis. Liquido apparet mala imperantibus non esse parendum: praesertim dum prauis obtemperans imperiis, in quo homini videris obediens, deo plane qui omne quod perperam agitur inter dicit, inobedientem te exhibes. Quid enim: quod iubet homo prohibet deus: & ego audiam hominem sur dus deo: Non sic Apostoli clamant, quippe dicentes. Melius est deo obedire quam hominibus. Vides quam ina nis est excusatio de humana obedientia: vbi in deum conuincitur facta transgressio. Sunt deinde media quae per se nec bona noscuntur nec mala: possunt tamen indifferenter & bene pariter & male vel iuberi vel prohiberi: sed male nullatenus in iis a subditis obediri. Ex iis sunt, vt exempli gratia, ieiuna re, vigilare, legere, & quaecumque talia. De primis erge scilicet simpliciter bonis, & simpliciter malis non est habere plura beneficia. tunc enim oporteret quod omnes haberent plura si esset simpliciter bonum: vel nullus si esset simpliciter malum: ita quod nulla humana dispensatio illud faceret licitum: quia esset simpliciter & omnino illicitum. Quomodo enim, vt dicit Bernardus, permissio papae licitum facere valuit quod purum malum fuit. Et vt dicit in epistola ad Robertum. Quid tibi frustra quispiam blanditur de ab solutione apostolica, cuius conscientiam diuina ligatam tenet sententia: Plura ergo beneficia tenere simul necessario est de bonis mediis.
SED aliqui non distinguendo media bona dicunt quod omnia sunt talia quod quantum est de se, neque bona sunt, neque mala: bonitate dico moris: sed omnia indifferentia & li cita quantum est de se, licet non semper expedientia. Ita quod sint illicita: hoc non est nisi ex sola prohibitione: sicut erat illicitus primo homini esus ligni vitae post prohibitionem, qui erat indifferens ante pro hibitionem, & medius inter simpliciter bonum, & simpliciter malum. Sic ergo dicunt quod plures praebendas habere simul, si non esset prohibitum: non esset magis malum neque illicitum habere duas, quam habere vnaim: sicut non est modo magis illicitum habere vnam magnam, quam habere vnam paruam. Sed hoc vt videtur non potest stare: immo de mediis videtur esse distinguendum: licet Bernardus non distinguat: quia nihil ad suum propositum erat: quia illicitum quod intendebat dissuadere: erat de malo in extremo: vt patet inspicienti epistolam.
SClendum quod mediorum inter bonum simpliciter licitum, & ma lum simpliciter illicitum, est triplex medium. Quoddam quid est simpliciter bonum & licitum, malum au tem in casu. Quoddam vero quod est simpliciter malum & illicitum, bonum autem in casu. Quoddam vero medium inter ista duo, quantum est de se indifferens omnino, neque bonum simpliciter, neque ma lum simpliciter, & ita licitum per indifferentiam quod ex casu posset esse bonum: & ita licitum quo ad quid sicut erat tactus ligni scientiae boni & mali, qui quantum est ex se, omnino fuit indifferens. fuisset autem bonus & licitus tanquam opportunus ad tactum, si fuisset praeceptus: sicut malus fuit & illicitus tanquam per niciosus ad tactum postquam fuit prohibitus. Ad istud genus mediorum omnia media illi reducebant: & de tali genere dicebant esse pluralitatem praebendarum habere. Sed non est ita. praedicta enim duo ge nera mediorum inueniuntur in rebus diuersis omnino ab isto tertio, & de altero illorum est pluralitas beneficiorum, vt patebit. Est igitur aliquid bonum simpliciter & absolute: quia est de genere legis naturae, quid tamen malum potest esse in casu. Verbi gratia. Ordo graduum ecclesiasticorum qui est ex lege diuinae ordinationis, & ita simpliciter bonus, & ad instar hierarchiae caelestis ordinatus, bonus est simpliciter: secundum quod dicit Bernardus libro tertio de Consideratione, ad Eugenium Papam loquens. Erras si vt summam ita & solam institutam a deo tuam apostolicam potestatem existimas. Non tua sola potestas a domino, sunt & mediocres, sunt & inferiores. Nec vilem reputes formam hanc: quia in terra est: exemplar habet in caelo. sicut illic seraphin & cherubin ac caeteri quique vsque ad archangelos & angelos ordinantur sub vno capite deo: ita hic quoque sub vno summo pontifice primates, vel patriarchae, archiepiscopi, episcopi, presbyteri vel abbates & reliqui in hunc modum. Non est paruipendendum quod & deum habet auctorem, & de caelo ducit originem. Quia si dicat Episcopus: nolo esse sub archiepiscopo aut abbas, nolo obedire episcopo: hoc de caelo non est: nisi tu forte angelorum quempiam dicentem audisti, Nolo esse sub archangelis. Est ergo plane talis ordo simpliciter bonus: quia de iure diuino & legis na turae. & tamen potest esse malus in casu: vt non expediat quod iste abbas sit sub illo episcopo. vnde & in hoc papa dispensat: & abbatem eximit ne sub episcopo sit. Et ideo Bernardus quia visus est sic ordinare di ctos ordines ex iure diuino, sibiipsi opponens subdit: exponendo quando in talibus dispensatio habet locum & quando non dicens. Quid inquis: prohibes dispensare: non sed dissipare. Non sum tam rudis vt ignorem positos vos dispensatores: sed in aedificationem non in destructionem: vbi necessitas vrget, excusabilis dispensatio est: vbi vtilitas prouocat, dispensatio laudabilis est. vtilitas dico communis non propria, nam cum nihil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est. Vult ergo quod in illo ordine simpliciter bono, & de iure diuino in casu rationabiliter dispensandum est: vt plane dicit in epistola ad Medistanenses. Plenitudo inquit potestatis super vniuersales orbis ecclesias singulari praerogatiua apostolicae sedi donata est: potest si vtile iudicauerit, nouos ordinare episcopatus vbi ha ctenus non fuerunt: potest eos qui sunt, alios deprimere alios sublimare prout ratio sibi dictauerit. ali as enim non reputat Bernardus dispensationis: sed potius dissipationis: secundum quod ante praedicta ad Eugenium praemisit dicens. Subtrahuntur abbates episcopis, episcopi archiepiscopis, archiepiscopi patriarchis siue primatibus. bona ne species haec: Mirum si excusari queat vel opus. Sic factitando probatis vos habere plenitudinem potestatis: sed iustitiae forte non ita. facitis hoc quia potestis: sed vtrum & debeatis, quaestio est. & infra. At quomodo non indecens tibi voluntate pro lege vti: & quia non est ad quem appelleris, potestatem exercere, negligere rationem: Et infra. Nolo autem praetendas mihi fructum emancipationis ipsius. Nullus est enim: nisi quod inde episcopi insolentiores, monachi etiam dis solutiores fiunt: quid quod & pauperiores: Patet ergo quod aliquid est simpliciter bonum, & tamen in casu non expedit: & quod tunc in eo dispensari potest & debet. Econtra patet aperte quod aliquid est simpliciter malum vt hominem occidere: & tamen in casu est bonum: cum quis est publicus hostis. in quo dispensat cum iudice ius commune diuinum vt liceat eum occidere, vel etiam cum toto populo vt dictum est: secundum Augustinum in praecedenti quaestione. secundum quod etiam de hoc infra plurima alia ponentur exempla. Sic ergo plane patet quod sunt tria media inter bonum omnino & simpliciter licitum: & malum omnino & simpliciter illicitum. de quorum numero vt dictum est, non est habere simul plures praebendas. Restat ergo videre ad quem modum dictorum trium modorum pertinet. Et est manifestum quod non pertinet ad illum in quo continetur id quid est simpliciter bo num & in casu malum: quia tunc absolute liceret: & non esset vnquam dispensandum vt plures liceret simul tenere: sed potius in casu prohibendum ne plures simul tenerentur. Restat autem an aliquis aliorum duorum modorum: an scilicet sit de simpliciter malis: an de omnino indifferentibus. Si enim de simpliciter malis sit, tunc est malum de genere legis naturae: & prohibetur quia malum simpliciter. Si vero est de omnino indifferentibus: tunc est malum non ex natura sua sed solum quia prohibitum. Sed quod ad minus sit prohibitum: & ita malum & illicitum: quia de iure conmuni interdictum, siue alias sit in se indifferens & licitum, ita quod dispensatione non indigeat vt liceat: nsii quae prohibitionem auferat, & licentiam faciendi id quod secundum se est indifferens tribuat: si ue in se sit malum simpliciter & illicitum: ita quod dispensatione indigeat non solummo quae prohibitionem auferat, aut quae licentiam faciendi malum tribuat: sed quae casus doceat in quibus quid simpliciter & quasi malum est, bonum & expediens fiat: manifestum est per iura scripta discurrendo. Et sic ad quaestionem simpliciter & absolute dicendum: quod non licet quemquam plura beneficia ecclesiastica simul tenere fine dispensatione. Nec est in hoc differentia de dignitatibus & beneficiis curam animarum habentibus & simplicibus praebendis, nisi quo ad dispensantes. Episcopis enim est interdicta expresse potestas dispensandi in pluralitate dignitatum & beneficiorum curam animarum haben tium. extra. de praeben. De multa. Vtrum autem episcopis sit dispensatio permissa in simplicibus beneficiis: de hoc sunt opiniones doctorum canonis. sed apud quencumque residet potestas in beneficiis dispensandi: & qualiter, & in quibus casibus, & cum qualibus personis dispensandum, nihil ad praesens. Hoc tamen certum est: quod de iure conmuni fine dispensatione cuilibet illicitum est plura beneficia etiam simplicia simul tenere, nisi in casibus a iure exceptis. dicitur enim extra de Re. in cap. Cum a deo. quod cum Papa scribit pro habente vnum beneficium: vt aliud ei conferatur sub hac conditione si dignus inueniatur: bene intelligitur quomodo literae sunt impetratae: quis. scilicet tacita veritate, vt dicit glos. Et sic patet quod qui habet sufficiens beneficium, ad aliud beneficium reputatur in dignus: & hcc ideo, quia in duobus simul deseruire non pont: vt extra de praebendis. Super inordinata. vbi di citur: quod qui non possunt in ecclesia deseruire, in eadem non debent reputari idonei. vbi dicit glos. Nota ergo quod qui habet beneficium sufficiens, non reputatur idoneus ad aliud beneficium primo retento: quia dum ad vtrumque festinat: neutrum bene peragit. xvi. estid i. ca. Presbyteros. &. lxx. dist. in cap. Epi, dicit. Singuli tantum clerici per singulos titulos ponendi sunt in ecclesia. vbi in glos. de hoc. Similiter de except. Cum ecclesia sticae, dicitur in glos. Fauore ecclesiae, & propter vtilitatem ius commune statutum est: vt clerici debeant in ecclesia residere: & continuam residentiam facere. Et de clericis non residentibus. cap. Quia multa. dicitur. Cum ec clesia vel ecclesiasticum ministerium committi debet, talis ad hoc persona quaeratur, quae residere in loco & curam eius per seipsam valeat exercere. Alias enim vt cap, proximo Relatum, admissi poterunt amoueri. Nisi forte de licentia praelatorum suorum, vel pro studio literarum vel pro aliis causis conuenit eos abesse. ldem omnino est in praebendis quod in parrochiis: quo ad hoc. vt cap. Tuae fraternitatis. &. xxi. quid i. dicitur. In duabus ecclesiis aliquem posse connumerari septima synodus prohibet dicens. Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis. negotiationis enim est hoc & turpis lucri commodum: & ab ecclesiastica consuetudine penitus alienum. Vnde supra cap. de Electione. Dudum. glossator tractans hanc materiam, in fine totum redu cens in summam quaerit & respondet dicens. Quid dicemus: numquid possunt esse clerici in pluribus ecclesiis: & ibi habere praebendas: de iure conmuni in pluribus ecclesiis clerici esse non possunt. vnde. lxx. dist. Sanctorum. di citur. In qua ecclesia quilibet statutus est, in ea perpetuo perseueret. Omnino autem aliquem in duabus ecclesiis intitu lari non licet: sed vnusquisque in qua intitulatus est in ea tantum casu habeatur. vbi glossator similiter hanc materiam tractans dicit. In summa haec est veritas quod de iure non potest quis habere plures ecclesias vel praebe das in eodem episcopatu vel in diuersis, nisi in casibus notatis in summa. xxi. quoid i. Quorum duo exprimum tur extra de electione. Dudum. vbi dicitur quod nullus potest duas parrochias obtinere nisi vna pendeat ex alte ra, vel vnam intitulatam, alteram vero commendatam haberet. Et addit glossator tres alios casus dicens. Item pro pter paupertatem ecclesiarum. x. quod ii. Vnio. Item propter penuriam clericorum. xxiqaestid i. cap. i. Item propter dispensationem Papae. extra de praeben. De multa. Sed in talibus non licet modo Episcopos dispensare in praebendis autem possunt: quia talis dispensatio non est eis prohibita. aliquando autem fuit econuerso: quod in curis & dignitatibus licuit eos dispensare: non autem in praebendis simplicibus. lxx. dist. Sanctorum. & sic dispensatio super pluralitate beneficiorum quo ad dispensantem non est nisi iuris positiui. habere autem vnicum tantum est de iure communi quantumcunque tenue sit. xxiqaestid ei. cap. i. Clericus. vbi dicit glos. Ecclesia videtur sufficere quae tantum necessaria habet. & alia glos. Siquis capiat paruum beneficium, impu- tet sibi.
REstat videre an plura beneficia habere sit solum malum: quia prohibitum ex iure humano: vnde dispensatio auferens prohibitionem reducat rem ad suam naturam: & sic fiat licitum: quod proprie appellatur dispensatio quasi iuris communis quaedam relaxatio. Sed quod non est ita: immo quod in se simplici ter sit malum: & ideo prohibitum: & esset malum, etsi non esset prohibitum, nisi in casibus: ex hoc vt videtur apertissime declaratur. dicit enim Origenes super Exo. de ministris ecclesiae. xxiiii. ca. Ad hoc solum debent sumere carnalia, quia ministrant spiritualia. sic enim vt dicit Apostolus, Deus ordinauit: vt qui altario deseruiunt de altario viuant. propter seruitia ergo sunt beneficia. Et etiam vt patet ex iuribus praedeterminatis diuersa sunt & distincta beneficia: vt diuersae personae in diuersis & distin ctis beneficiis diuersa & distincta faciant seruitia: & tot personae in ecclesiis instituantur ad quot sufficere possunt eius facultates. Vnde & qui in maioribus beneficiis sunt instituti, ad maiora tenentur seruitia: quia secundum Gregorium, cum crescunt dona, crescere debent & rationes donorum: & vt dicit Origenes vbi supra, Necesse est vt qui ad maiorem gradum promouendi sunt: maiori mentis in dustria ad legem dei se applicent. Cum igitur clarum est quod sit de iure diuino quod beneficia sunt propter seruitia. Nunc autem etiam manifestum est quod de iure naturali est in iustitia distributiua quod fiat secun dum proportionem arithmeticam: sicut determinat philosophus in quinto Ethicorum: qui non de scribit nisi regulas iustitiae naturalis. Iuxta illud quod dicit Tullius, pro se, & pro aliis philosophis in libro de Officiis. Propositum nostrum est secundum naturam viuere. Proportio autem iuris naturalis in iustitia distributiua secundum proportionem arithmeticam est vt sit aequalitas in omnibus dati seruitii ad acceptum beneficium secundum eandem proportionem: licet non secundum eandem quanti tatem: vt qui duplum apposuit de seruitio, duplum recipiat de beneficio, & qui subduplum subduplum, & qui plus plus, & qui minus minus, & qui nihil nihil omnino. secundum Apostolum: Qui non labo rat, non manducet. Vnde iniquitas est & contra naturalis iuris aequitatem dare minus beneficium ei de quo praesumitur quod debeat & poterit deseruire amplius: & maius ei de quo praesumitur quod nec debeat nec poterit deseruire nisi minus: sicut iniquitas esset & contra naturalis iuris aequitatem pro minori ser uitio dare maius & pro maiori minus. Dico ex debito seruitii: non ex gratia: qualiter praelati debent dispensare bona ecclesiastica. Episcopi enim positi sunt, non vt propriarum rerum largitores: sed vt alie narum dispensatores. x. q. ii. Precarie. & ita de rebus ecclesiae iustitiam potest facere dispensando: nullam autem gratiam donando. hoc enim non potest quisquam facere nisi de proprio. Iuxta illud. xii. quoid i. Res ecclesiae non quasi propriae, sed quasi communes & dono oblatae: tamen summo studio & timore non in ali os quam in praefatos vsus sunt fideliter dispensandae. Vnde dicitur dispensatio quasi diuersorum pensatio. Debet enim dispensator omnia dispensare: & sic rationabiliter ad regulam iustitiae omnia agere: vt eti am de bonis ecclesiae minima quam facit non sit nisi rationabilis & iusta. Cum igitur vix sit aliquis qui vni cum beneficium in vnica ecclesia ad plenum deseruire sufficiat vt opus est: sicut extra de Cle, non resi. Quia nonnulli. vbi dicitur. Cum vnum officium implere vix sufficiant stipendia sibi vendicant plurimorum. & de praebendis. Quia intantum. per totum. Et sic contra regularem aequitatem vt videtur iuris naturalis est: vt in eadem ecclesia quis plura habeat beneficia: quare & multo fortius in diuersis, & ma xime in diuersis episcopatibus: aut in diuersis prouinciis, quia quanto beneficia magis sunt distantia tanto minus potest vnus in pluribus deseruire: quamquam in speciali ratione dispensari solet: vt aliquis plura beneficia habeat in diuersis ecclesiis, non autem vt in vnica.
SIC ergo plura beneficia simul tenere quantum mihi apparet non solum est illicitum & malum: quia de iure positiuo prohibitum: sed quia ex iure naturali illicitum & malum, ideo prohibitum: quia vergit in periculum animarum: eo quod si bi bona attrahunt pro quibus ecclesiae deseruire non possunt: quae aliis deberent concedi qui ea possent deseruire: vt in dicto capitulo. Quia nonnuii. quos ipsi defraudant. Tale tamen malum est hoc quod in casu potest esse bonum. in quo solum tamen per dispensationem plura beneficia tenere licitum est: sine qua etiam non est licitum ex hoc solo quod de iure conmuni est prohibitum: etsi in se ex natura rei esset licitum vt dictum est. Vnde Bernardus in epistola ad Theobaldum comitem. Honores & dignita tes ecclesiasticas non ignoro deberi iis qui eas digne secundum deum administrare & velint & possint porro eas acquiri peruulo vestro praecibus meis vel vestris: nec vobis iustum: nec mihi tutum esse noueritis. Nam nec cuiquam vel adulto plures in pluribus ecclesiis habere licet: nisi dispensatorie quidem ob magnam vel ecclsiae necessi tatem, vel personae vtilitatem: & hoc non, propriam: sed communem ecclesiae: vt dictum est supra. Istae, n sunt duae causae, propter quas facienda est dispensatio. Secundum enm quod dicitur extra. de sententia & re iudi. In causis. dispensationem inducunt inspecta necessitas & vtilitas. & extra de praebem. Exposuisti. dicitur quod tunc dispensatio fiat: si euidens necessi tas & vtilitas exigant: vt dicit glos. lsta duo dispensationem inducunt, & propter talem necessitatem adiunguntur ecclesiae praebendis. Aliae vero sunt causae inducentes facilitatem dispensationis ex statu & dispositione personarum. vt enim extra de electione Innotuit, dicitur, multa dispensationem inducere videntur: scien tia literarum, morum honestas, fama personae: & vt dicitur extra de praeben. de multa. circa sublimes & literatas personas quae maioribus sunt honorandae beneficiis, cum ratio postulat poterit dispensari. Et aduertendum est quod dicit cum ratio postulat: ne passim, & indiscreta fiat dispensatio, quia vt ibi dicit glos. Olim in curis & dignitatibus dispensabant epsei: sed hoc immutatum fuit propter indiscretas, & stultas dispensationes episcoporum. Vnde nec papa dispensare debet nisi iusta ratio hoc postulet. ita habitum est supra ex dictis beati Bernardi. Alias enim etsi ab ecclsia militante super eo quod dispensationem quis obtinet non inquietatur, coram deo tamen non assecuratur. secundum quod extra de voto, & vo. re. super cap. primum dicit glos. Non est securus quoad de um cum quo papa dispensat nisi subsit causa dispensandi: nec etiam securum est ipsi dispensanti, si dispensando cuiquam licentiam faciendi tribuat eius quid ei omnino non licet, aut non expediat, aut forte petenti modo quo nec liceat nec deceat. Cum enim quodlibet horum in se malum sit vel saltem facienti: nunquid ideo vt ait Bernardus ad Adam monachum: aut malum esse desiit aut minoratum est quod papa concessit: quis vero malum esse neget assen sum praebere malo: & sic ouem in praecipitium erroris ire permittere, a quo cum diligentia eam reuocare deberete Ne forte dicatur ei illud Ezechielis. Quid errabat non reuocasti, quid perierat non quaesisti. Sic enim vt dicit Augustinus in sermone de pastoribus, debet dicere pastor oui sic petenti licentiam errandi: tu vis errare: tu vis peri re, ego nolo. Non vult ille qui me terret si voluero, reuocabo errantem: requiram perditam: etsi me inquirentem lanient vepres syluarum: per omnia angusta ire coarctabo: omnes sepes excutiam: omnia peragrabo, reuocabo errantem atque pereuntem requiram. Si me pati non vis, noli errare: noli perire. Parum est quod doleo te errantem atque pereuntim: timeo ne negligens te etiam quod forte est occidam. Quod tamen vt ait Bernardus in epistola vbi supra, pontificem fecisse non credidero nisi aut circunuentum mendacio, aut im portunitate victum, quando enim aliter huiuscemodi indulgentiam daret: tunc non esset dispensatio, sed crudelis dissipatio. Dico ex parte eius qui dispensari secum petit.
EST autem hic considerandum quod alius est modus dispensandi in illis quae sunt prohibita quia mala: & in illis quae solum sunt mala & il licita quia prohibita. In malis tantum quia prohibita, dispensatio vt dictum est supra, nihil facit: nisi quod aufert prohibitionem ipsam: & rem ipsam suae naturae relinquit: quae de se indifferens est, & ideo licita vt bene possit fieri post prohibitionims: cum propter prohibitionem non liceat. licebat autem quando cum licentia fiebat. In prohibitis vero quia mala, dispensatio non aufert solum prohibitionem relinquem do rem suae naturae: tanquam de se indifferentem: quae absque licentia non liceret: liceret autem si cum licentia fieret: sed cum hoc quod dispensatio aufert ipsam prohibitionem, determinat casus in quibus bonum est & licitum quod regulariter tanquam malum & illicitum vniuersaliter est interdictum: vt quo ad hoc secundum ista dispensatio non sit nisi iuris quaedam declaratio in particularibus factis in quibus dubium est: vtrum. scilicet pertinere debeant ad aliquem casum dispensabilem in iure expressum, an ad aliquem alium qui forte non sit expres sus: vt tunc detur licentia facti secundum formam illius: vt qui habet vnum beneficium intitulatum teneat alterum tanquam conmendatum: vel qui habet duas intitulatas, teneat illas tanquam tenues respectu con ditionis personae: vel tanquam sit paucitas clericorum sufficientium ad alterum: vel tanquam vnum sit alteri an nexum, & siquis alius modus sit possibilis praeter istos. Et sic dispensatio proprie non est vnus modus distinctus ab aliis quatuor: sed coincidit cum quolibet & semper cum aliquo illorum in omni actu dis pensandi: & hoc vt dictum est non nisi in factis dubiis, si ad aliquem illorum casuum pertinent. cuius du bii determinatio pertinet ad industriam & auctoritatem solius dispensantis. & istud dubium cum in dictis casibus vel in aliquo eorum ex consuetudine facti est determinatum ex aliqua obseruatione in ali quibus beneficiis, tunc pertinet ad ius conmune: & non requirit dispensationem: vt vbi obseruatum est quod praebendae alicui ma ioris ecculsiae annexa est capella aliqua: cui confertur praebenda, simul & confertur capella vel siquid aliud sit annexum ei. Est n. ab initio facta illorum connexio propter eandem causam propter quam de nouo fieret de eis simul obtinendis dispensatio. vnde extra de praeben. super capitulum Exposuisti, tacta necessitate dispensandi in eo di cit glos. Propter talem necessitatem adiunguntur ecclesiae praebendae. Quia autem praedicta iuris expressio siue determinatio dicatur dispensatio: patet per hoc: quid extra de voto & vo. red. super illud capitulum. Non est dicendus voti transgressor qui quod vouit auctoritate apostolica distulit adimplere. dicit glos. Papa in votis non dispensat sed declarat: & tamen dispensatio appellatur, est enim quo ad hoc dispensatio: quod statutum iuris communis de pluribus beneficiis non simul tenendis, etiam prohibet ne in casibus dispensabilibus simul sine dispensatione teneant: nisi vbi ex antiqua consuetudine simul obtenta sunt in aliis enim non licet simul omnino plura tenere etiam in casibus dispensabilibus: nisi de licentia papae vel habentis potestatem dispensandi: quia hoc de iure comni prohibetur: & quo ad hoc est dispensatio su per alias in se licitas: quia solummodo iuris commnis relaxatio, quod proprie loquendo est dispensatio. vt enim dicitur. l dist. super ca. Vt constitueretur, in glos. aliud est ius, aliud rigor, aliud dispensatio. Rigor est excessus & austeritas facta ad terrorem: & non est seruandus: nisi vbi timetur exemplum mali. cuius exemplum habemus in articu lo quaestionis praecedentis. Dispensatio autem est quaedam iuris relaxatio: & non est vtendum ea nisi sit necessitas vel vtilitas vt dictum est. Ius vero aequitas est quae media strata incedit. Quia autem ea quae sunt simpliciter prohibita de iure naturali tanquam illicita & mala, in casibus possunt esse bona & licita: super quod fundatur to ta praesens determinatio: patet ex philosopho: qui non nisi naturale ius secundum virtutes morales describit. lpse enim in fi ne quiti ethicorum postquam descripsit iustitiam naturalem quo ad partem eius cuius est tradere regulas legis natu rales: quae appellatur legis positiua: describit in fine libri iustitiam generalem quo ad partem eius cuius est declarare regulas legis naturales, & earum intentionem exponere: explicando casus in quibus regulae legis vniuersales fal lunt: & quibus exceptis verificantur: quae appellatur legis directiua. Causa autem quare oportet talem iustitiam poni, est quoniam lex iuris positiua vniuersales regulas iuris statuit in talibus rebus in quibus non semper quod vniuersale est rectum est & iustum: sed accipit lex vniuersale pro eo quod accidit in pluribus recte Et licet sciat quod aliquando fallit: nihilominus lex quae sic statuit recta & iusta est: & quod regula eius vniuersalis fallit: non est ex parte ipsius legis, sed ex parte materiae rei mutabilis scilicet de qua sunt legis edicta. Vnde lex bona est quae vniuersaliter prohibet quod simpliciter & in genere malum, licet praeter legis intentio nem quae vniuersalium est, accidat aliquis particularis casus. tunc enim venit legis correctiua: quae apponit illud particulare quod lex positiua in suo statuto vniuersali omisit: & per hoc legis correctiua quod vni uersale erat legis positiue verificat & dirigit ad regulam iustitiae perfectae, ad modum quo legislator faceret si praesens esset vbi casus ille particularis contingeret. illud enim quid olim omisit apponeret. et si illum ca sum sciuisset & aduertisset cum legem vniuersalem statuit, eum non omisisset. Super quo ponit commen tator graecus duo exempla: sed & tertium ponit: quod ex certa scientia omittimus. Dicit ergo quod lex peregrinum si super murum ascendat de nocte in tempore belli iubet occidi a ciuibus: & est hic occisio iusta. accidit au tem quandoque non esse iustam sed peccatum. Oppugnantibus enim adiacentibus, ascendentem peregrinum in murum & triumphantem occidere festinare, quanto peccato plenum est: Lege itaque vniuersaliter prohibente peregrinum murum ascendere: & propter hoc ad poenas tracto: eo quod ascendens murum triumphauit: Epicaia dirigit & definit quod deficit. si enim sciuisset hoc legis positor: quoniam fieret: ascripsisset vtique in lege hoc: & haberet vtique lex sic. Oportet peregrinum ascendentem in bello murum occidi praeter triumphantem. In quibus ergo non est possibile de omnibus recte legen ponere, de iis quae vt plurimum fiunt leges ponunt. vt plurimum enim malum est peregrinum super murum ascendere, non tamen semper vt dictum est. & pignus siue depositum non dari malum est: sed interdum bonum. insipienti non est tradendus gladius depositus: vel furi. Quartum vero exemplum ponit commentator Arabicus dicens. In lege Sarracenorum praeceptum bellandi vniuersale est donec extirpetur radix eorum qui diuersi sunt ab eis. & sunt horae in quibus eligibilior est pax bello. Et quia populus Sarracenorum tenuit pro necessario hoc praeceptum vniuersale: & cum hoc fuerit eis impossibile extirpare semper suos inimicos: consecuti sunt danmna multa ex hoc: & hoc fuit eis ex intentionis igno rantia legislatoris. & propter hoc oportet vt dicatur eis quod magis quaerenda est pax quandoque quam bellum. Quin tum exemplum ad hoc habemus in primo Maccabeorum, de eo quid malum est ex sola prohibitione diuina: & habet casus in quibus prohibitio non est seruanda. vbi dicitur quod exercitus regis Antiochi constituit praelium aduersus Iudaeos in die sabbato: qui non restiterunt ei nec lapidem miserunt dicentes: moriamur omnes in simplicitate nostra: & mortui sunt vsque ad mille animas hominum. Quod fecerunt propter vniuersale edictum de feriatione sabbati. Et dixit vir proximo suo: si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt: & non pugnauerimus aduersus gentes: citius disperdent nos a terra. & cogitauerunt in illa die dicentes quasi legem exponentes, omnis homo quicumque venit ad nos in bello in die sabbatorum pugnemus aduersus eum: & non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri. Ecce quam planum est ex verissima doctrina legis naturae quomodo potest aliquid esse malum simpliciter: & prohibendum quia malum: & hoc per edictum vniuersale legis. quod tamen in casu malum non est sed bonum & tanquam licitum faciendum. Sic ergo per hunc modum ius commune prohibet pluralitatem beneficiorum tanquam simpliciter malum: & contra ius legis naturae existens: & tamen casus excipit quos legislator percepit: qui adhuc plures exciperet si aliquos praeter exceptos perciperet vt dictum est. Concedenda est igitur ratio probans quod non licet habere plura beneficia simul. In tellige fine dispensatione vt dictum est.
AD primum in oppositum, quod in per se malo ex iure legis naturae non habet locum dispensatio: dicendum quod verum est de illo malo quod est extremum malum: & in nullo casu bo num: vt dictum est supra. de illo autem malo quod est de mediis quod habet in aliquo casu rationem boni, non est verum. in illo enim bene potest dispensari secundum modum praeexpositum.
AD secundum, quod pluralitatem praebendarum sustinet ecclesia: quid non deberet facere in periculum animarum si non liceret: Dicendum ad hoc excusando ecclesiam vniuersalem & praecipue Romanam sedem: quod dissimulatio huius criminis non vergit in culpam ecclesiae vel sedis Romanae, quia iustum est multa mala dissimulare propter correctionis diffi- cultatem. Vnde dicitur in antiqua compilatione extra de praebendis. Cum non ignores. Ita continuetur mi rabile genus & indignum, quid tamen in ecclesia tua vis inducere. consuetudinem ecclesiae Gallicanae: quae cum vnum ad plura beneficia recipiat, contra sacrorum canonum instituta non approbatur a nobis: licet non possit prae multitudine deliquentium emendari. Veruntamen distinguendum: quod crimen aliquod dissimulare contin git dupliciter: publicum dico & manifestum. Vno modo factum ipsum criminosum non prohibendo, cum quis ipsum possit prohibere. Alio modo transgressionem prohibitionis non publicando. Primo modo eccle sia & praelatus ecclesiae crimen generale & publicum dissimulare non debent: sed per edictum generale prohi bere. & hoc modo per plurima iuris communis edicta pluralitatem beneficiorum prohibuerunt: nec susti nuerunt eam quantum in se fuit. Secundo autem modo cum transgressio respicit facta particularia non debet ecclesia vel praelatus ecclesiae in foro publico excessus aliquos punire nisi inquantum aperte vergunt in derogationem pacis reipublicae: sicut vergunt vniuersaliter furta, homicidia, &d huiusmodi: quae statim puniunt in quocunque eos inueniunt. vt secundum hoc intelligatur illud Augustini primo de libero arbitrio. Lex ista quae populo regendo scribitur recte multa permittit per diuinam prouidentiam vindicanda etenim vindicanda haec assumit: scilicet tantum & non alia quae satis sunt conciliandae paci hominibus imperi tis: quanta possunt per hominem regi. & caetera vt habitum est supra. Quid autem ibi dicit Augustinus de le ge, potest intelligi & de praelato ministro legis. Sed tunc solum tenetur punire delicta quae non vergunt directe in disturbationem pacis publicae cum in iudicium deducuntur. de numero quorum est multitudo bene ficiorum. Sine culpa ergo sua ecclesia & praelatus eius culpam huiusmodi dissimulare & sustinere possunt sine animaduersione, quousque in iudicium deducantur: & hoc propter correctionis difficultatem & disturbatio nem quae ex hoc in ecclesia posset contingere. sed si in iudicium essent deducta contra quencumque, nullo modo deberent sustinere. vt enim dicitur de praebendis. Cum iandudum, multa per patientiam tolerantur, quae si de ducta fuerint in iudicio exigente iustitia non debent tolerari. vbi dicit glos. Hic respondet papa tacitae quae stioni. diceret enim aliquis: multi sunt habentes plura beneficia: quare istum reprobas domine papa: & ipse respondet dicens, multa per patientiam &c. Et tamen vt dicit glos. per talem patientiam non dispensatur. Vnde credo, quod si contra habentem plura beneficia alterum illorum a domino papa impetraretur: & in iudicium deduceretur coram ipso: quod ipsum possidenti abiudicaret & impetranti adiudicaret. Veruntamen si expediret ecclesiae, quod dominus papa edicto contra pluralitatem beneficiorum poenam legalem in transgresfores apponeret: vt sic metu poenae oues suas a principio coerceret: ipse viderit qui de hoc redditurus est rationem.
On this page