Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 21
CIrca Septimum arguitur: quod non licet ecclesiae dare certam summam pecuniae ad terras emendas vt detur illi certa summa pecuniae reddituum ad vitam suam: quia non licet eme e redditus ad vitam.
IN contrarium est consuetudo. Dico quod bene licitum: st quod quisque haereditatem suam precariae det ecclesiae secundum quod dictat concilium: sic dicens. x. qui. ii. Preca riae a nemine de rebus ecclesia sticis fieri praesumantur nisi quantum de quantitate datur ex proprio, duplum accipiant de rebus ecclesiae in suo tantum qui dederunt nomine: si res, proprias & ecclesiasticas fructuario vsu tenere voluerit. Si autem res, proprias ad praesens dimi- serint, ex rebus ecclesiae triplum fructuario vsu in suo tantum quisque nomine sumat. vbi dicit Glos. Precariae hic dicuntur quaedam praestationes vsus rerum in recompensatione eius proprietatis quae datur ecclesiae duplum. Glos. videtur contradicere supra eodem. Si oeconomus. vbi dicitur quod tantundem debet dari. sed lex illa benignior est canone. Si autem sic licet quemquam haereditatem suam dare ecclesiae: & illam fructuario vsu retinere ad vitam suam: & cum hoc duplum de rebus ecclesiae, aut triplum, aut tantundem: multo fortius licet rem suam quam dedit ecclesiae vsu fructuario retinere, aut eam ad praesens dimittere: & in ea vsufructum quantum valet retinere: eccle sia quae illam haereditatem recipit se & sua obligante ad tantundem ei annuatim soluendum. Quia ergo perinde est pecuniam dare ecclesiae ad terras & possessiones siue haereditates emendas vt detur certa summa pecu niae, siue redditus ad vitam: & dare haereditatem quam modo quis possidet & seruare in vsufructum certam summam pecuniae siue redditus ad vitam ab ecclesia accipiendi: Dico quod bene licet dare ecclesiae &c. secundum quod tenet consuetudo ecclesiae, vt dicit secunda ratio.
AD primam quae est in oppositum: quod non licet emere red ditus ad vitam: Dico quod redditus ad vitam dupliciter possunt acquiri. Vno modo ex iure sibi debito. & hoc vel reseruando sibi vsufructum ad vitam suam pro haereditate, & pro ipso vsufructu accipiendo certam summam pecuniae ab illo in quem translata est haereditas: vel ex aliquo alio iusto titulo: quod bene licet, vt patet ex iam dictis in illo qui sibi ius in haereditate sua reseruauit. lste enim non solum habet redditus ad vitam suam: sed etiam habet ius percipiendi illos redditus: quia de suo sibi reseruato habet illos, quae ambo continentur: in vsufru ctu. Vlterius autem quod iste habet in vsufructu que scilicet reseruauit: & quo ad redditus, & quo ad ius percipiem di redditus: bene potest alteri vendere: qui ipso vendente vera emptione emit redditus ad vitam vel ipsius qui vendit: vel si placuerit & expediens & rationabile videbitur tenenti haereditatem, ad vitam illius qui emit commutando vitam in vitam: sed non emit solos redditus, sed emit etiam ius quod ille habuit & retinuit sibi in haereditate quam ab initio dedit: sine quo iure empto redditus emi ad vitam nullatenus (uvt puto) pos sent. Et ex hoc perinde est in tali emente ac si ipse ab initio haereditatem illam dedisset ecclesiae, & sibi reser uasset vsufructum ad certam summam pecuniae annuatim: sicut fecit ille a quo ipse redditus illos emit. Et sicut in talibus est de redditibus ad vitam: sic est de redditibus perpetuis. Sicut enim potest aliquis haeredi tatem suam dare ecclesiae & reseruare sibi aliquam portionem redditus ad vitam sibi tradendi ab ecclesia: sic pont sibi reseruare aliquam portionem in redditibus perpetuis reddendis ab ecclesia: licet forte minorem quam sibi reseruat ad vitam. Quare & eadem ratione quae prius potest iste & redditus & ius percipiendi illos alteri vendere: & il le pont vtrumque licite emere: vt secundum hoc eo modo quo licet emere redditus ad vitam sm iam dictum modum, esnt licet emere redditus perpetuos. Et sicut licitum est acquirere redditus ad vitam & perpetuos vt ex iure sibi debito ex reseruatione pro propria haereditate secundum iam dictum modum: consimiliter licet acquirere redditus ad vitam & est perpetuos ex iure sibi debito alio iusto titulo. lusto puta pro debito iure seruitii impensi: vel pure liberaliter puta rex potest dare alicui pro seruitio ei impenso vel pure liberaliter. x. libras supra castelletum: quam sibi de iure competunt: vel est potest tantundem, vel pilus aut minus alicui dare de bursa sua recipiendum: vel ad vitam vel ad perpe tuum, ad hoc solummo obligando sicut ad seruitium personam suam & personas successorum suorum, & omnia bona sua, & illorum mobilia & immobilia nunc existentia & in futurum prouentura: vel partem illorum: quae etiam posset consimili modo vendere. & sic dando talia non dat pecuniam principaliter quae est res quaedam corporalis, sed potius ius percipiendi pecuniam quod est res incorporalis: fundata tamen super rem corporalem obligatam & ordinatam ad rem corporalem percipiendam ratione illius iuris a re corporali obligata pro illo: & vendendo talia non vendit pecuniam principaliter, sed potius ius percipiendi pecuniam. In qua venditione nulla sit translatio rei cor poralis a vendente in ementem: est tamen in ea translatio a vendente in ementem rei incorporalis fundatae super rem corporalem puta super personam regis & successorum eius: aut haereditatem aliquam illius: & ordi natae ad percipiendum aliam rem corporalem puta pecuniam: ad cuius solutionem obligantur personae regum aut bona ipsorum. Vlterius autem ille cui datum est tale ius a rege seu venditum aut a quocumque alio, potest illud ius datum vel emptum alteri dare vel vendere: scilicet secundum praedictum modum. Alio autem modo possunt acquiri redditus ad vitam non sibi reseruando ius in haereditate, propria: quam aut libere contulit aut vendidit: nec emendo ipsos cum iure illo quid habuit vendens in dictam haereditatem: nec recipiendo tale ius ex dono al terius iam dicto modo: & sic ex iusto titulo: sed absque omni reseruatione & absque omni dono sibi fa cto aut emptione secundum iam dictum modum facta. secundum quem modum alias determinauimus omnino illicitum esse emere redditus ad vitam aut perpetuos, puta quando aliquis habet pecuniam & dat communitati tantummo do vt recipiat ab illa annuatim ad vitam suam vel perpetuo certam summam pecuniae annuatim sumendam Est enim in illa acquisitione vera species vsurae quae certa est. Hoc declarandum est secundum quod alias declarauimus. i. Quolibet, quaestione. xxxix. &. viii. Quolibet, quaestione. xxiiii. Est igitur sciendum: quod si aliquis habeat. xx. solidos Parit. videlicet vnam libram: & mutuauerit proximo suo eam sub tali conditione si ue pactione, quod quousque voluerit eam retinere dabit sibi aut haeredibus suis vnum denarium Parifien. in qualibet septimana: & cum non voluerit libram illam diutius retinere: integre eam restituetr: planum est quod sit plana vsura. Item si mutuauerit eam illi vsque ad annum sub tali conditione quod si volue rit eam diutius tenere sub eodem pacto quod dabit sibi vel haeredibus suis cum forte in fine anni. lii. dena. Pa ritu, quod est tantundem ac si pro qualibet septimana accepisset. i. dena, paritu. quia. lii. septimanae sunt in anno & sic de singulis annis vlterioribus quibus illam libram retinuerit: adhuc plana vsura est. Item si di cat ille: mutuo tibi libram meam vsque ad annum vt qualibet septimana reddas mihi vnum denarium parif. sub tali conditione quod si moriar infra annum: tota fors tua sit, nihilque restituere debeas haeredibus me is: adhuc non puto aliquem rationalem esse virum qui non dicat quod iste in contractu suo sola spe recipiendi vltra fortem committit vsuram. Quid ergo: numquid si iste dicat, mutuo tibi libram meam vt qualibet septimana reddas mihi vnum denarium parisien sem quousque vixero sub tali conditione quod cum mortuus fu ero tota fors tua sit, nihilque restituere debebis haeredibus meis: numquid inquam plana vsura est: Puto vtique quod sic. Si enim vsura sit recipiendo in vnico anno. lii. denarios amissa tota residua forte per mortem in fine anni: & hoc ex sola spe recipiendi amplius: multo ergo fortius vsura est recipiendo per quaedra ginta annos quadragies. lii. denarios: qui in summa sunt quatuor librae. xiii. solidi & quatuor dena rii parisienses. vbi vltra fortem excrescunt. lxxiii. solidi & quatuor denarii. Quia si ab initio pactio fieret quod per se & per haeredes suos in perpetuum mutuando vnam libram reciperet qualibet septimana vnum de narium, vel quolibet anno. lii. denarios: adhuc esset maior vsura quae procederet vltra fortem secundum cre mentum in infinitum. Nec in aliqua conventione tali aliquid potest accipi vltra fortem: quaere nec ius aliquod in conuentione emitur aut emi potest, licet emi simulatur: quemadmodum nec vsurarius si dicat pauperi petenti sibi super vadiolum suum mutuari. xii. denarios: mutuabo tibi. xii. denarios: sed nolo habere in re ius accipiendi vnum denarium praeter fortem in qualibet hebdomada quousque illos. xii. dena rios tenere volueris. Et sic in tali mutuo vbi nihil praeter fortem potest accipi non est venditio aut emptio sed solummodo esse fingitur: secundum quod alias latius declarauimus. Et sic velite verum est quod secundum modum quo licet emere redditus perpetuos, etiam secundum eundem modum licet emere redditus ad vitam: & secun dum modum quo non licet emere redditus ad vitam: nec redditus perpetuos & econuerso. Et sic licet verum sit quod ius incorporale recipiendi aliquam pecuniae summam quae est aliud ab ipsa pecunia quae est res corporalis, & ratione illius iuris potest percipi summa pecuniae vel ad vitam vel ad tempus determinatum, vel ad perpetuum & possit vendi vel emi licite: vendi tamen & emi non potest licite mediante nuda pecunia immediate data sed solummo mediante liberalitate concedentis ius, aut seruitio vel fundo dato vel aliqua re huiusmodi a reci piente: aliter enim non esset iustus titulus acquirendi ius.
On this page