Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 14
CIrca Secundum arguitur: quod sit ponere dicto modo rationes seminales in materia Qu respectu formae generandae ex ea. Quoniam aliter generatio formae esset creatio quia etsi dicatur generari ex materia: ipsa tamen materia nihil est formae. & sic forma generaretur ex eo quod nihil est secundum esse formae, & sic ex nihilo.
CONtra. A Commentator dicit super. vii. metaphysicae: quod definitio accidentis est duo in actu: & hoc propter formam accidentalem superadditam formae substantiali. Definitio vero substantiae est tantum vnum in actum. Nunc autem si esset formae seminarium in materia, quid est aliquid formae: cum per generationem aliquid formae secundum substantiam acquiratur quod est aliud ab illo quid praecessit: aliter enim forma esset antequam generaretur: tunc necessario definitio substantiae vere esset duo in actum, propter duo substantialia secundum formam. ergo &c.
DIcendum ad intellectum huius quaestionis: quod ista quinque se habent per ordinem in eodem, materia, potentia, subiectum, ratio seminalis, & semen. Materia nominat substantiam quandam absolutam inquantum materia est, differentem per essentiam a quacumque forma, & a qualibet dispositione formali, & est fundamentum susceptiuum omnium. Potentia vero nominat essentiam materiae sub quodam respectu ad formas suscipiendas sub indifferentia ad omnes. & hoc inquantum nec est in motu vel trasmutatione ad aliquam illarum nec similiter in actu sub aliqua earum: nec vt determinata siue disposita ad transmutationem in ali quam formam determinatam. Et sic potentia nominat respectum fundatum in essentia materiae, & hoc ex se non ex aliquo alio existente in materia differente re ab ipsa, quemadmodum similitudo habet esse in homi ne albo ex respectu ad alium album, per suam albedinem quam habet in se. Et haec est potentia pure passiua, ad quam habet reduci omnis ratio potentiae passiuae, vt determinat philosophous in. v & in. ix metaphysicae. Subiectum vero appellatur ipsa materia cum potentia iam dicta: & hoci inquantum est actu sub tali forma: vt per illius corruptionem vnica transmutatione & immediate po test transmutari in alteram formam. hoc enim non contingit semper. Materia enim aliquando est sub vna forma a qua non potest per eius corruptionem immediate transmutari vnica transmutatione, & ab vnico transmutante in quandam aliam formam determinatam, nisi prius & immediatius transmutetur a priori forma in quandam aliam: & ab illa immediate in formam illam determinatam. Verbi gratia: secundum quod dicit philosophus in. ix. metaphysicae, Terra immediate non potest transmutari per artificem in idolum: sed necesse est quod primo per agens naturale trasmutetur in cuprum: & de cupro per artificem immediate potest fie ti idolum. Et secundum quod dicit Commentator supe. viii. metaphysicae. Aqua non est materia aceti, donec primo habeat formam vini. & hoc quia materia sub forma aquae existens non potest trasmutari immediate vnico agente naturali vt de aqua fiat acetum: sed prius transmutari oportet ad formam vini, & per illius corru ptionem potest fieri sub forma aceti. Et secundum hoc philosophus in. viii. metaphysicae distinguit duos modos mate riae. Quia quaedam est materia secundum formam: quaedam vero secundum corruptionem formae. Secundum formam, quemad modum aqua est materia aceti mediante forma vini, cuius est susceptibilis materia aquae. Secundum corru ptionem formae: quemadmodum vinum est materia aceti per suae formae corruptionem. Et secundum hoc distinguit duplicem potentiam materiae passiuam: propinquam scilicet, quae est ad formam ordinata per vnicam transmutationem: & remotam quae per plures. Potentia primo modo est simpliciter potentia: & debetur ma teriae secundo modo Potentia vero secundo modo non est potentia simpliciter, & debetur materiae primo modo secundum quod dicit Commentator. ix metaphysicae. Materia quae potest simpliciter, non indiget in hoc quod exeat in actum, nisi vno motore. Materia autem quae non dicitur posse simpliciter: sed per potentiam remotam, exit in actum per plures vno, secundum remotionem & propinquitatem: ita quod aliquando requiruntur plures, aliquando pauciores. Materia primo modo dicitur materia tantum propter potentiam remotam, & non subiectum. Materia vero secundo modo dicitur subiectum propter potentiam pro pinquam: sed non eodem modo. quoniam secundum Conmentatorem in. viii. metaphysicae, ipsa quandoque est sub iectum diuersarum formarum eodem termino: vt scilicet vicissim immediate transmutatur ab vna in alteram, & econuerso: quemadmodum prima materia sub forma cuiuscumque quatuor elementorum est in potentia ad alia. Quandoque vero est subiectum eorum non eodem termino: vt scilicet non vicissim fiat immediata transmutatio ab vna in alteram, & econuerso, quoniam quando materia est vinum actum, est acetum in potentia: & non quando fuerit acetum in actum, est vinum in potentia. Acetum enim non reuertitur in vinum, donec resoluatur in elementa. & similiter est de viuo & mortuo. Est etiam hic aduertendum: quod materia dicitur subiectum secundum triplicem statum. Vno scilicet prius quam actu transmutatur ad formam. & dicitur subiectum absoluteAlio inquantum iam actu transmutatur ad formam. & tunc dicitur quod est subiectum generationis, & ens in potentia: medium inter non ens purum, quod nihil est omnino, & ens simpliciter: vt vult philosophus in secundo meta physicae, & in. v physicorum. & similiter Plato in Timaeo. Tertio modo inquantum actu est sub forma. & tunc habet in actu esse illius formae: ad quam quantum est de se erat in potentia habens solummodo actum suae essentiae quem recepit a creante: secundum quem materia est ingenerabilis & incorruptibilis. Generatione dico & corruptione naturali secundum philosophum in fine primi physicorum. Secundum enim actum quem habet a forma per accidens, est generabilis & corruptibilis secundum generationem formae & compositi ex ea, vt vult philosophus in. vii. &. viii. metaphysicae. Ratio autem seminalis secundum quod de ea omnes consentiunt, est quiddam in ea aliud ab eius substantia: quod inclinat & determinat materiam in trasmutation ad actum formae. secundum quod dicit Augustinuns. ix. super Gen. cap. xx. Omnis naturae vsitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas: secundum quas quid de quo fieri possit vel non possit. Ex his velut primordiis rerum omnia quae gignuntur suo quaeque tempore exortus processusque sumunt Super hunc autem modum cursumque rerum naturalem, potestas creatoris apud se habet de his omnibus facere aliud, quam eorum quasi seminales rationes habent, non tantum id quid in eis posuit, vt de his fieri vel ab ipso possit, scilicet secundum cursum conmunem naturae. Semen autem proprie appellatur subiectum quod est materia: habens in se rationem seminalem per alicuius formae determinationem: ita quod non nisi sub illa forma habet ratio illa esse in materia: quemadmodum sperma est semen hominis, & granum tritici: & nucleus arboris. & hoc propter illud seminale existens in eo sub illa determinata forma. secundum quod dicit Augustinus. iii. de trinitate, cap. viii. Alia sunt semina iam conspicua oculis nostris ex fructibus & animantibus. Alia vero sunt occulta velut seminum semina. Ecce breuissimus surculus semen est liuius autm: semen, eius generis granum. iam vero huius grani semen quamuis oculis videre nequeamus: ratione tamen coniicere possumus. Vnde semen proprie loquendo est ratio seminalis in materia, siue potius materia cum vi seminaria sine forma aliqua determinata ad generandum propagata: vt vbicumque sit semen, & ratio seminalis: non econuerso. Communiter tamen omne habens in se rationem seminalem, semen dicitur: secundum quod dicit Augustinus ibidem. Omnium rerum quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent. Et infra. Quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt, ex occultis seminibus accipiant primordia & incrementa debitae magnitudinis: distinctiones quoque formarum ab originalibus tanquam regulis fumunt::
DErationibus autem seminalibus non distinguendo, sed generaliter: in generatione omnium ipsas vt primordia ponendo in materia, proposita est quaestios vtrum ipsas oporteat ponere sicut formarum inchoationes in materia: quae sunt per essentiam aliquid formae generandae Necesse enim habemus secundum aliquem modum ponere eas: si ponamus aliquid fieri, non pe violentiam, aut non per creationem, sed per naturam: & hoc sicut ex materia: Si enim nihil conferat passum: non est generatio neque actio naturalis: sed violenta. Si contra agat, vt contingit oum lapis proiicitur sursum: aut est creatio: vt contingit in animae rationalis infusione in corpore: pa tet: ergo: quod in generatione conferat aliquid passum. Et illud quo confert, est id quod ratio seminalis, & principium naturale intra, quo transmutatio dicitur naturalis. Etcum natura est principium primum: & causa mouendi & quiescendi eius in quo est per se non per accidens, vt dicitur in secundo physicorum. Et hoc dupliciter secundum philosophum in eodem, secundum quod natura dicitur materia, & de similiter forma. Materia, vt subiectum recipiens in se transmutationem, & formam per transmutationem: Forma vero vt agens eam. Cum igitur ratio seminalis sit principium naturalis generationis: aut ergo se habet ex parte materiae tantum: aut ex parte formae tantum: aut ex parte vtriusque. Et quamquam aliqui non attendentes, vt oporteret, ad significatum nominis dicant quod pertineat ad materiam tantum: vt nihil aliud sit quam potentia siue habilitas in materia ad formam, aut quod pertineat ad vtrunque simul, vt ni hil aliud sit quam potentiae actiuae in rebus naturalibus cum suis passiuis: tamen si ad naturam rei significatae attendamus: plane apparet nobis: quod pertinet solum ad naturam formae. Eo enim quod formae proprium est agere, pati autem alterius potentiae, vt dicitur in libro de generatione, omne quod habet rationem agentis, ad naturam quae est forma pertinet. tale autem est ratio seminalis. Est enim ratio seminalis potentia & vis actiua ducens ad speciem id in quo est, vt vere possit dici natura: quem admodum in secundo physicorum dicitur natura quo pullulat pullulans, & est in eo. secundum quod haec sonant omnia verba Augustini de principiis seminalibus, in tertio de trinitate, & in nono super Gen. & alibi per totum. Sed de huiusmodi ratione seminali in materia quid hic appelletur & quid per hoc intelligere debeamus: difficultas est quaestionis, dicentibus aliquibus quod ratio seminalis sit aliquid formae existens in materia naturaliter per creationem, ingenerabile & incorruptibile per naturam: sicut est est ipsa substantia materiae. Et quod illud vt est sic in materia est quiddam in potentia ad recipiendam perfectionem per agens generans, educens ipsum ad actum per ma teriae transmutationem. Aliter enim, vt dicunt, generaretur forma in materia ex nihilo: & non ge neraretur aliquid ex aliquo. Cuius contrarium, vt dicunt ad confirmationem sui propositi, deter minat philosophus in octauo metaphysicae: respondens quaestioni qua quaeritur: Cum cuprum & rotundum sunt duo: quid erit causa vt sphaera sit vnum quae est ex his: dicens. Causa illius est quod id quid est in potentia in actu sit ab agente in omnibus in quibus est generatio,. non enim est aliud causatum, sed erit illud quod est in potentia in actu sphaera. Vbi dicit Commentator. ld est, causa illius vnitatis est, vt transmutetur illud quod est in potentia donec fiat in actu sub agente. Id est, sub extrahente ipsum de potentia in actum. Est igitur hic aliquid vnum quod primo est in potentia: & post transfertur de potentia in actum. Translatio enim non largitur ei multitudinis: sed perfectio nem in esse. Et hoc intendebat cum dixit. Non enim est aliud causatum. id est non est hic aliud causatum ab agente ab eo in quod agit: sed illud idem, scilicet quod est sphaera in potentia, fit sphaera in actum: cum agens extrahat ipsum de potentia in actum. Et haec duo dant esse rei quod significat definitio in omnibus rebus habentibus materiam & formam. Sic ergo dicunt quod causatum siue generatum non est aliud ab eo in quod agit agens: nec translatio de potentia in actum largitur ei multitudinem, sed perfectionem in esse. Sicut ergo generatum est compositum perfectum in esse ex ma teria & forma: sic & illud ex quo generatur, compositum est ex materia & forma imperfectum in esse: vt ratio seminalis sit essentia formae imperfectae, & per generationem ei acquiritur essentia completiua eius quo habet esse perfectum: vt haec duo contineat definitio sicut partes formae. secun dum determinationem philosophi in septimo metaphysicae. Et quod illae partes sunt genus & differentia, ex quibus constituitur forma speciei: vt secundum hoc ratio seminalis dicatur forma materialis incompletissima materiae conmunicata: ex qua per agens naturale sicut per actuale ex poten tiali gradatim, & secundum ordinem educantur omnes formae posteriores vsque ad vltimam completiuam: dicente Commentatore super illud secundi metaphysicae: In fundamento naturae. Cui etiam, vt dicunt, ratio videtur congruere: quia materia id quod est, in potentia est: & singulare compositum id quod est, in actu est. Vniuersale autem quasi medium quodammodo est aliquid in actum: quia est forma: & quodammodo in potentia, quia est incompleta. Et ideo debet materia educi de potentia in actu procedendo a formis vniuersalibus ad singulares. Cui etiam videtur concordare progressus cognitionis naturalis nostrae: cui secundum philosophum in primo physicorum innata est via ab vniuersalibus confusis ad determinata, vt secundum hoc ratio seminalis dicatur quodam modo forma vniuersalis non praedicatione sed causalitate: qua. scilicet multae formae possunt produci ex ipsa. Pri mo illa quae habet rationem magis vniuersalis: & sic deinceps. Dicit enim philosophus. xvi. de animalibus: quod embryo prius est animal quam homo. Et ad huius positionis suae confirmationem adducunt omnia dicta Augustini de rationibus seminalibus in iii. de trinitate, & in. ix. super Gen. quae videntur praedicta sonare, vt dicunt: in quibus tamen nunquam inueniunt seminalem rationem vocari formam vel inchoationem: sed semper eam nominat vel vim, vel potentiam, vel virtutem, vel aliquid huiusmodi, quod principii actiui importat rationem, vt dictum est. Sed huic opinioni obuiant difficultates plurimae. Si enim aliquid formae sit in materia ante generationem ex qua habet generari forma perfecta & completa in esse & in quam per corruptionem habet resolui ne fiat generatio ex nihilo: & corruptio in nihilum: de illo quod acquiritur per generationem super id quod naturaliter est inditum materiae: quaero vtrum re sit idem cum illo quod inditum est, differens solum penes esse completum & incompletum ab eodem, aut aliquid aliud re. Si primo modo, tunc generatio naturalis non esset transmutatio in substantiam, sed in esse eius, non substantiale sed accidentale: quia ab vna forma substantiali secun dum rem non est nisi vnum esse substantiale quid dat illi forma per suam substantiam statim cum habet esse in materia. Aut si esset idem esse substantiale prius habitum per esse formae in materia: & post per transmutationem naturalem acquisitum differens penes completum & incompletum: tunc esse substantiale reciperet magis & minus, & ita forma quaelibet materialis in sua substantia magis & minus reciperet: quia esse substantiale semper vniformiter sequitur formam substantialem: & sic forma substantialis reciperet magis & minus. quid falsum est, vt patebit in sequenti quaestione. Et iterum: si esset inchoatio formae in materia ante generationem: tunc non esset subiectum generationis ens in potentia & materia pura: sed compositum ex materia & forma: et ita ens in aliquo actu. Omne autem adueniens enti iam in actum constituto naturaliter in esse per formam, accidens est ei secundum quod dictum est in quaestione praecedenti. & ita esse illud esset accidentale, vt prius: & sic generatio potius esset alteratio quam generatio. Praeterea de illo esse quaero: aut est res aliquam absoluta, aut re spectus quidam in re quae subiecta est & absoluta. Non secundo modo: quia cum relatio non est per se terminus motus, aut mutationis, oporteret aliquid aliud per se generari in materia quam illud esse super quod fundatur: de quo esset quaestio quae & de illo esse: & erit processus in infinitum, aut sta bitur in absoluto. Si igitur ponatur res absoluta: tunc reuertitur prima quaestio, an sit idem re cum forma quae praecedit in materia, an aliud. Si sit idem re & esse quoddam eius: ergo idem re absoluta prius esset in re, quam esse ei in re per generationem acquireretur: & esset idem in re prius & posterius seipso. Si ergo forma siue esse aliquod acquiratur per generationem super rem illam quae est ratio seminalis in materia & forma aliqua, oportet quod sit re absoluta alia ab illa: ita quod nihil essentiae suae praecedat in materia: immo quod per essentiam differt a forma praecedente in materia, sicut & ab ipsa materia. Et de illa quaero: an de aliquo generetur quod cadit in essentiam suam, an de nihilo. Non de aliquo: quia per positionem forma praecedens in materia per essentiam differt ab ista: & ita non cadit in eius essentiam: & similiter differt per essentiam a materia. Ergo generabitur de nihilo: non minus quam si nulla forma ponatur praecessisse in materia. Sequitur ergo consimilis difficultas de generatione formae absque eo quod aliquid eius praecedat ipsam in materia. Sicut ergo propter illud, difficile non negatur generari forma ex materia habente aliquam formam: neque debet negari propter idem generatio formae ex materia nuda. Praeterea de ista secunda forma quae ponitur generari ex materia iam informata alia forma: cum non generatur forma nisi de potentia materiae: nec habet esse in materia, nisi fundata in aliqua potentia passiua materiae: quaero: aut generatur de eadem potentia materiae in qua fundata est praecedens forma, aut de alia. Si de eadem cum secundum Commentatorem super. xii. metaphysicae, vt dictum est in praecedenti quaestione, & dicetur in sequenti, potentiae in materia sunt secundum species rerum specialissimas: oportet ergo quod eiusdem speciei specialissimae sit forma generata cum praecedenti. Aut ergo sunt eadem re secundum nu merum: aut diuersae. Si eadem, & differunt secundum completum & incompletum: talis autem differentia in eodem numero non potest esse nisi secundum magis & minus: forma ergo substantialis susciperet in specie specialissima magis & minus. Si vero sunt numero diuersae: ergo eiusdem speciei plura indiuidua sunt simul in eodem secundum idem, vt duae albedines: quod est impossibile. Praeterea siue sunt eadem forma numero, siue diuersa, cum necessario sunt eadem specie: & ab eadem specie secundum rem non potest sumi forma generalissimi, subalterni, & specialissimi: si ratio generalissimi subalter ni & specialissimi fundetur super formas diuersas re differentes: ergo in eodem generato per na turam nullo modo dicemus esse rationem generalissimi & subalterni, sed specialissimi solum, quod falsum est. Si vero de alia potentia materiae generata sit forma secunda: oportet ergo secundum iam dicta quod differant abinuicem vt species specialissimae, siue ambae ponantur in aequali gradu dignitatis naturae, siue in diuerso. Et ita sicut ab vna illarum non potest sumi ratio generis generalissimi aut subalterni: sed specialissimi tantum: similiter neque ab altera. Et sic vt prius in nullo generato per naturam esset ratio generalissimi & subalterni, sed specialissimi tantum. ita quod vnum & idem secundum materiam esset duo secundum species specialissimas. Et iterum: cum vna illarum non perficit materiam mediante altera: etsi vna sit in gradu naturae imperfectiore altera, neutra tamen alteram perficit: quia perfectum & imperfectum debent esse eiusdem naturae in numero. Immo quaelibet earum habet in se gradum suae perfectionis naturalis determinatum: cui nihil potest apponi per aliquid alterius speciei: quemadmodum maior perfectio in sensibili nihil potest addere in arbore super perfectionem vegetabilis: immo vtrumque secundum suam naturam est in summo perfectioniss suae, & in indiuisibili, vt videbitur in quaestione sequenti. Et sic ex istis duabus formis nihil constituitur tanquam procedens ab esse incompleto sub prima forma ad esse completum sub secunda.
ET praeterea cum ista secunda forma educatur de alia potentia materiae quam sit illa in qua fundata est prima: quaero, vtrum in illa materia secundum eandem potentiam actiuam fundata erat aliqua ratio seminalis ex qua ista secunda educatur, aut non. Si non: ergo ad generationem formae de materia non oportet quod in materia praecedat omnino forma, vt principium seminale, quia qua ratione praecederet generationem vnius, & alterius. ergo vniuersaliter propter generationem formae ex materia, non oportet ponere formam praecedere, ex qua generatur tanquam ex incompleto: ne fiat generatio ex nihilo. Immo si hoc esset fieri formam ex nihilo, quod non fit ex forma praecedenti in materia, tunc oportet quod omnis generatio sit creatio, & fiat ex nihilo non obstante eo quod ponamus formam aliquam praecedere in materia formam generatiuam. Si autem dicatur contra dictum fundamentum naturalis philosophiae: quod scilicet omnis forma substantialis generetur immediate ex aliqua potentia passiua materiae: dicendo quod non generetur formade aliqua materia: sed de forma incompleta concreata materiae: quae licet sit vna numero in quacunque materia: tamen sumitur ab ea ratio communissimi praedicabilis, vt entis vel substantiae & huiusmodi, & ab illa per agentia generantur aliae formae vsque ad formas vltimas: a quibus non accipitur nisi ratio speciei specialissimae, vt de forma entis huius existentiae in materia generetur forma huius substantiae: & de illa huius cor poris: & de illa huius mixti: & de illa huius vegetabilis: & de illa huius animalis: & de illa hu ius equi, vt sint omnes re differentes non solum ratione: secundum quem modum ponunt aliqui gradus formarum in omnibus rebus naturalibus:
CONtra istam positionem argutum est suffi cienter supra in quaestione praecedenti, quantum pertinuit ad quaestionem illam. Sed quantum perti net ad quaestionem istam: arguo hic secundum hunc modum. Si de forma prim. scilicet quae sit a. genere tur secunda quae sit be & differunt re: aut ergo ipsius b. antequam generaretur, praecessit aliquid in ma teria, aut nihil. Si aliquid: & per positionem illud non est substantia materiae neque aliquid eius quod est a prima forma: oportet ergo quod sit aliquid aliud: & cum b. sit forma quaedam, oportet ergo quod illud sit aliquid secundum formam differens re ab a, quia ipsum a. differt a toto b. Illud ergo ipsius b. vocetur c. De quo quaero, vtrum praecessit in materia generationem ipsius b concreatum in materia, aut est generatum ab illa. Si generatum: cum per positionem nihil sui sita, quaero vtrum aliquid sui prae cessit in materia, aut nihil. Si aliquid, de illo erit eadem quaestio, & erit processus in infinitum, aut stabitur: quod cum generatur, nihil sui praecessit in materia per generationem. Ergo eadem ratione si be ponitur generari ex a, nihil sui oportet poni quod praecedat in materia per generationem. Si er go aliquid sui vt c praecedit in materia, oportet quod hoc sit per concreationem, vt non solum oportet a. formam poni concreatam materiae, quae nihil est ipsius b. sed etiam c. formam, quae ponitur esse aliquid ipsius b. Quia si sic ponitur, cum res potius dicatur generari ex aliquo sui quam non sui: potius ergo dicetur b generari de cquam de a. Propter generationem ergo b, ne generetur de nihilo, non oportet poni tanquam eius seminarium a, materiae concreatum, sed sufficit c.
SED tunc quaero. si c sit aliquid ipsius b, & b generetur ex c: aut ergo secundum id sui quod est c, aut secundum aliud. & sit illud d. Si primo modo: ergo idem generabitur ex seipso, & erit concreatum materiae, & generatum in materia, &e prius & posterius in duratione seipso: quae omnia sunt incompossibilia. Si secun do modo, tunc quaero vtrum c sit aliquid ipsius d, vel nihil. Si aliquid, reuertetur idem processus ad impossibile: qui habitus est ponendo cesse aliquid ipsius b. Oportet ergo si d generetur ex o, quod gene retur ex eo vt ex illo quod nihil sui est, ergo eadem ratione standum est in primo, quod bgeneretur ex a tanquam eo quod nihil est. Si ergo hoc appelletur creari & fieri ex nihilo, non obstante positione quae ponit inchoationes formarum in materia tanquam principia seminaria, necesse est quod generatio naturalis fit ex nihilo. & hoc est ex eo, quod non est aliquid sui.
AD istud ergo vitandum non oportet ponere principia seminaria in materia, quoniam non minus sit forma ex nihilo sui ponendo huiusmodi inchoationes formarum, quam si non ponantur, & ponatur forma generari immediate ex ma teria quae nihil sui est, vt multo rationabilior sit positio ponens quod principia seminaria sint potentiae passiuae siue habilitates existentes in materia ad formam: quam ponens principia semina ria esse inchoationes formarum.
IDClRCO ergo est alia opinio, & omnino contraria dictae opinioni, scilicet ponentium quod prima materia omnino est in potentia: & nihil formae habens rei generandae ante generationem: & quod per generationem habet quicquid formae ei inest. Qui dicunt quod licet prima materia sit ingenerabilis, & incorruptibilis, & omnino intransmutabilis in sua es sentia ab esse in non esse, actione transmutationis naturalis, sicut dicitur in primo physicorum, & in secundo metaphysicae: transmutatione tamen quae est creatio, quocunque modo creatio transmu tatio dici debeat, accepit in principio temporis esse a deo. secundum quod exponunt sancti illud. In principio creauit deus caelum & terram. Cui deus non solum contulit esse in natura sua & essentia qua est id quod est, sed etiam contulit in sua essentia tale esse siue talem gradum in natura essendi, vt non solum esset in natura materiae secundum se id quid est, quemadmodum & forma quae est intelligentia in natura formae est secundum se id quod est, sed etiam contulit ei potentiam recipiendi formam per sui trasmutationem substantia sua manente. & hoc non vnico modo tantum, sed duplici. Vne scilicet modo ab agente naturali modo naturali. Alio modo ab ipso deo agente modo supernaturali. secundum quod haec est sententia Augus. plane super Genesim, vt iam dicetur. Ex quibus aperte apparebit contra intentionem Augustini esse quod i choatio aliqua formae in materia sit seminalis ratio Quod apertissime ex hoc conuincimus, quoniam si rerum omnium producendarum naturaliter essent in materia principia seminaria dicto modo ex pri ma creatione, cum naturaliter ex qualibet materia cuiuslibet rei naturalis quodlibet habet fieri, licet par multas transmutationes medias: quaelibet ergo forma cuiuslibet rei generandae ex materia, esset in materia seminaliter. Quicquid ergo deus facit ex materia naturali in rebus naturalibus, licet non secundum communem cursum naturae: quid tamen alias naturaliter posset fieri ex ea & secundum cursum naturae: semper habet formae inchoationem in materia: & sic licet ageret deus id supernaturaliter, tamen non ageret nisi ex se minalibus rationibus, sicut & natura: formam scilicet incompletam existentem in materia perducendo ad complementum. Et iterum: cum Christus vt homo eiusdem naturae est cum caeteris hominibus sicut formarum aliorum hominium sunt in materia rationes seminales ad ipsos generandos ex materia similiter & formae Christi hominis. Quare cum materia non habet esse fine illa seminali ratione, eo quod na turaliter est sibi indita a creatione: ergo in quocumque patrum suorum fuit Christus homo secundum rationem materialis substantiae, & rationem rationis seminalis similiter sicut & alii: & tunc similitur a quo descendit secundum rationem substantiae materiae: & similiter secundum rationem seminalim: si dicta inchoatio formae naturalis in materia esset seminalis ratio. consequens est falsum. ergo & ante cedens. Probatio assumpti est ex illo quod dicit Augustinus decimo super Gen. cap. xxvii. Non parum me mo uet quamuis nullius anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Leui determinatum: & ibi constitutum secundum carnem Christum non determinatum Secundum rationem quippe illam seminalem, ibi fuit Leui: qua ratione per coitum venturus erat in matrem. secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamuis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Quapropter nec Leui nec Christus in lumbis Abrahae secundum animaim: secundum vero carnem & Leui, & Christus. Sic ergo omnino negamus formarum inchoationes esse in materia. Negamus etiam illas ab Augustino dici principia seminaria. lpse enim non ponit quod caro ab alia forma sit corpus, & ab alia caro. secundum quod dicit super illud Coloss. secundo. In expoliatione corporis carnis. Glos. i. corporis quod est caro. Non igitur duas res intelligi voluit: quasi aliud sit caro, aliud corpus carnis: sed quia non omne corpus caro. Per quod aperte vult quod ab eadem forma est corpus & caro, quid est & contra ponentes gradus formarum: & contra ponentes inchoationes formarum. Sed dicimus quod materia de se nullam potentiam habet ni si passiuam. Non dico receptiuam tantum: quasi forma in ipsa generari possit & recipi absque omni sui trans mutatione, sicut locus est in potentia passiua receptiua locati. Si enim sic esset formae productio in materia, non esset generatio compositi, sed solius formae creatio, vt dicit Commentator super. xii. me taphysicae. Sed materia est in potentia passiua ad formam, vt de ipsa per suam transmutationem pos sit forma in composito produci per agens, & generari compositum. Et propter huiusmodi potentiam ex parte materiae generatio est naturalis, quia naturaliter per suam transmutationem nata est ab agente transformari in illius speciem, vt de non formato fiat formatum, quemadmodum caera mollis quantum est ex se est in potentia ad recipiendum per suam transmutationem ex impressio ne sigilli figuram sibi similem, vt de non figurato fiat figuratum. Mollis enim caera & ad formandum facilis, etiam si artificis & plastae cessent manus, tamen virtute est totum quicquid esse potest, vt dicit beatus Hieronymus in prologo galeato. Huiusmodi autem transformationem ma teria nata est suscipere per obedientiam naturalem potentiae suae passiuae ad agens, quae multiplicatur secundum multitudinem formarum materialium, quarum est susceptiua. secundum quod dicit Commentator super duodecimum metaphysicae cap. ii. Vnumquodque entium fit ex potentia propria: eo quod numerus potentiarum sit sicut numerus specierum entium generabilium, quia materia est vna secundum substantiam, & multa secundum habilitates. Vnde vocant aliqui huiusmodi potentias rationes obedientiales. & est talis potentia duplex in materia, secundum quod duplici agenti nata est obedire, & forma ab ipso impressa informari. Vna qua nata est obedire agenti naturali secun dum naturales leges sibi naturaliter inditas. Alia qua nata est obedire agenti supernaturali secundum supernaturales leges: quas rebus non indidit: sed sibi reseruauit, vt dictum est supra secundum Au gustinum nono de Trinitate capitulo. xxvi. vbi etiam dictum suum exponit subdens. Est modus quo illa haerba sic germinat: sic illa aetas parit: illa non parit. horum & talium modorum: rationes non tantum in deo sunt: sed ab illo etiam rebus creatis inditae atque concreatae: vt aut lignum de terra excisum, aridum, perpolitum, sine vlla radice, sine terra, & aqua repente floreat & fructum gignat, vt per iuuentutem sterilis foemina in senectute pariat. et siqua eiusmodi sunt. Dedit quidem naturis quas creauit, vt ex eis fieri haec possent. Neque enim ex eis vel ipse faceret, quod ex eis fieri non posse ipse praefigeret. quoniam seipso non est nec ipse potentior. Veruntamen alio modo dedit vt non haberent. in motu naturali: sed in eo quo ita creata essent vt eorum natura voluntati potentiori illius subiaceret. Habet ergo deus in se absconditas quorundam factorum causas. dico actiuas quas rebus conditis non inseruit, sed passiuas solum eis respondentes, easque implet non illo opere pro uidentiae quo naturas substituit vt sint: sed quo eas administrat vt voluerit, quas vt voluit condi dit.
HVIVomodi autem potentiae passiuae vt sunt in materia obedientiales siue respectu agentis natu ralis, siue supernaturalis, rationes seminales dici non possunt, quia ratio seminalis principium agendi est non patiendi. Propter quod philosophus in secundo physicorum, quinto & septimo metaphy sicae, & generaliter vbicunque loquitur de causis & principiis rerum naturalium, semper computat semen inter causas agentes & mouentes: & quomodo hoc, iam exponetur. Nec etiam rationes semi nales possunt dici leges diuinarum operationum circa res naturales: quas eis non indidit: sed pe nes se reseruauit: quia ratio seminalis est principium operationis naturalis: & ideo debent esse in rebus inditae. Et sic rationes illae in deo absconditae proprie dicuntur rationes causales, quibus etiam res produxit ab initio absque omni materia praecedente. Illae vero quae sunt in rebus inditae vt princi pia actionum naturalium, proprie dicuntur rationes seminales: quae etiam inquantum sunt prin cipia rerum naturalium, etiam vere dicuntur rationes causales: causatae tamen ab aliis quae sunt in deo absconditae. Causales autem rationes appellat Augustinus eas, cum dicit in fine noni super Genesim. In mundo sunt absconditae causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Leui in lumbis Abrahae.
SED huiusmodi rationes causales actiuas aliqui dicunt esse rationes seminales secundum esse completum: quod habent in rebus perfectis in suis formis quibus natae sunt agere: & non solum actiuas, sed etiam passiuas: vt quod principia seminalia, siue rationes seminales dicantur omnes virtutes completae actiuae in rebus naturalibus, & caelestes & elementares cum propriis passiuis. Et quod dicuntur secundum illos rationes seminales, non propter rationem alicuius imperfectionis existentis in eis, vel eis annexae: quemadmodum im perfecta est virtus formatiua in semine: sed quia huiusmodi virtutes primis indiuiduis rerum crea tarum collatae erant: ex quibus quasi ex quibusdam seminibus alia, & consimilia per temporis progressum producerentur. Sed cum semen ex ratione seminis dicat quid imperfectum, & in potentia ens: & ratio seminalis, vt seminalis, rationem actiuam non dicit nisi vt seminis est. haec autem non est ratio actiua completa, vt alicuius iam perfecti in actu per formam: sed vt habentis solum: in potentia formam, quoniam vt dicit philosophus in septimo metaphysicae: in semine est for ma in potentia: & ibidem. Semina dant formas rerum generatarum ex seminibus per formas quas dederant semina generantia. & super. xii. dicit Commentator. Virtutes in seminibus quae faciunt animam: non sunt animatae in actum, sed in potentia, sicut domus quae est in anima aedificatoris, est domus in potentia, non in actum. Et ideo Aristoteles facit assimilationem de istis virtutibus ad virtutes artificiales. Idcirco nec rationes actiuae perfectorum existentes in actum secundum formas perfectas quae sunt illarum rationum in seminibus causae, & principia, nec eorum passiua debentur dici pro prie rationes seminales: sed tales dicendae sunt causales magis: quia propriae causae sunt illorum quae fiunt ex eis, vel immediate, vel mediante semine: non autem semina, nisi inquantum illa in ipsis quodamniodo sunt virtute. Quia autem ratio seminalis sumitursecundum rationem causae mouentis & agentis: non autem materialis & passiuae: ex hoc apparet, quia in lumbis Abrahae Leui non fuit secundum corporalem substantiam materialiter: quia non nisi de residuo nutrimenti in proximo parentem generatur semenex quo procreatur proles, vt iam dictum est secundum Augustinum de ve ra religione: sed fuit in illis secundum corporalem substantiam efficaciter, quia de virtute genera tiua eius descensura erat generatiua virtus in proximo parente decisiua seminis ad generationem Leui de illo secundum corporalem substantiam, quia semen est illud in quo habet esse virtute ipsum generandum, & secundum rationem causae mouentis & materialis simul, vt infra declarabitur. Idcirco dicendum est quod proprie rationes seminales dicuntur ab Augustino virtutes existentes in eis quae proprie semina sunt: vel in eis quae sunt loco seminum immissae eis a perfectis ad producendum aliquid perfectum secundum formam ex semine, vel ex eis quae sunt loco seminum. dicente Ambrosio in Hexameron. Inest singulis, aut semen, aut virtus aliqua seminaria, vt quod nascitur ex ea, simile sit eorum quae sata sunt, de tritico triticum, de milio milium, depyro pyrus. Idem in eodem. Inest nascentibus aut semen, aut aliqua vir tus seminaria: quia nequaquam fieri potest vt non aut seminibus vniuersa vtantur gignentia, aut habeant aliqua cum virtute seminis communicare. Nihil videntur seminis habere salices: habent tamen in soliis granum quoddam, quod habet virtutem seminis, vt eo commisso terris tanquam ex semine se excitet. Vnde cum primo de terris & aqua producta sunt iussu dei plantae & animalia, semen non erat in terra, vel aqua producendo: sed vis quaedam a deo indita ad producendum perfecta, ex quibus postmodum producenda erant semina, in eo quod dixit deus. Producat terra, aut producat aqua. Vn de super illud. Germinet terra haerbam virentem. Glos. interli. Potens sit germinare. Vbi dicit glos. Bedae super illud, Protulit terra. Prima rerum generatio non est ex semine. & ibidem glossa interli. Actu aliter non ex semine: sed ex virtute terrae a deo collata. Vnde Basilius in Hexameron. In illa prima produ ctione non ex iactis seminibus: sed omnia producta sunt & perfecta voce dei. Et Ambrosius super illud. Producant aquae. Venit mandatum, & subito aqua iussos fundebatur in partus: generare fluuii: viuificare lacus: mare ipsum coepit diuersa reptilium genera parturire: non exigui gurgites non coenosae paludes vacabant quin omnia datam sibi a creatore assumerent potestatem. Vnde Au gustinus aperte explicans suam intentionem circa primam productionem rerum, exponendo illud Genesis secundo (secundum Augustinum.) Cum factus est dies fecit deus caelum & terram, & omne viride agri antequam essent superterram: & omne foenum agri antequam factum est. vbi dicit translatio nostra lstae sunt generationes &c. dicit quinto super Genesim cap, quarto. Quid est hoc: vbi ea fecit antequam essent super terram: & antequam orta sunt: an in verbo dei: quod si hoc modo facta sunt, antequam fieret dies fa cta sunt. Aperte autem scriptura dicit, Cum factus est dies. Sed tamen antequam orirentur. An in ipsa ter ra causaliter, sicut in seminibus: ergo semina primum terra produxit. Sed non ita scriptura loquitur cum diceret. Producat terra haerbam seminans semen secundum genus suum. His enim verbis magis apparet semina esse orta ex haerbis: non autem illas ex seminibus, vt semen ex haerba non haerban insinuaret ex semine. Qualiter ergo antequam essent super terram: & antequam orirentur: quasi eis aliud fuit fieri cum caelo & terra: aliud oriri iam super terram. Causaliter ergo produxisse terram haerbam. i. producendi accepisse virtutem. In ea quippe iam facta erant, quae per tempora futura erant. Sic enim terra ad verbum dei ea produxit antequam exorta essent: accipiens numeros entis quos pro tempore exereret secundum genus suum: & hoc primo in ipsis primo productis: a quibus producta sunt semina ad sibi similia propaganda. dicente Ambrosio vbi supra. Aqua animat, & creat & adhuc mandati illius primi tanquam legis perpetuae munus consequitur. Et hoc non nisi per virtutes diffusas in seminibus a primis productis, dicente Augustino quito super Genesim capitulo de cimo. Omnia seminum primordia humida sunt. Insunt enim illis efficacissimi numeri trahentes secum potentias ex illis perfectis operibus dei a quibus in die septima requieuit. Et sunt virtutes istae determinantes potentias passiuas materiae ad determinatas formas: & dant materiae rationem subiecti. Et dicuntur virtutes illae proprie potentiae actiuae existentes in materia: quia tanquam princi pia intra mouent & transmutant naturaliter materiam, & generant compositum ex materia ipsa & forma educta de eius potentia. Et sunt virtutes istae in seminibus generatorum per propagationem a virtute producentium semina. Vnde fit (vt dicit Augustinus nono super Genesim) quod de grano tritici non nascitur faba, vel de faba triticum, vel de pecore homo, vel de homine pecus. In non generatis autem per propagationem sunt in eo quod est loco seminis a virtute generantis, vt in generatione simplicium clementorum in elemento corrumpendo a corrumpente illud & generante si bi simile: in generatione autem mineralium terrae: quae est quasi semen ad generationem mineralium cupri, auri, lapidis, & aliorum mixtorum inanimatorum a virtute corporum caelestium: in materia vero putrefacta ad generationem vermium ab eadem. Animalia enim nascuntur ex putrefactis: eo quod disgregans caliditas naturalis cum sit, constare facit disgregata, vt dicitur in quarto Me teororum. & illud constans est loco seminis, secundum quod dicit Commentator super duodecimum metaphysicae. Nulla est differentia inter virtutem quae est in putrefactione, & eam quae est in semine. Sed ea quae est in semine, fit ex habente semen, & sole. Illa autem quae est in putrefactione, a sole tantum: & ha bet potentiam vt moueatur ex se motu quo semen mouet. Semen enim facit sicut illa quae sunt ex artificio. quoniam in eo est forma in potentia, vt dicitur in septimo metaphysicae. vbi Commentator exponit qualis sit virtus seminalis: & qualiter agit & transmutat materiam vt generetur foe tus, dicens. Illa quae inueniuntur a natura sunt sicut illa quae inueniuntur ab artificio. Et hoc decla ratum est in decimo sexto de animalibus. Forma enim generati est in semine in potentia: quemad modum forma artificiati in artifice. Et cum considerata fuerit demonstratio Aristotelis hoc in loco apparebit quod semina sunt illa quae dant formas rerum generatarum a seminibus, per formas quas dederunt semina generantia. In generabilibus autem ex se, hoc est per putrefactionem, apparebit quod corpora caelestia sunt illa quae dant illis aliquid loco seminum & virtutum quae sunt in seminibus et in eis quae generantur ex semine: & quod ista omnia sunt virtutes naturales diuinae generantes similia, secundum quod artes generant sua artificia. Et ideo dixit Aristoteles in libro de animalibus, quod as similantur intellectui, scilicet quia agunt actione intellectus: & in hoc quod non agunt per instrumen tum corporale. Et in hoc differunt istae virtutes generatiuae, quas medici vocant formatiuas, a virtu tibus naturalibus quae sunt in corporibus animalium. lstae enim agunt actione intellectus operatiui sed illae agunt per instrumenta determinata, & membra propria: virtus autem informatiua non agit per membrum proprium. Et ideo dubitauit Galenus, & dixit. Nescio vtrum ista virtus sit dator, aut non: sed vniuersaliter non agit nisi per calorem qui est in semine: non ita quod sit forma in eo sicut anima sed ita quod sit inclusa in eo, sicut anima inclusa est in corporibus caelestibus. Et ideo Aristoteles magni ficat hanc virtutem: & attribuit virtutibus diuinis. Vnde & dictis suis hic addit super duodecimum metaphysicae, dicens. Et Aristoteles facit assimilationem de istis virtutibus ad virtutes artificiales: & dicit in libro de animalibus, quod sunt virtutes diuinae, cum habeant potentiam dandi vitam & sunt similes virtutibus quae dicuntur intelligentiae: quia adducunt ad finem: & quia semina non agunt nisi per calorem qui est in eis: & calor non facit nisi calefactionem, aut desiccationem, non figu ram, neque formam animatam. ldeo dixit Aristoteles quod iste calor non est ignis. Ignis enim corrumpit animalia non generat, ille generat. Et ideo videtur similis calori artificiali quem ars mensurat ad aliquam operationem: & ideo vocat ipsum calorem animae: & est in seminibus ab habente semen, & a sole. Vn de dixit Aristoteles quod homo generatur ex homine & sole. & factus est ille calor in terra & aqua ex calore solis admixto calore aliarum stellarum. & ideo sol & aliae stellae sunt princi pium vitae cuiuslibet viui. Calor ergo solis & stellarum diuisus in terra & aqua generat animalia nata ex putrefactione: & vniuersaliter omnia quae fiunt non ex semine. Calores ergo generati ex caloribus stellarum generantes quamlibet speciem specierum animalium, habent mensuras proprias illius caloris ex quantitatibus motuum stellarum, & dispositionibus earum adinuicem in propinquitate & remo tione. Et ista mensura procedit ab arte diuina intellectuali, quae est similis vni formae vnius artis principalis, sub qua sunt artes plures. Secundum hoc ergo intelligendum est quod natura facit aliquid perfecte & ordinate, quamuis non intelligat: quasi esset remediata ex virtutibus agentibus nobilioribus ea, quae dicuntur intelligentiae. Et ideo dicitur quod omnes proportiones & formae sunt in potentia in prima materia, &e in actu in primo motore: & assimilantur aliquo modo esse eius quod fit in anima arti ficis. Et ideo etiam dicitur quod opus naturae est opus intelligentiae. Et est aduertendum: quod cum vt iam dicendum est secundum Augustinum, sunt quaedam rationes a deo creaturis naturaliter inditae quaedam in deo absconditae, de primis loquuntur philosophi nihil scientes de aliis.
IN hoc dicto Commentatoris sunt multa difficilia inclusa satis declarantia propositum nostrum scilicet quales sunt virtutes siue rationes seminales, & quae & qualiter agunt. Quod est proculdubio intentio Augustinis quid maxime declaratur nobis ex illo quod determinat circa generationem Christi secundum hominem in Chri sto super Gen. exponendo, quare dixit Christum fuisse in lumbis Abrahae secundum corporalem substantiam: & hoc secundum modum iam expositum supra de Leui, & non secundum rationem seminalem, dicit. Cum enim sit in semine & visibilis corpulentia, & de inuisibilis ratio vtrunque concurrit ex Abraham: vel etiam ex ipso Adam vsque ad corpus Mariae: quia & ipsum eodem modo conceptum est & exortum. Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit. Ratio vero conceptionis eius non ex semine virili, sed longe aliter ac desuper venit. Ecce quia corpus Mariae formatum est de semine formato in matre sua per virtutem procedentem ab Adam per omnes medios vsque ad matrem Mariae. ldeo Maria dicitur fuisse in Adam & in Abraham secundum corporalem substantiam. Et similiter Christus, quia corpus eius formatum fuit de semine in matre formato per virtutem descendentem ab Adam & ab Abraham, dicitur fuisse in illis eisdem secundum corporalem substantiam. Quia tamen corpus Mariae conceptum fuit in vtero matris suae: & exortum ex illo semine per virtutem seminalem descendentem ab illis: ideo virgo Maria dicitur fuisse in illis etiam secundum rationem seminalem. Quia vero corpus Christi conceptum in vtero Mariae non fuit exortum ex illo semine per virtutem seminalem descenden tem ab illis: ideo dicitur Christus non fuisse in illis secundum seminalem rationem, sed secundum spiritus sancti obumbrationem. secundum quod dicit loannes Damascenus. Post assensum virginis Spiritus sanctus superuenit super ipsam purgans ipsam, & virtutem susceptiuam dei verbi tribuens simul & generatiuam. & hoc quia virgo nihil egit virtute sua propria naturali effusa in semine. Si tamen aliae ma tres naturales virtutem seminalem effundunt qua coagunt cum semine viri ad generationem prolis, vt vere mater naturalis Christi dicatur. lllud autem addo, si tamen &c. quia aliquorum opinio est, quod non est agens in generatione nisi semen viri, & quod sic ratio seminalis non sit nisi in semine vi ri: ratio autem materialis tantum in semine vel menstruo mulieris: vt etiam non proprie dicatur semen quod a muliere descinditur, secundum quod dicit philosophus in octauo metaphysicae. Cum quaesiuerit aliquis quae est causa cum multipliciter dicatur causa, oportet dicere omnia quae possunt esse causae Verbi gratia, vt causa hominis quae est quasi materia. scilicet menstruum & causa quae est quasi motor vt sperma: & causa quae est quasi forma, & est illud quod est per essentiam: & causa quae est propter quid, & est complementum. Vnde etsi virgo ponatur aliquid egisse sua ratione seminali, vt secundum illud Christum aliquis posset putare fuisse in Abraham secundum seminalem rationem: illa tamen ratio ert principium generatiuum insufficiens omnino: & residuum compleuit virtus spiritus sancti. Vnde Augustinus in fine noni super Genesim, reputat formationem Christi in vtero virginis ex semine Abrahae factam esse secundum illud genus operationis quo de materia non secun dum rationes ei naturaliter inditas: sed secundum rationes in deo absconditas aliquid sit deo ope rante: quemadmodum etiam mulier fuit formata ab ipso de costa Adae.
SECVNdum ergo praedeterminatum modum exponenda sunt quaecumque dicta inueniuntur ab Augustinus. & aliis sanctis de ratio nibus seminalibus. Et loco omnium tangamus aliqua quae videntur aliquantuium obscura, ex sexto libro super Genesim, & ex tertio libro de Trinitate. Sciendum igitur quod in sexto super Genesim cap. xiii. tam git quatuor genera causarum, & principiorum per ordinem se habentia: in quibus res aliae habent esse vt in suis causis originalibus & diuersimode. Quorum primum habet esse ab aeterno, secundum a primo in stanti temporis, tertium in primis sex diebus, quartum per totum residuum decursum temporis.
ALI ter(vt dicit) in verbo dei non facta, sed aeterna sunt, aliter in elementis mundi: vbi omnia simul facta sunt. Et intelligit elementa mundi caelum & quatuor elementa creata in primo instanti temporis: quibus indidit virtutes omnia animalia ex se producendi, non secundum decursum sex dierum per interualla temporum, sed connexione causarum. Non enim temporali, sed causali ordine prius facta est informis formabilis materies, vt dicit libro v cap, quarto. Vnde & determinat dicendum, quod simul fa cta sunt omnia: & spiritualiter describit creationem rerum per sex dies. Secundum alios autem pertem porum interualla vt primo sit creata nuda materia, vel solum sub formis elementorum: deinde per sex dies facta sit distinctio, & formatio etiam mixtorum plantarum & animalium secundum species in suis primis indiuiduis. de quibus subdit. Aliter in rebus quae secundum causas simul creatas non iam si mul, sed suo quaeque tempore creantur, ex quibus nata sunt procreari semina ad generationem omnium aliorum. de quibus subdit. Aliter in seminibus inquibus sunt rursus quasi primordiales causae reperiuntur de rebus du ctae: quae secundum causas quas primum condidit extiterant velut haerba ex terra, semen ex haerba: ex quibus omni bus ea quae iam facta modos & actus sui temporis acceperunt, ex occultis atque inuisibilibus rationibus quae in crea tura causaliter lucent, in manifestas formas naturalesque prodierunt. Sed etiam ista secum gerunt tanquam vterum seipsa inuisibiliter in occulta quasi vi generandi: quam extrahunt de illis primordiis causarum suarum. Et per hanc vim non autem per aliquam inchoationem formarum debent intelligi esse in semine omnia quae generantur ex ipso: secundum quod dicit Augustinus v super Gen. ante finem. Consideremus cuiuslibet ar boris pulchritudinem in ramis, frondibus, pomis. In semine illa omnia primitus fuerunt, non mole magnitudinis, sed vi potenti atque causali. Secundum ista igitur quatuor genera causarum: res temporales materiales primo sunt in deo ab aeterno secundum causas principales: quae etiam dicuntur rationes causales primae: quo sunt rationes ideales. Secundo sunt in primis elementis mundi secundum causas originales: quae etiam dicuntur rationes primordiales. de quibus dicit Augustinus tertio de Trinitate cap. octauo. Omnium re rum quae corporaliter visibiliterque nascuntur occulta quaedam semina in istis corporeis elementis mundi hu ius latent. Et similiter de eodem in cap, nono. lsta quippe originaliter ac primordialiter in quadante xtura elementorum cuncta iam creata sunt: sed acceptis opportunitatibus prodeunt. Nam sicut matres grauidae sunt foetibus, sic ipse mundus grauidus est causis nascentium. Quae in illo non causantur nisi ab illa summa essentia, vbi nec oritur aliquid, nec incipit esse, nec desinit. Nota hic quod dicit acceptis opportunitatibus, quia licet in primis quatuor simplicibus elementis adhuc manerent virtutes illae seminales primordiales omnium generandorum ex elementis ex quibus prima indiuidua rerum simul secundum Augustinum producta sunt, tamen tunc speciali virtute diuina prodierunt in effectum ad producendum haerbas, plantas, & animalia, secundum quod dicit in cap. praecedenti: comparando semina secundum illud secundum genus causae quo prima mundi elementa dicuntur semina aliorum ad semina secundum quartum genus causae, quae materi alia principia pro ducta ex rebus quae sunt in tertio genere causae, dicuntur semina eorum quae modo generantur. Alia (in quit) sunt enim semina haec iam perspicua oculis nostris ex fructibus & animantibus. Alia vero illa oc culta seminum semina. Vnde iubente creatore produxit aqua prima natatilia: Terra autem sui generis prima germina: & prima sui generis animalia. Neque enim tunc in huiusmodi foetibus producta sunt vt in eis quae producta sunt vis illa consumpta sit, ne scilicet maneat adhuc in eis a quibus producta sunt. Et quamuis ita sit: tamen sicut per illa semina ex illis primis elementis non processerunt prima re rum indiuidua sine speciali iussu dei, nec procedere potuerunt: sic nec modo per illa semina: si tamen ibi aliqua sunt ex illis elementis, vel sine speciali dei iussu, qui est opportunitas quaedam, vel ex aliqua alia opportunitate naturali, vt impressione aliqua facta a corpore caelesti ad generationem mixtorum inanimatorum. Vel etiam aliquorum animalium, secundum quod dicit ibidem. Nisi talis aliqua vis esset in istis elementis, non plerunque nascerentur ex terra quae ibi seminata non essent. Intellige secundum quartum genus causae praedictum. & sequitur. Neque similium tam multa nulla marium foeminarumque commixtione praecedente, siue in terra, siue in aqua: quae tamen crescunt: & coeundo animalia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. Incertae apes semina filiorum suorum non coeundo suscipiunt, sed tanquam sparsa per terras ore colligunt. Vel elementis deductis in forma mixti in cibo animalis impressione facta ab ipso in illo, vt fiat semen generandae sobolis per propagationem: vt sic generaliter omnium seminum proximorum in mixtis sunt priora semina in elementis. secundum quod sequitur. Inuisibilium enim seminum creator ipse creator est omnium rerum: quoniam quaecunque nascendo &c. sicut supra. Et accepta tali opportunitate tunc primo sicut matres grauidae sunt &c. vt supra. Sicut enim matres concipiendo proprium semen propter imperfectam rationem seminalem in ipso non possunt fieri grauidae sine opportunitate accepta a semine virili: sic mundus non potest esse grauidus ex ratione seminali quae est ex creatione in primis elementis, nisi opportunitate accepta ex aliis causis iam dictis. Qua accepta, adhibitis naturalibus causis partus artifi cialiter potest accelerari ad foetum, & per homines, & per angelos bonos & malos, secundum quod determinat Augustinus idem tertio de Trinitate, capitulo octauo & nono per totum. Quia tamen omnia ista principia, & agentia, & materialia non habent esse, neque conseruari in esse, neque vires suas nisi a deo ipsa in primis operibus creante: ideo quae per haec fiunt deo tanquam creanti attribuuntur, secundum quod ea ei attribuit Augustinus cum dicit duodecimo de Ciuitate dei, capitulo vigesimo sexto. Cum alia sit species quae adhibetur extrinsecus, sicut operantur homines, & effigiant formas similes cor poribus animalium: alia quae intrinsecus efficientes causas habeat de supradicta: illa species arti ficibus quibusque. tribuatur: haec autem alteri non, nisi vni artifici & creatori & conditori deo. Quid postquam declarauit inducendo in multis generationibus naturalibus, in fine capituli concludit dicens. Quapropter si in illa specie quam forinsecus corporalibus opifices rebus imponunt, vrbem Romam, & vrbem Alexandrinam non fabros, non architectos, sed reges, quorum voluntate, consi lio, & imperio fabricatae sunt: illam Romulum, illam Alexandrum dicimus habuisse conditores quanto potius non nisi deum debemus conditorem dicere naturarum: qui neque ex materia facit aliquid quam ipse non fecerit, neque operarios habet nisi quos ipse creauit: Et si potentiam suam, vt ita dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt sicut antea quam fierent non fuerunt. Quis enim alius creator est temporum nisi qui fecit ea quorum motibus currunt ipsa: Ecce quam manifeste dicit deum facere siue creare illa quae dicimus fieri ex causis naturalibus: quia ipse eis dedit vt agerent non quin ipsae res naturales virtutibus sibi inditis sunt proximae causae rerum naturalium & for marum earundem: quemadmodum artifices sunt proximae causae formarum artificialium. Et secundum hoc exponenda sunt dicta Augustini, vbicunque attribuit. productionem formarum naturalium deo per creationem. Peruenit enim (ut dicit Augustinus tertio de Trinitate capitulo secundo in fine poten tia voluntatis dei per creaturam spiritualem vsque ad effectus visibiles atque sensibiles creaturae corpo ralis. Vbi enim non operatur sapientia dei omnipotentis quod vult: quae pertingit a fine vsque ad finem fortiter & disponit omnia suauiter, vt dicitur Sapientiae quarto. Et secundum hoc, vt causae primae omnia quae fiunt naturaliter deo vt creatori tribuenda sunt: vt causis tamen proximis, rebus naturalibus, vt aparte determinat Augustinus in cap. proximo sequenti. & secundum hoc procedit sua determinatio vlterius per totum librum: vbi attribuit deo & creationi quaecunque fiunt in rebus naturalibus ex principiis seminalibus.
ASPICIENDO igitur ad iam declarata, rationes seminales ponere debemus primo in ele- mentis tanquam in causis remotis penes secundum genus causae: quae primo inditae erant eis per crea tionem ad generationem primorum animalium & plantarum: & vsque modo imprimuntur a vir tute caelesti ad generationem mineralium, & quorundam animalium & plantarum, sicut dictum est. Et non debent dici ipsa elementa vere semina generatorum ex eis: quia semina proprie dicta non sunt nisi ex perfectis sui generis, vt dictum est supra secundum Augustinum, sed solum sunt qua si semina. Secundo debemus ponere rationes seminales in mixtis generatis ex elementis: ex quibus penes tertium genus causae praedictum habent produci semina ad generationem sibi similium, si cut produxerunt post mixta plantae & animalia producta a deo ex terra & aqua. In quibus quodam modo consummata sunt opera dei circa rerum productiones, & quodammodo inchoata. secundum quod dicit sexto super Genesim. Consummata quidem, quia nihil habent illa alia ex istis produ cta in naturis propriis quibus suorum temporum cursus agunt, quod in istis causaliter factum non sit. Inchoata vero, quoniam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex occulto in manifestum locis congruis exerenda. lpsius enim scripturae verba sunt: Et consummauit deus in die sexto opera sua quae fecit. Et rursus. In illa die requeuit ab omnibus operibus suis quae inchoauit deus, vt faceret. Non alia consummauit: alia inchoauit. Consummasse quidem intelligimus deum qui creauit omnia simul ita perfecte, vt nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset. Incho asse autem: vt quod hic praefixerat causis, post impleret effectus. Tertio vero debemus ponere rationes seminales in ipsis seminibus productis a perfectis ad producendum similia. In quibus proprierationes seminales dicuntur. In aliis vero magis proprie dicuntur rationes causales.
EX iam deter minatis in hac quaestione, & in praecedenti, patet in parte ad obiecta. Cum ergo arguitur primo: quod nisi essent rationes seminales, & inchoationes formarum in materia: forma generaretur est nihilo: Di cendum quod ratio illa aequaliter est & contra ponentes formarum inchoationem in materia: & con tra negantes eam, quia nisi ponatur per generationem non acquiri aliquid praeter nouum esse for mae, quod non potest poni nisi ponendo formam substantialem suscipere magis & minus, impossibile est poni quod generetur aliquid quod re est aliud a praecedenti nisi ex nihilo, vt statim supra argutum est. Vnde ad euadendum istam difficultatem, non tam pro negantibus gradus formarum in eodem quam pro asserentibus eos: Dicendum est quod secundum artem philosophi in septimo & octauo metaphysicae, id quod per se & primo generatur, vt generationis terminus, est compositum ex materia & forma, quod est hoc aliquid in esse naturae: quod ante generationem suam habet materiam praeexisten tem in actum sub alia forma: quae materia est in potentia aliter ad ipsum compositum: & aliter ad for mam compositi. Ad ipsum compositum tanquam ad ens completum, habens esse in actu perfectum: respe ctu cuius materia est in potentia, vt incompletum ens: quid solum est in potentia compositum illud. Ad ipsam vero formam compositi tanquam ad complementum quo compositum habet esse in actu: re spectu cuius materia est in potentia, vt habile aliquid ad suscipiendum impressionem eius per agens cui a deo data est virtus per naturalem transmutationem illud agendi, ita quod compositum est in po tentia in materia tanquam in eo quod est aliquid sui. Materia enim est pars essentiae compositi: forma vero est in potentia in materia tanquam in eo quod nihil est sui: sed quod solummodo per suam naturalem transmutationem susceptiuum est eius. Et ideo dicit Auerrois, quod ex materia non generatur forma sed formatum. per quod concludit quod formae generatio est non creatio. Si enim forma esset terminus generationis per se & primo, & secundario compositum: quia scilicet forma ipsa sit in materia: aut si non per naturalem transmutationem materiae fieret, eius fieri esset creatio non generatio: quem admodum contingit in productione animae rationalis: & vniuersaliter quaecunque fieri habent in materia, &e in creaturis deo solo, & immediate agente non ex materia. Quia vero formae naturales fiunt per materiae transmutationem naturalem circa materiam, vt obedienter recipiat formam vt ista simul fiant naturaliter, materiae perfecta obedientia et formae perfecta impressio: & per hoc compositum per se, & primo generetur, & recipiat esse subsistens: ideo non est formae creatio: sed generatio in composito: & est materia in potentia ad formam, per hoc quod est in potentia ad compo situm. Materia enim cum facta est necessitas ad recipiendum agentis impressionem, tunc proprie est in potentia formata: non autem est in potentia ipsa forma. Et per hoc quod est potentia formata, quo dammodo est ipsum compositum generandum. Vnde quia in opere naturae nihil fit in actum nisi quod est praeexistens in potentia, patet causa eius quod dictum est, scilicet quod nihil fit vt terminus factionis nisi compositum: & quod semper generatur compositum in actu ex composito in potentia, vt fi guratum actu ex figurato in potentia, quid est non figuratum actum: vt in eo ex quo generatur semper simul con currunt priuatio cum potentia. Non autem generatur figura: quia non erat aliquid per se in potem tia ipsa figura: sed generatur figuratum: quia materia pars est essentialis in eo quod est actu figuratum: & similiter forma vt quo est figuratum, & vt affectio vel substantialis dispositio in eo quod est possibile figurari: & hoc a virtute generantis: quemadmodum cerae mollificatae per aliquam alterationem cum ei imprimitur sigillum: & hoc per quarundam partium depressionem, & quarundam complanationem: & sic per huiusmodi impressionem caera non figurata actu sed potentia, sit actu figurata recipiendo sigilli similem figu ram: non ex aliquo materialiter est in potentia figura: sed ex eo est in potentia figuratum: & a sola figura si gilli corporaliter tangente caeram: vt ab agente. Similiter cum materia fuerit in generatione naturali propin quior formae generandae disposita per alterationem: sicut caera illa erat ad figuram per mollificationem: ei im primitur vis generatiua, quae est ratio seminalis similis formae generantis, imprimentis ab extra, & similiter formae generandae, per quam rationem seminalem intra agentem cum fomentis ab extra mutatione generationis de non formato in actu: sed in potentia fit formatum in actum, ex eo quod est in potenttia formatum & hoc recipiendo formam similem imprimenti, non ex aliquo quod est in potentia forma, sed a solo agente se parato sola virtute sua seminali generatiua spiritaliter tangente materiam: & imprimente ineam sicut dictum est de sigillo, non enim potest dici quod figura impressa caerae habeat seminarium in caera quod sit ali quid formae ipsius figurae: cum sit vera res absoluta de quarta specie qualitatis: non autem respectus tantum: quia tunc pertineret ad praedicamentum relationis proprie dictae, vel ad aliquod accidentium extrinsecus aduenientium, quae important rationem respectus: quod falsum est. Sed constat quod cum per dictum modum fit de non figurato figuratum per agens creatum, sit vere compositum ex caera quae est res vera: & figura: quae similiter res vera est, quae non fit ex aliquo sui. Nec tamen ob hoc dicitur ipsa fi gura creari: immo dicitur totum ipsum compositum vera transmutatione generari. Ergo similiter quam uis forma naturalis non generetur ex aliquo sui: quia tamen per transmutationem naturalem materiae ab agente naturali sit in generatione compositi: & hoc ex potentia materiae: per hoc quod ex ipsa per se generatur compositum: vt dictum est: non debet dici creari: sed solummodo generari. Si tamen aliqui proteruiendo pertinaciter velint asserere: quod omne illud quod non fit ex aliquo sui dicatur creari: & forma naturalis secundum quod ponimus, non fit ex aliquo sui: & sic secundum quod nomine creationis tales volunt vti, oporteat dici formam naturalem creari: non omnino a creatura abnegamus potentiam creandi: ne fiat controuersia de nominibus cum certum sit de rebus. Sed huiusmodi factio non debet vere dici creatio: quia illud quod vere creatur per se, est terminus illius factionis quae creatio est: & absque trans mutatione recipientis: nisi sit forte aliqua impressio ipsius creantis. Nuilum est ergo inconueniens quod in generatione forma naturalis generetur non ex aliquo omnino, scilicet neque ex eo quid est tota substantia eius: quemadmodum cum de eo quod est minus sit magis: neque quod sit pars substantiae eius: quem admodum materia est pars compositi. immo hoc est necessarium: aut forma per se & primo fieret in materia, &de absque transmutatione materiae naturali secundum quam fieret: quod non est opus naturae: quia natura nihil agit nisi per motum: aut ad eius substantiam pertineret materia. quod apertum est in conueniens. Non tamen debet forma dici creari: quia non est terminus factionis per se: & quia sit per trans mutationem naturalem naturaliter in materia naturali ab agente naturali: quae repugnant creationi: vt dictum est. Et etiam quia in suo fieri necessario requiritur quod subiiciatur aliquid ex quo fiat compo situm: cuius illud est pars. & hoc proprie fit ex aliquo non autem ipsa forma: quia aliter esset composita, vel ex materia & forma, vel ex forma & forma: cuius contrarium ostensum est in quaestione praecedem ti. Quemadmodum cum forma dicitur generari, vel fieriper accidens: quia generatur in composito: sic per accidens forma dicitur generari vel fieri ex potentia materiae: quia scilicet ex ipsa per se generatur vel sit compositum. Et sic generatio formae per se dependet ab agente: per accidens autem a materia. Generatio autem compositi per se dependet ab vtroque. Quia tamen materia est pars compositi potentialis, forma vero vt actus eius: & potentia omnis dependet ab actum: idcirco secundum Auicennam gene ratio compositi non dependet a materia: nisi quatenus dependet a forma. Et haec est plane sententia Aristotelis. Et cum, vt dicit commentator super duodecimum Metaphysicae, quaestio de generatione & pr ductione substantialium formarum in materiis est valde difficilis: sententia Aristotelis est minoris du bitationis omnium sententiarum & magis conueniens. Sed omnes dicentes agens esse & generationem sunt bipertiti: & habent medios. Quidam enim dicunt latitationem formarum, & quod generatio est exitus: & quod agens non est nisi distinguens. Contrarii horum sunt dicentes creationem, & quod agens creat de nihilo totum est. Opiniones mediae reducuntur ad duas: quae ponunt transmutationem in substan tia: & quod nihil generat ex nihilo, scilicet quod necesse est in generatione subiectum esse, & quod generatum est ab eo quod est sui generis in forma. Vna istarum opinionum est quod agens creat formas: & ponit eas in ma teria. Opinio Aristotelis est: quod agens non facit nisi compositum ex materia & forma, & quod hoc sit mo- uendo materiam, & transmutando donec exeat de ea illud quod erat in ea de potentia ad illam formam in actu. Et sic sicut ad generationem naturalem non oportet ponere formas separatas quae imprimunt formas in materis scilicet datores formarum: sic neque oportet ponere inchoationes formarum: quod in rei veritate ponit latitantiam formarum. Sed oportet secundum philosophum ire media via: dicendo quod su ficit potentia agentis potentis formam sibi similem imprimere passo, & quod passum natum sit ipsam recipere per transmutationem naturalem. hoc est secundum quod dicit philosophus in septimo Metaphysicae: vt pater possit agere: & vt sit causa formae in materia, &e vt generet formam quae est in istis carnibus & istis ossibus. Vbi dicit commentator. Sufficit in generatione, vt in generante sit potentia ad formam sibi similem in materia. Cui etiam expresse concordat Augustinus in iii. de Trinitate: assignando rationem qua re oues Iacob colorabantur secundum virgas aspectas in conceptu, comparando factum Iacob facto magorum faciendo serpentes & vim seminalem occultam qua fiebant serpentes vi impressae foetibus ad varios colores generandos. Nec est in hoc differentia de generatione substantiarum & accidentium: vt iam di cetur secundum commentatorem super duodecimum Metaphysicae. Dicit ergo Augustinus. Vt de varie tate virgarum pecorum conceptorum color aliquid duceret: fecit hoc anima grauidae pecudis per ocu los affecta forinsecus & intrinsecus secum pro suo modulo formandi regulam trahens: quam de intima potentia sui creatoris accepit. Vnde anima quae erat forma naturalis animalis, habens in se vim generatiuam quae est regula formandi sibi similis, quam a creatore accepit, cum per oculos esset affecta in ho ra qua illam regulam traiiceret in semen decisum: quam appellamus vim seminatiam, illam regulam de terminauit in passibili, & in tenero semine ad foetum sub tali colore producendum. Et per hoc anima pecudis mediante impressione corporali quam fecit in semen, illud operata est: vt iste intelligatur fuisse ordo. Primo enim anima afficiebatur per sensus: deinde per animam afficiebatur corpus: quod ipsa ani mabatur: per corpus autem affectum afficiebatur semen decisum: per semen autem affectum afficiebatur genitum. Et quia haec fiebant vi naturalis actionis in subiecto passibili, creatio non erat: quamquam ex ni hilo formaliter producebatur forma in esse. Vnde Augustinus praemisit dicens. Nec ipsae pecudes cre atrices fuerunt varietatis prolis suae: quia inerat animae earum discolor phantasia ex contuitu variarum vir garum per oculos impressa: quae non potuit nisi corpus, quid sic affecto spiritu animabatur, ex compassio ne commixtionis afficere: vt teneris foetuum primordiis colore tenus spargeretur. Et quod ad huiusmodi affectiones causandas ab vno in alterum agunt sufficienter vires naturales, continuo subdens explicat. Vt enim sic a semetipsis afficiantur: vel anima ex corpore, vel corpus ex anima: congruentiae ra tiones id faciunt: quae incommutabiliter viuunt in ipsa summa dei sapientia. Et iterum subdit plus explicando. Sed quanta sit vis animae ad afficiendam, atque mutandam materiam corporalem: cum tamen creatrix corporis dici non possit: quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiae: vt sit & natura sit vel ita sit, ab intelligibili, & incommutabili vita existit & peruenit vsque ad extrema & terrena. Multus ser mo est: quem satis explicat duodecimo de Trinitate capitulo secundo in fine: vbi videatur si placet. Per idem patet responsio ad illud quod inducebatur in soluendo quod illud quod est in potentia fit in actu ab agen te: hoc est extrahente ipsum. Et est dicendum quod ad literam loquitur ibi de causa vnitatis compositi: quo mode scilicet possit esse vnum cum habeat in se due scilicet materiam & formam. Cuius vnitatis causam assignat: quia illud ex quo generatur compositum, est in potentia illud: vt semen hominis est in potentia homo & per agens transfertur de potentia in actum, & largitur ei perfectio in esse. Et hoc appellat commenta tor extractionem. Vnde nihil valet dictum illud contra propositum nostrum de forma. de ipsa enim non intelligitur dictum philosophi, & commentatoris: vt ponere debeamus ipsam extrahi secundum esse perfectum in actum, & prius in esse, secundum esse imperfectum in potentia. hoc enim nullo modo est verum de forma quasi aliquid suae essentiae in materia praeexistat eius esse reale quod habet per generationis: cuius con trarium supra ostensum est: sicut praeexistit materia quia est de essentia compositi: immo quia est quo dammodo totum compositum, materia enim cum potentia proxima ad generationem compositi: in eo quod est in potentia compositum, est quodammodo ipsum compositum: sed aliter in esse naturali: aliter vero in esse quiditatiuo. in esse enim naturae materia pura sub potentia sola siue habilitate ad formam est in po tentia compositum. Et de huiusmodi potentia extrahitur compositum per generationem formae in composito. Et hoc intellexerunt philosophus & commentator in dicto suo. In hoc enim consistit causa vnitatis in omnibus quae consistunt ex pluribus: vt ex materia & forma compositis: vt est compositio cupri, & trium angulorum, & superficiei, & albedinis, & animae, & corporis. Et quod aliquibus ex hoc oritur difficultas: causa est vt dicit phi losophus ibidem in fine octaui Metaphysicae: quod quaerunt vnum quod est in actum, & quod est in potentia, quasi diuer sum. Vbi dicit commentator. Et in veritate quando est in actum, & quando est in potentia, est vnum. illud enim quid fuit in potentia est in actu. Sed intelligendum quod alio est in actum, & alio in potentia. In potentia secundum materiam in actu per formam existentem in materia. Ita quod quicumque ponit quod anima & corpus siue forma & materia sunt duo existentia in actum, conuenit ei ponere ligamentum aliquod animae cum corpore. Qui autem dicit quod anima est perfectio corporis: & quod corpus non existit in actum sine anima: non sunt apud eum duo diuersa in actum, nec accidit ei quaestio: vt dicit commentator ibidem. Et secundum hoc diximus quod corpus non est natum esse aliquid actu in homine per formam naturalem sine anima. & in proposito dicimus quod forma nihil aliud habet quid ipsam materiae vnit, nisi motorem educentem (sicut dictum est) id quod est in potentia, ad actum. secundum quod ibidem concludit philosophus dicens. Ergo non habent causam omnino praeter motorem de potentia in actum educentem. Anima enim non est nisi eius quod est in potentia animatum. & cum est animatum: tunc exitus eius de potentia in actum non habet causam nisi motorem extrahentem ipsum de potentia in actum. Non autem dicit extrahentem animam de potentia in actum. Et secundum hoc materia non est potentia forma: sicut est po tentia compositum: nec forma prius est ens in potentia postea in actu sicut compositum: sed ipsa est actus tantum compositi & materiae in ipso. & hoc ideo: quia non se habet aliter ad potentiam materiae: quam se habet ad generationem: sicut & contingit de composito. quia enim compositum per se generatur, per se est in potentia materiae, & materia est in potentia compositum: forma vero non, quia non generatur per se. Et quia generatur solum per accidens: quia non generatur nisi in composito quod generatur per se: consimiliter non habet aliter esse in potentia materiae: neque materia est in potentia ad ipsam siue ipsa nisi per accidem scilicet quia compositum est per se in potentia materiae, & materia in potentia ipsum siue ad ipsum. Et quia sicut res habet esse in potentia mate riae: & materia in potentia ad ipsam, consimiliter habet generari ex materia & ex potentia eius: & extra hi de potentia in actum. ldeo etiam secundum hunc modum dicitur forma generari de potentia materiae & extrahi de potentia ad actum. Et secundum hoc dicit commentator super. xii. Metaphysicae quod conueniens non agit per se, & per suam formam, formam sibi conuenientis: sed extrahit formam sibi conuenientis ex potentia in actum, & non est agens: quia addit in illam materiam aliquid extrinsecus. & sic est in hoc de substantia sicut in accidentibus. calidum enim non inducit in corpus calorem extrinsecum: sed facit calidum in potentia, esse calidum in actu. Et secundum hoc modo proportionali quemadmodum forma generatur & de potentia materiae educitur: sed aliter quam compositum: quemadmodum compositum aliter generatur: vt dictum est. Ita quod sit verum dicere: quod agens non generat formam ponendo eam ab extra in materia: neque quod generat eam per se in materia: et similiter quod non generat eam ex eo quid est aliquid sui, cedens in eius essentiam, vel quod est vere naturae materiae, vel naturae formae: vt supra ostensum est: sed sicut generat formam in composito generando per seipsam compositum de materia, tanquam de eo quid est aliquid sui cedens in eius essentiam: sic debet dici quod generet formam in composito de materia compositi, tanquam de eo quod est aliquid compositi non sui: vt sic simpliciter dicamus formam fieri siue produci aut generari non de aliquo sui: quod scilicet cedat in eius essentiam & naturam: & ita de nihilo sui: de aliquo tamen quod est alterius: vt sui compositi. Et in hoc differt generatio formae naturalis a creatione & prductione formarum ex agente deo omnino de nihilo: sed in aliquo, vt in ma teria & subiecto: vt sunt animae rationales, & dona gratiae: quaerum productio licet sit in aliquo, vera tamen est crea tio: quia est omnino de nihilo: quia neque de eo quid est aliquid sui: neque de eo quid est aliquid alterius: sed solum in aliquo: vt anima in corpore: & dona alia in anima. Et hoc est quid dicit commentator supe. xii. Metaphysicae comparans productionem formarum substantialium in esse secundum opinionem Aristotelis, & aliorum philosophorum, sic in quiens. Agens apud Aristotelem non est congregans inter duo in rei veritate: sed quasi congregat intus potentiam & actum: secundum quod extrahit potentiam ad actum, non destruendo subiectum recipiens. & tunc es ficit in composito due scilicet materiam & formam: & assimilatur creationi, inquantum illud quod est in potentia, fiat actu. Sed differt a creatione: quia non contingit per formam ex non forma, hoc est ex eo quod nec est aliquo modo forma in potentia: quia vt dictum est, sit aliquo modo ex materia, quae aliquo modo est in potentia forma: in e. ie quod est in potentia formatum: vt dictum est. Et in hoc secundum quod dicit commentator: similiter assimilatur latita tioni aliquantulum. vnde ad commendationem dictae opinionis Aristotelis circa generationem formarum subdit dicens. Et omnes dicentes creationem, aut latitantiam: aut congregationem, & segregationem, hoc intendebant: & non potuerunt pertingere ad illud. Et infra ibidem. Et Aristoteles sustentatur super hoc quod agens non inuenit creando eam: quoniam si creasset eam, tunc aliquid fieret ex nihilo: & ideo forma apud ipsum non habet generationem neque corruptionem neque accidentalite. scilicet per generationem & corruptionem compositi. & dum homo considerauerit hoc fundamentum, nullus error accidet ei.
SEcundum igitur iam expositum mo dum id quod est in potentia compositum in esse naturali, est quodammodo ipsum compositum. Alio autem modo est quodammodo ipsum compositum in esse quiditatiuo: quia in esse quiditatiuo non pura materia cum sola potentia siue habilitate ad formam est in potentia ipsum compositum: cuiusmodi est spe cies composita: vt homo: quia sicut in esse naturali componitur species ex forma: vt est altera pars con positi: & materia: & hoc siue forma sit vnica in essentia siue plures: in hoc enim nihil restat: sic in esse quiditatiuo componitur ex materia vt est sub ratione incompleta formae generis contenta: & differem tia vt est complementum tanquam ex potentia & actum: ita quod in esse quiditatiuo genus est potentia species composita: ex quo vt de potentiali extrahitur species composita, quasi per rationalem generationem differentiae in specie per se generata. & secundum hoc haec duo quae sunt potentia & actus, dant esse rei quod signi sicat definitio in omnibus rebus habentibus materiam & formam: vt in definitione circuli quod est figura plana: figura est quasi materia, &de plana quasi forma. Et dicit quasi: quia genus non nominat solam ma teriam: sicut nominat eam id quod est in potentia compositum in generatione naturali: sed nominat ma teriam cum forma sub ratione incompleti. Propter quod dicit philosophus in quinto Metaphysicae quod genus est pars formae. Forma autem speciei, vt dicit commentator, diuiditur in genus & differentiam: ita quod licet forma in esse naturae non habet partem & partem: habet tamen in esse rationis: quod est accidentale respectu esse na turae: & accidit formae vt natura est in esse naturae, quod habeat rationem formae generis & differentiae. Propter hanc tamen diuersitatem distinguuntur in quinto Metaphysicae, diuersi modi partium eiusdem compositi, scilicet quod partes sunt illa in quae diuiditur totum: vt forma: & habens formam: & etiam illa quae sunt in definitione. Vbi etiam dicit commentator: quod forma secundum quod est genus, & differentia differunt a formis secundum quod sunt formae. Illas enim esse genus aut differentiam: accidens est quod accidit eis. Ex quo patet: quod ex magna ignorantia procedit quod propter diuisionem formae secundum partes in esse rationis & quiditatiuo, penes completum & incompletum, ponunt aliqui consimilem eius diuisionem siue partitionem in esse naturae, & generationis naturalis: vt scilicet forma sub esse in completo sit in materia naturali secundum esse naturae principium seminale ad formam compositi acquisitione complementi per generationem naturalem: quemadmodum forma sub esse incompleto est in materia secundum esse rationis considerata in genere: ex qua in esse rationis appositione differentiae acquiritur esse perfectum formae speciei. Vt secundum hoc exponant illud quod dicit commen tator super illud secundi Metaphysicae. Quoniam in fundamento &c. falso, & contra intentionem com mentatoris, ad suam opinionem confirmandam illud adducendo. Quomodo autem vere exponi debet dictum illud, habitum est in quaestione praecedenti. Quia autem illorum expositio omnino repugnet dicto & intentioni commentatoris: patet ex hoc: quoniam si ita esset vt dicunt: tunc materia vt subiectum ge nerationis naturalis, non differret a genere: immo ipsa esset genus: quia non est subiectum generationis secundum illos materia nuda absque omni forma & completa & incompleta: sed esset informata for ma incompleta, quae est forma generis secundum ipsos: cui expresse contrariatur ipse in illo dicto suo. dicit enim sic. In principio ex quo est generatio, scilicet in principio secundum materiam, non de bet esse aliquid omnino eorum quae generantur ex eo in actum. Quoniam si ex eo fiunt omnes dispositiones substantiales & accidentales: & generatio non est ex eo quod est ens: sed ex eo quod est non ens: ma nifestum est quod illud principium non debet esse in aliqua dispositione: neque secundum accidentalem: neque secundum substantialem, quoniam si diceretur de eo aliquod istorum: tunc esset antequam generare tur. Manifestum est enim quoniam non generaretur nisi quod non est: & ideo necesse est, vt in eo sit negatio omnium formarum, id est quod cum eo non admisceatur aliqua natura. Vnde super hoc fundatae sunt rationes nostrae contra eos superius inductae: vt patet inspicienti. Vnde etiam ex hoc eodem ibidem aperte impugnat eos commentator subdens. Quoniam si ita esset: tunc entia essent species: & ma teria esset genus eorum, quod falsum est. quia secundum quod subdit, genus est aliud a materia. Genus enim est forma vniuersalis: materia autem secundum quod in ea non debet esse aliquid in actum omnino, ex eis quae recipit nullam habet formam omnino: neque vniuersalem. Et est similis generi: sed differt a genere: quia est vna numero in multis: secundum quod esse eius est in potentia. Genus autem est vnum media forma inter actum & potentiam. Et ideo genus praedicatur de pluribus speciebus & in diuiduis earum: materia autem non potest praedicari de speciebus generatis ex ea. & hoc ideo maxime: quia etsi esset in ea forma seminalis: vt dicunt: ipsa non esset nisi indiuidua & vna numero: quia ma teria non recipit nisi formas indiuiduales: vt dicit super tertium de Anima: & ita re differret a forma superaddita in specie: & esset in specie formarum aggregatio: quarum vna de alia non praedicatur: quare neque de toto. sicut enim pars non praedictatur de parte: sic neque de toto. Sed genus praedicatur propter communitatem quae est secundum esse rationis. Intellectus enim siue ratio recipit formas vniuersales: vt dicit super tertium de Anima.
EX quo patet quam erroneum est dicere: dictum illud rationi congruere, scilicet quia materia est in potentia, & de singulare in actum, & vniuersale est simi liter in potentia ad singulare in actum. Patet enim ex dictis quam aequiuoce materia est in potentia. in esse naturae: & genus siue vniuersale in esse rationis. Nec deberet talis aequiuocatio decipere viros industrios.
EX quo etiam patet quam absurdum sit. dicere quod dictum illud concordat progressui cognitionis naturalis a confusis ad determinata, quoniam super vnum & idem simplex in natura ratio intellectus nostri fundat varios & diuersos conceptus secundum ordinem se habentes in progressu cognitionis naturalis, diuidendo consideratione quae sunt indiuisa re: vt dicit commentator super duodecimum Metaphysi. Quid etiam bene expositum est in praecedenti quaestione exponendo dictum commentatoris super principium physicorum de processu scientiae ordinatae.
ET quod penultimo adducunt philosophoum dicere: quod Embryo prius est animal quam homo: & prius viuit vita plantae quam vita animalis: omnia talia dicta quotcumque induci possunt, refellenda sunt nutu vnico. dicendo quod tunc res vsu consueto dici tur primo fieri vel esse cum primo innotescit: licet prius fuerit in re. Et secundum hoc prius est animal quam homo: quia prius nata sunt se manifestare in generato ex Embryone vel in Embrgone: sic vt & ipse foetus nouellus vocetur Embryo, opera animalis per motum quam hominis per intellectum: & prius actus vitae plantae quam ani malis, non quia alia sit forma qua prius fuit planta: alia qua postmodum fiat animal: & tertia qua post modum fiat homo.
ET quod dicunt vltimo quod dictis eorum congruunt dicta Augustini de rationibus seminalibus: hoc patet ex dictis illis iam expositis non esse verum.
AD illud quod arguitur in secundo ar gumento principali ad quaestionem: quod definitio substantiae est tantum vnum in actum: ergo tantum vnica simplex forma est in materia habita per generationem: & ita nuilum seminarium: Dicendum quod verum est conclusum quo ad quaestionem istam de principiis seminalibus. & bene sequitur ex medio. Quoniam si esset secundum modum praeexpositum principium seminarium materia, illud prius natura perficeret per semet ipsum materiam, quam illud de se ipso postmodum per generationem acquireretur: & ita to tum secundum duas formas non posset esse vnum in actum. Si tamen idem medium quis vellet applicare quaestioni praecedenti, quod scilicet in eodem, vt in homine, non possent esse plures formae: ibi respondendum esset dicendo quod homo secundum duas formas est tantum vnum in actum. & hoc quia, vt supra dictum est, ambae illae formae simul natura, & vna per alteram, & cum altera: & neutra earum sine altera nata est dare actum materiae: quod non contingit ponendo diuersas formas in aliis ab homine ex principiis seminalibus: vt pa tet ex praesuppositis: & non solum propter plura alia quae singularia sunt pluralitati formarum in homine & in nullo alio: quae in praecedentibus sunt declarata. Quorum vnum est, quod forma supernaturalis in homine non est naturaliter nata vniri materiae vt forma & actus eius: nisi per transmutationem illam qua producitur in esse forma naturalis de eius potentia. Aliud vero est secundum eandem potentiam materiae perficiendam. Et ad dandum idem esse specificum naturaliter ordinantur in homine illae duae formae: quae licet diuersae sunt re & natura: tamen habent rationem vnius formae specificae: ita quod non est dicere quod sint formae differentes genere generalissimo: quia ambae reducuntur vt principia ad praedicamentum substantiae: neque quod sint eaedem in genere & differentes specie: quia hoc solum conuenit formis idem genus diuidentibus in diuersa non solum numero sed specie: quae non sunt nisi in diuersis specie: neque quod sint diuersae numero eaedem specie: quia tunc non possent esse simul in eodem: neque quod differunt sicut for ma generis & forma speciei: qualem differentiam formarum ponunt ponentes gradus formarum in aliis ex principiis seminalibus. Et sunt omnes modi praedicti differentiae illorum quae sunt per se in ge nere, non sicut principia. Vnde nullo dictorum modorum possunt dici differre materia & forma: quia sunt solum in genere vt principia per sua principiata, quae per se sunt in genere. Vnde cum illae duae formae in homine non sunt nisi principia formalia ad constituendum vnam formam specificam: vt dictum est: non est mirum si nullo praedictorum modorum dicantur differre. Sed alius modus quaeratur qualis debet esse inter ea quae sunt in genere vt principia. Et tunc est dicendum, quod sicut proprius modus est principi atorum & compositorum quod differunt non seipsis, sed sub aliquo communi suis formis specie vel numero differentibus. actus enim diuidit: vt dicitur. vii. Metaphysicae. Sic proprius modus simplicium & principiorum est quod sub nullo communi sub quo sunt vt proprie species vel indiuidua: sed solum differant seipsis, & penes di uersos modos principiandi. & sic quemadmodum materia & forma differunt seipsis, & secundum diuersos modos principiandi idem, qui sunt potentia & actus: sic differunt seipsis diuersae formae in homine, & secundum diuersos modos principiandi idem: qui sunt ratio incompleti, & complementi in esse reali & naturae: sicut differunt forma generis, & differentiae in esse quiditatiuo & rationis.
ET ideo quemadmodum genus & differentia concurrunt in homine, vel in quocunque alio ad constituendum aliquid in esse specifico rationis: sic in homine concurrunt diuersae formae ad constituendum idem in esse specifico naturae. Et quare potius in homine quam in aliis: patet ex praedeterminatis: quia scilicet non est possibile ex eadem materia educi diuersas formas: respondentes eidem potentiae materiae ad constituendum idem in esse specifico: ad quod nulla impossibilitas occurrit, quando altera inducitur ab extrinseco, & ad quod impellit ordinis naturae necessitas ad copulandum in vnica specie creaturae superiora incorporalia inferioribus corporalibus, in qua necesse erat concurrere formam partim conuenientem cum materialibus scilicet quo ad superius eorum: quae sunt vegetatiuum & sensitiuum: non autem quo ad inferi us: cuiusmodi est esse mixtum corporeum. Et partim conuenientem cum immaterialibus scilicet quo ad infe riorem gradum intelligendi adminiculo sensuum: non autem quo ad superiore. scilicet immediate: vt habitum est supra. Et quod talis naturae sit anima rationalis, testatur conmentator dicens super. ii. Physi. Intellectus naturalis considerat de esse formarum quousque perueniat ad vltimam formarum materialium, & primam abstractam: aut ad formas quae sunt mediae in esse inter illas. sicut aestimatur de forma hominis vltima. vbi no ta: quod non diceret vltima, nisi esset praecedens alia. Hoc enim est certum, quod quicunque philosophorum po suerunt animam rationalem in homine & formam hominis: & quomodocumque hoc posuerunt, omnes posuerunt cum ipsa esse formam aliam eductam de potentia materiae. aliter enim homo non esset opus naturae: quid satis patet ex supra determinatis. Quod enim est opus naturae & terminus generationis naturalis, est compositum. Et quod etiam generatio naturalis terminatur ad animam rationalem: vt ad formam perfectiuam compositi: hoc non contingit, nisi quod agens naturale inducit transmutationem talem in materia: qua de ipsa secundum modum praeexpositum naturaliter habet educi forma: & per illam transmutationem naturalem & non fine il la nata est anima simul creata in eodem instanti, in quo alia est generata, vniri materiae ad perficiendum con positum vna cum illa forma naturali. Vnde licet in materia nihil est potentiale: vt de quo anima ratio nalis educatur: est tamen aliquid potentiale in ipsa quod per illam perficitur: & hoc mediante transmutatione facta in materia ab agente. Et sic licet per illam transmutationem tantum vnica forma in esse producitur, duplex tamen forma per illam materiae vnitur. Et ideo compositum per se quo ad vtramque formam dicatur terminus generationis naturalis, & etiam forma quae est anima in ipsa, vno modo: & alia forma duobus modis anima enim est pars compositi non educta de potentia materiae: & alia forma, & pars compositi est: & de potentia materiae educta. Vnde & Auicenna & alii naturales qui posuerunt diuersas animas rationales creari a deo secundum diuersitatem corporum, ponebant ipsas non creari nisi dispositis corporibus: vt dictum est supra secundum Auicennam. Et cum hoc quia posuerunt creaturas omnes produci a deo naturali necessitate, ponebant quod deus animas producere non potuit nisi praeparatis corporibus: vt terminus motus praeparationis corporis esset instans creationis animae. Et hoc quemadmodum determinat philosophus in. vii. Physi, quod subiectiuae alterationes non sunt nisi termini alterationum: & non sine illis. secundum illos enim nihil nouum posset fieret a deo, nisi per nouam transmutationem factam in altera, quemadmodum sol non potest generare lucem in medio, nisi cum venerit per motum ad rectam oppositionem. Vnde sicut posuerunt quod lumen non posset generari, vel produci a sole, nisi in medio: & hoc non nisi medium se haberet secundum re ctam oppositionem ad solem, vel per motum solis, vel per motum medii, vel vtriusque: sic posuerunt quod animam nouam deus non possit creare nisi in corpore. Et quod non in corpore nisi in disposito per suam transmutationem: vt necesse sit omnem eius operationem nouum motum aliquem naturalem praecedere. Quam limitationem di uinae potentiae fides catholica merito respuit, licet hoc bene concedat quod absque corpore anima naturale esse per fectum non habeat. Propter quod dicit Augustinus. xv. super Gen. in fine. Inest ei naturalis quidam ap petitus corpus administrandi.
On this page