Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 21
CIrca tertium arguitur: quod in illo casu frater sit potior in iure: quia speciale derogat generali. Frater autem habet quod possit populo praedicare ex iure speciali: quia ex pri uilegio quod dat priuatum ius: curatus autem ex iure conmuni, & ita generali. ergo &c. Contra,. priuilegia sunt stricti iuris, & illud quod in eis non est expressum, non in telligitur concessum. extra de priuilegiis. Porro. Cum ergo in eius priuilegio non exprimitur quod ei debeat cedere curatus: ergo non est concessum: & sic potior ma net curatus post priuilegium sicut ante.
AD istam quaestionem, quia principaliter pertinet ad iuristas, & tangit virtutem & efficaciam priuilegii concessi fratribus, respondere inten do salua protestatione, quam ponam in soluendo tertiam quaestionem proxime sequentem. Dico igitur: quod in agibilibus & in vniuersalibus, quia sermones particulares sunt veriores vniuersalibus, vt dicit philoso phus, in ipsis considerandum est plurimum quid verius sit regulariter, & quomodo deficit in casibus. quia vix in moralibus & agibilibus potest sermo vniversalis ita esse verus quin fallat in casibus. In proposita igitur quaestione licet quae rat de iure, quia tamen quaerit ius circa factum, ideo considerandum est circa factum quis potior in iure dicendus est regulariter: etsi alter potior poterit dici in casibus: & hoc primo ex fine concessionis priuilegii, secundo ex forma verborum. Ex parte autem finis clarum est, quod priuilegium fratrum super praedicationibus libere exercendis non datur nec dari debet principaliter in fauorem fratrum. iuxta illud quod dicit Gregori. x. Pastoralis. loquens de Esaia qui se vt ad praedicandum mitteretur voluntarius obtulit. vt habetur Esaiae. vi. dicit. ls qui se mitti voluit, ante purgatum se vidit: ne non purgatus quisquam adire sacra mysteria audeat. Quia igitur valde difficile est purgatum se quenquam posse cognoscere, praedicationis officium tutius declinatur: nec debet ad hoc moueri contemplatiuus desiderio assumente, sed sola necessitate proximi impellente, vt si praedicationis offi cium imperatur, si donis iam praeuentus est quibus & aliis prosit: & ex corde debet fugere, & inui tus accedere. secundum quod dicit ibidem. Vnde cum praedicatione fratrum opus non fuerit, & hoc curatus charitatiue insinuauerit, abire debet fine difficultate, gaudens si praedicatione eius opus non fuerit. dicente Augus. xix. de ciuitate dei. Otium sanctum quaerit charitas: veritatis negotium iustum suscipit necessitas charitatis. Propter quod Beatus Franciscus in regula sua fratribus suis praecepit dicens. Fratres non praedicent in episcopatu alicuius episcopi, cum ab eo fuerit contra- dictum. Et consimile verbum dicit in suo testamento de praedicando in parrochiis sacerdotum. Si haberem inquiens tantam sapientiam quantam Salomon habuit: & inuenirem pauperes sacerdotes huius saeculi in parrochiis in quibus morantur, nolo praedicare vltra voluntatem eorum. Vnde si datur eis priuilegium, hoc non est nisi in fauorem populi principaliter, qua. scilicet sacerdote: insistere praedicationi quantum opus est, per se non sufficiunt. Hanc causam conferendi priuilegium assignat Nicolaus papa in expositione regulae fratrum minorum, vbi dicitur. Verum quia expresse continetur in regula quod fratres non prae dicent in episcopatu alicuius episcopi, cum ab eo fuerit contradictum, decens quod praedictum verbum ad literam, si cut regula ipsa protulit, obseruetur: nisi per sedem apostolicam circa hoc pro vtilitate populi christi ani sit concessum, aut ordinatum aliud, vel in posterum concedatur, seu etiam ordinetur. Et exprimit eam dominus Martinus in priuilegio suo, cum dicit. Ad fructus vberes quos in agro dominico &c. Constat ergo quod aspiciendo ad causam priuilegii fratres in officio praedicationis sacerdotibus adiungum tur, vt eorum coadiutores. & si sic: manent ergo adhuc illi veri pastores, nec eis de iure suo quicquam subtra hitur quo ad praedicationis officium: sed ipsi soli messores sunt in agro dominico, & fratres sicut spi cas colligentes qui fugerant manus metentium, vt dicitur in figura Ruth. ii. Quas manu debent com terere: vt similiter dicitur in figura Deut. xxiii. sed non falcem, sicut principales messores, immittere. iuxta illud quod dicit Greti. & est. vi. qui. iii. Scriptum est in lege, per alienam messem transiens falcem mittere non debere, sed manu spicas conterere. Falcem enim mittere non debes in eam segetem quae alteri commis sa est, sed per effectum boni operis frumenta dominica vitiorum suorum paleis expoliare, & in ecclesiae corpus admonendo & persuadendo quasi manducando conuertere. Quandocunque ergo sacer dos sufficit aequaliter cum fratre in propria persona praedicare, non video quod frater de praedicatione fal cem mittendo in messem alienam se debet intromittere. Et sic dico respondendo ad quaestionem: quod regulariter pinguius ius habet sacerdos quam frater, quia regulariter debet supponi quod sacerdos sit suffici ens quamdiu ab ecclesia in officio suo sustinetur: & hoc etiam quia incumbit ei ex necessitate ratione curae pastoralis & officii: Fratri autem non nisi ex volutate & ratione priuilegii. Nec ex eo quid concessum est fratri, aliquid subtrahitur de eo quod pertinet ad ius commune pastoralis officii, vt iam dicetur. Si tamen spicae effugerint manus metentium, vt in praedicatione admonendo & suadendo non sufficiat eas colligere sacerdos solus atque fricare, debet ei frater coadiutor assistere. Non sufficiat dico: aut quia facer dos est praedicationis inscius: & ideo sonitum praedicationis dare non potest praeco mutus, vt dicit Gregorius primo pastora. aut quia est negligens, & desidiosus, etiam si esset sciolus, aut quia etsi sci olus & diligens: tamen propter occupationes alias circa populum, aut aliqua alia de causa non est per se sufficiens, aut si omnia dicta adessent: quia est maliuolus destruens exemplo quae praedicat verbo. iuxta illud quod dicit Gregorius homil. viii. super illud Luc. x. Messis quidem &c. Quod sine graui lo qui moerore non possumus: quia etsi sunt qui bona audiunt, desunt qui dicunt. Ecce mundus sacer dotibus plenus est: & tamen in messe dei rarus inuenitur operarius, quia officium sacerdotale suscipimus, sed opus officii non implemus. & loquitur pro talibus in quibus sunt aliqui huiusmodi defectus. In talibus ergo casibus aut consimilibus cum occurrunt: dico quod pinguius ius habet frater quam curatus: & debet ei curatus cedere, imo ipsum ad hoc rogare & inducere: aut si non potest, conqueri suo superiori exemplo Marthae, per quam intelliguntur actiui: quae conquesta est de Maria, per quam intelliguntur contemplatiui, cum dixit Luc. x. Domine non est tibi curae quod foror mea reliquit me solam ministrare. Dic ergo illi vt me adiuuet. secundum illud etiam Luc. x. Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis vt mittat operarios in messem suam. Et tunc debet dicere superior tanquam dominus messis. lte: ecce ego mitto vos &c. Quid tamen principaliter intelligitur de praelatis, in quorum subsidium debent adiungi quicunque alii ad hoc idonei. Nec esset bonus pastor: si in tali casu non vellet coadiutorem habere, & esset indicium boni contemplatiui si exemplo Mariae quantum est in se fugeret actionem: & esset sicut (iuxta quod dam dictum beati Bernardi in quodam sermone de assumptione) felix est domus, & beata semper con gregatio, vbi Martha de Maria conquaeritur, ita vere felix societas fratrum cum curatis ad regendum populum in ecclesia: si per hunc modum Martha conquaereretur de Maria. Sed si Martha per se sufficeret ministrare, tunc meri to increparetur si de Maria vacante conquaereretur: & si Maria ministerium Marthae sibi vellet vsurpare, tunc me rito comquari posset Martha de Maria, dicendo: domine non est tibi curae quod soror mea ministerium meum sibi vsurpat. Dic ergo illi ne me impediat, nec conqueratur quia mecum non ministrat. Hoc reuera inordinatum esset: dicente Bernar. ibidem. Mariae Martham aemulari prorsus indignum est: prorsus illicitum est. Alioquin vbi legis Mariam causantem, quia soror mea reliquit me solam va care: Absit vt qui deo vacat, ad tumultuosam aspiret fratrum officialium vitam. Fratres autem officiales sunt ecclesiae ministri maiores & minores. Vnde si malitiose sese sacerdos fratri opponeret nec praedicare eum permitteret, cum opus esset, volens praedicare forte alias non praedicaturus & plus expediret populo fratrem audire praedicantem, debet eum praelatus superior conquestione delata ad ipsum coercere. In talibus enim casibus quo ad praedicationis actum vt fratri debeat sacerdos cedere, iuri derogatur sacerdotis, & rationabiliter, & ex causa. Haec enim verba bene exprimuntur, cum dicitur in causa conferendi priuilegium ad vberes fructus &c. vt quondocumque fratres vberes fru ctus praedicando possint referre respectu fructuum quos sacerdos ferret sine illis, pinguius ius prae dicandi habent, & gratanter recipi debent non impediri. secundum quod praecipit dominus Martinus, cum dicit in priuilegio fratrum. Districtius inhibentes ne quis fratres, &c. audeat quo modolibet impedire. Vnde nec econtra sacerdotem curatum, cum ad praedicandum sufficiens est, & aeque proficit populo praedicatio sua & fratris, frater debet aliquatenus impedire. Et si in hoc casu sacerdos se in praedicatione praetulit, non censetur fratrem impedire: quia impedimentum importat iniuriam. Nemo autem alteri iniuria tur vtendo iure suo. Vnde etiam si aliquae religiones institutae sunt quoquo modo ad opera actiuae vitae exercenda, videlicet ad praedicandum & confessiones audiendum, cum nullam habeant ordi nariam potestatem exercendi huiusmodi officia: idcirco cum eis conceditur a superioribus potestas ta lia exercendi, talis concessio non intelligitur eis facta nisi in fauorem populi, & in subsidium illorum qui habent po testatem ordinariam huiusmodi officia exercendi. Ex parte autem formae verborum priuilegii patet idem, quia ex priuilegio quo ad actum praedicandi in nullo derogatur iuri sacerdotis: quia ius commune semper fixum manet nisi conditor eius per priuilegium expresse ei deroget. extra de sententia excommunicatio nis cap. Nulli. & de priuilegiis. Cum & plantare. &. xvi. quaest. septima. Omnes basilicae. & hoc quia priuilegia stricti iuris sunt, vt extra de priuilegiis, Porro. & hoc maxime quando vergunt in prae iudicium alterius, sicut contingeret in proposito si frater regulariter praeferretur sacerdoti, vt in fra declarabitur, licet alias principis beneficia largissime interpretanda sint. Quare cum in priuilegio fratrum nihil exprimitur, sicut patet inspicienti illud, per quod derogetur iuri communi sacerdotum, nisi forte in casibus per illud quod dicitur in causa priuilegii propter vberes fructus & caetera, sicut dictum est: simpliciter ergo & regulariter dicendum: quod sacerdos potior est in iure, frater autem in casibus tantum. Aliter enim non esset in succursum sacerdotis. Sed dices quod praedicare pium opus est: nulli ergo debet esse in praeiudicium. Et dicendum quod licet praedicare in se opus pium est, tamen actum praedicandi isti subtrahere in quo pinguius ius habet in casu, scilicet cum non est opus praedicatione extranei, & fine eius consensu hoc facere absque alia causa rationabili, cum sit ordinarius: & sic habet ius prohibendi: non est aequum.
AD primum in oppo situm, quod speciale derogat generali: Dicendum quod regula ista speciale derogat generali, & similes regulae iuris non semper vniuersaliter habent veritatem: quia in casibus tenent, & in casibus non tenent: & quandoque in iure positiuo expressi sunt aliqui ex casibus in quibus tenent, & in quibus non: secundum quod super hoc circa istam regulam multum distinguit glos. extra de Rescriptis. cap. i. vnde illa regula adducta fuit. & secundum illos casus in iure expressos debent illam regulam exponere iuristae, & respondere argumento. Aliquando autem non sunt casus expressi in iure in qui bus tenent, & in quibus non, aut saltem non sunt expressi omnes: sed tamen exprimi possunt ex regulis iuris naturae, ex quibus etiam expressi sunt illi qui sunt in iure conscripti. & tam secundum hos ca sus quam secundum illos, inquantum habent exprimi ex iure naturae, illam regulam possunt exponere theologi, & respondere argumento. In quibus igitur casibus a iure positiuo expressum tenet illa regula, & in quibus non, iuristis relinquo. Sed quantum elici potest ex iure legis naturae: vnde ortum debent sumere omnia edicta legis positiuae, distinguo quod concessum vni ex priuilegio pertinens ad ius commune alterius, aut est talis naturae quod postquam transierit in vsum vnius non potest simul verti in vsum alterius: aut cum hoc quod transit in vsum vnius, sufficit ad vsum alterius. De primo modo sunt decimae noualium: quae de iure communi debentur sacerdotibus curatis: quae cum ex priuilegio conferuntur quibusdam religiosis: & transierint per hoc in vsum ipsorum, non possunt verti in vsum sacerdotum. De secundo est fons comomnis aliquibus de iure communis consuetudinis, ita quod non aliis: cuius vsus cum conceditur alicui alteri ex priuilegio principis, & transierit in vsum illius, ni hil minus sufficit ad vsum aliorum. In primo genere rerum verum est quod speciale derogat generali, vt patet in vsu decimarum concessarum ex priuilegio religiosis: quae deberent esse aliorum de iure aliorum communi: sed per priuilegium ipsis subtrahuntur. In isto enim casu dicitur priuilegium quasi priuans legem, quia quod secundum legem iuris communis vni competit, hoc ei subtrahitur per legen priuilegii: & alteri tribuitur. In secundo vero genere rerum non est verum. Propter hoc enim quod vsus fontis conceditur ex priuilegio illi qui nuilum ius in eo prius habuit, non per hoc subtrahitur vsus eius aliis qui prius eius vsum habuerunt de iure commni consuetudinis. In hoc autem casu non dicitur priuilegium quasi priuans legen, sed quasi priuata lex: quia quid ex commoni consuetudine competit vn scilicet per legeniuris com munis: hoc etiam ex priuata concessione competit alteri. Priuata dico concessione non ex parte ipsius concessi: vt scilicet priuate & singulariter obtineat concessum: sed solummodo ex parte modi concedendi Primo enim modo non solummo diceretur priuilegium lex priuata, sed etiam priuans legem, vt patet. Quod non est verum in isto genere rerum, nisi quatenus vsus vnius impedire posset vsum alterius: vt si ineo tempore quo habens priuilegium vellet vti fonte hauriendo aquam: non posset alter simul in eodem tempore haurire. In isto enim casu si priuilegium expressam sup hoc faceret mentionem derogaret iuri communi alterius, & esset priui legiatus potior in iure. alias vero nequaquam: sed econtrario potior esset habens pro se ius commune. Et de tali ge nere est praedicatio: quia potest successiue a pluribus exerceri circa eundem populum, licet non simul. Propter quod cum vni conceditur ex priuilegio, nihil subtrahitur per hoc alteri de iure suo, maxime in proposito, cum non conceditur fratribus praedicatio ex priuilegio in fauorem eorum: sed populi principale ni cuius profectum non veniret si regulariter frater praeferretur in praedicando sacerdoti. Nec etiam vllo modoex primitur in priuilegio ipsorum quod debeant praeferri sacerdoti si simul concurrat vtriusque praedicatio. Propter quod non intelligitur esse concessum nisi in casibus in quibus expedit populo quod in praedicando fra ter praeferatur sacerdoti. Aliter autem audiui respondere iuristam dicentem: quod illud quod est speciale vno modo potest esse generale alio modo Vt in proposito posse praedicare populo commune est siue generale omnibus curatis: quia deiurecommuni sed speciale fratribus: quia de iure priuilegii. Econtra autem praedicare isti populo, parrochiae. scilicet. ancti Benedicti, aut sancti Seuerini, in tali parrochia vel in tali speciale est isti sacerdoti vel illi, & non est concessum nisi in concessione generali. Et ideo licet fratres propter speciale primomodo pinguius ius haberent in praedicando quam sacerdotes: tamen propter speciale secundo modo pinguius ius praedicandi in propria eccle sia, propriis parrochianis habent sacerdotes. Vnde quia priuilegium fratrum non facit mentionem de istoiu re speciali sacerdotum, non intelligitur eis concessum quod in ecclesiis sacerdotum habeant potestatempredicandi nisi quantum eis de iure conmuni concedit scilicet de licentia speciali ipsorum sacerdotum, vel episto porum, vel legatorum, aut summi pontificis. Sed vt ex priuilegio aliquid eis intelligatur concessum, dixit ille quod intelligitur de praedicatione facienda publice populo in propriis domiciliis: quam facere non possent si ne licentia speciali: quia hoc de iure conmuni non est eis concessum. Quod si ita tenendum esset circaoffi cium praedicationis: consimiliter circa officium audiendi confessiones: quid tamen non assero esse verum. Et phoc patet assumptum in secundo argumento, que. scilicet priuilegium fratrum stricti iuris est: quia secundum pri Ii mam rationem libera potestas praedicandi absque impedimento eis concessa non extenditur vltra quam expedit populo fratrum praedicatio. Secundum vero secundam rationem stricti iuris est: quia non conceditur eis nisi in suis domiciliis tantum, quod forte nimis durum videretur eis.
On this page