Text List

Quaestio 29

Quaestio 29

SEquuntur duae quaestiones pertinentes ad praelatos ecclesiasticos. Quarum prima pertinet ad actum corripiendi specialiter: vtrum sacerdos debeat corripere sumbditos suos facto Secunda vero pertinet ad diuersos actus ecclesiasticos generalitur: vtrum praedicans, baptizans, & alios actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter.

CIRca primum arguitur quod sic: quia Hely filios suos corripuit verbo: & tamen propter defectum correctionis eorum percussit cum deus. Praeter illam quae est verbo, non restat nisi illa quae est facto: ergo percussus est quia in illa defecit, hoc non esset nisi ad illam teneretur ergo &c.

CONtra. talis correctio non fit nisi per iurisdictionem: quam sacerdos simplex non habet.

DIcendum ad hoc: quod factum quo quis corripitur, multiplex potest esse scilicet factum boni exempli: vel fa- Ictum subtractionis, illorum a quibus habet quis occasionem peccati: vel factumpercussionis aut vinculatio nis, seu incarcerationis. Loquendo de facto boni exempli, illo debet summe corrigere subditos, & similiter facto quo subtrahit eis occasionem delinquendi: & praebet eis occasionem desistendi. Si vero loquamur de facto percussionis: hoc nullo modo pertinet ad viros ecclesiasticos. iuxta regulam Apostoli qua dicit quod oportet episcopum esse non percussorem. Si vero loquamur de facto vinculationis vel incarcerationis, hoc non licet nisi habentibus superiorem iurisdictionem: quam non habent sacerdotes curati: & ideo ipsis nullo modo licet hoc: sed tantum sacerdotibus superioribus: & debent tali facto corripere rebelles maleficos, maxime cum incorrigibiles sunt.

AD primum de Heli: quod percussus est a domino quia non corripuit eos facto: bene verum est: & forte etiam quia non corripuit verbo vt debuit: sed facto vinculationis seu incarcerationis corripere eos non debuit nec potuit, nisi iurisdictionem super eos habendo, aut quia pater eorum carnalis erat, aut spiritualis: quia summus sacerdos in lege erat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 29