Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 41
Equuntur quaestiones pertinentes ad tempus vendendi, & proponebantur duae. Vna: si liceat forum tenere in die dominico rerum venalium ad vendendum & emendum. Secunda: vtrum Episcopus loci sine periculo peccati mortalis possit ipsum permittere ne prohibeat. Et proponebantur ambae sine argumentis.
AD primam igitur dicendum: quod edictum circa sabbatismum diei dominicae non est omnino de iure positiuo: vt in eo vacent homines ab opere seruili: vt si non esset statutum, in nullo tempore necessarium esset ab illis vacare: sicut est statutum illud purae legis positiuae: vt in die veneris non comedantur carnes: ita quod si statutum illud aufera tur, in nullo die hebdomadae a carnibus abstinendum est regulariter. immo fundatur super generale edictum legis naturae: quod illo edicto positiuo ecclesiae specificatur. Edictum enim legis naturae scriptum in tabulis cordium est quod omnis homo vsum rationis habens certis temporibus aliis negotiis omissis debeat vacare cultui diuino, & diuinae venerationi. Nunc autem quia homines negligentes erant, intenti curis temporalibus, sibi determinare tenpora diuino cultui, determinauit ecclesia illud tempors suo statuto: quid statutum legis naturae non determinauit: quia magis timetur quod singulariter indicitur: quam quid generali praecepto proponitur. & ordinauit diem dominicum resurrectionis Christi in nouum hominim: sicut in veteri lege statutus erat dies Sabbati in praesignationem requetionis Christi in morte veteris hominis. Circa istud autem statutum diei dominicae, intelligendum quod duo sunt articuli. Vnus affirmatiuus: quod in die illo homo attentus esse debeat diuino cultui. Et alius negatiuus: quod in die illo homines non debeant se occupare aliis seruilibus operibus: per quae a diuino cultu possent retrahi. Vnde sicut praecepta affirmatiua obligant semper: sed non ad semper: sic obseruatio diei dominicae quo ad partem suam affirmatiuam semper obligat: ita quod in quaelibet hora illius diei homo est obligatus ad insistendum diuino cultui: non tamen obligat ad semper: vt continue per totum dien dominicum diuino insistat cultui: sed solummo horis magis opportunis. Sicut vero praecepta negatia semper obligant, & ad semper: vt semper teneatur homo habere ipsa in executione pro tempore prohibitionis: sic institutio diei dominicae quo ad partem negatiuam ob ligat semper & ad semper: vt in nulla hora diei dominicae liceat alicui exercere opus seruile quo a diuinon obsequo impediatur. Si vero nobis praestare non posset impedimentum, non esset vniuersaliter prohibitum. Idcirco illis qui semper debent esse dispositi diuio cultui, seper est inhibita mercatio: quae maxime a diuio seruitio est retractia. Vnde Chrysostomus vbi supra loquens de generali negotiatione quam dominus intelligit nomine cultus villae, dicit. Omiserrimus mundus & miseri qui eum sequuntur, semper homines mundana opera excluserunt a vita. Sed for te inquit Chrysostomus: dicet aliquis: villam colere peccatum est: Si quidem impedimentum fidei aut religionis tibi non faciat villa: non habes peccatum. Si autem a fide vel religione tibi faciat impedimentum, sit peccatum. Non ergo ipsa villae cultura peccatum est: sed tu praeferendo eam deo facis eam esse peccatum: opera nia authentica, opera sunt iustitiae: quia iustitia ad vitam niam pertinet veram: opus autem terrenum non ad vitam: sed ad sustentationem huius vitae tem poralis. lam ergo opus iustitiae attente agere debemus: opus autem terrenum transitorie. Quia ergo vt dictum est dies dominicus institutus est totus diuio cultui: vt homo numquam sit impeditus a diuio seruitio: sed semper ad ipsum dispositus: etiam si ipsi diuio seruitio in dominico die non debet semper actu esse intentus: debet tamen numquam ab eo esse impe ditus. Qualitercumque igitur & quoandocumque homo in die dominico opus exercet negotiationis quo a diuio seruitio impe ditur: vel ipediri iuste possit: opus negotiationis praefert deo: quod non est fine peccato: vt dictum est. ldeo absolute dicendum: quod forum tenere in die dominico: & negotiationem agere quacumque hora diei dominicae peccatum est: & maxime hora missarum & vespararum quando homines diuio obsequo magis prae caeteris horis debent esse intenti. Nunc restat inue stigare vtrum sit remedium aliquod quo homo negotians in die dominico a peccato possit excusari. Notandum igitur quod circa hoc non potest subuenire nisi triplex remedium. Primum est dispensatio summi potenstificis auctoritate ec clesiae obseruantiam diei dominicae instituentis. Secundum excusatio vrgentis necessitatis vel piae vtilitatis. Tertium statuti de obseruantia dominicae in toto vel in parte abrogatio. Primum remedium non potest in proposito subuenire. quia super hoc a Papa numquam habita est generalis dispensatio: cum tamen inoleuit vbique ista generalis corruptela. immo generaliter prohibitum est extra. de fe. ca.d i. de consecra. dist. iii. Rogationes. Nec potest dici quod ecclesia tolerando quod nouit dispensat, hoc enim non videtur: quia cum aliquando in casu opus piscationis hallecium dispensando permisit fieri in die dominico: simul omnibus ab omni opere seruili cessandum praecepit: quod non esset si in non puniendo transgressiones & dissimulando dispensare voluisset. vt extra. de fer. licet. Secundum remedium non potest adhuc subuenire. licet enim vrgens necessitas & suadens pietas particulariter in aliquo loco remedium possint exhibere aliquid operandi in die dominico: vt extra. de fer. Conquaestus. cum tamen nulla sit generalis necessitas vel generalis pietas propter quae vbique aliquid seruile liceat in die dominico agere: nisi sint illa quae vbique pertinent ad necessitatem diei: vt cibaria emere, & vendere, equos ferrare & huiusmodi: nullum remedium potest esse ex hoc illi generali corruptelae, particulariter autem propter vrgentem necessitatem magis in vno quam alio vnus potest plus excusari a peccato quam alter: vt qui libenter emeret necessaria sibi alio die: sed quia non potest ea inuenire venalia, compellitur ea emere in die dominico: & simimiliter ex parte vedentis: nulla tamen in hoc potest esse pietas vel necessitas excusans quemquam ex toto in tam publico & generali scelere. Nec tertium remedium de quo maxime videtur, potest in proposito suffragari: quia consuetudo si debeat derogare iuri, debet esse rationabilis & praescripta. Rationabilis non potest esse consuetudo contra die dominicum vt genera liter infrigatur vel in toto vel in parte, & maxime hora illa quae missarum solemnia celebrantur, quam illa mercimonia praecipue exercentur: quia non potest fieri generaliter illo tempore aliquid melius eo quod tunc negligitur. In super illa mercimonia quae tunc fiunt, magis competenter possent alio die in feria fieri. Nec potest dici quod competentius in dominico die fiunt illa merci monia: quia pposolus eo quod tunc vacat, & non in feria: melius potest illo die mercaturl intendere quam alio in feria. Hoc in quam non potest dici: quoniam vacatio illa quae est pro charitate instituta, cuiusmoni est vacatio diei dominicae: vt diuio cul tui insistatur: contra charitatem militare non debet: quid facit si negotiationi quae diuinum seruitium impedit applice tur. & iterum si omnino aliquid omittendum est vt vacetur negotiationi: melius est multo pro ipsa aliquae opus seruile omit tere: quam sese a diuio seruitio in die dominico impedire. Item vt videtur praescribi contra obseruantiam diei dominicae non pont: quia praescriptio debet esse in quieta possessione & continua: qualem ppostolus numquam habuit forum negotiationis in die dominico celebrando. Sacerdotes enim numquam cessabant ad diei dominicae obseruationem maxime illa hora quae fiunt mercimonia, popostolium admonere: & omnia alia festa praecipua ad istar diei dominicae obseruanda indicere: non ad modum quo populus diem dominicum conseruare consueuit: ipsum sua corruptela infrigendo: sed ad modum quo ipsum de iure obseruare debuit. Videtur igitur mihi quod nullo modo liceat in die dominico forum tenere & negotiationes emptionis & venditionis publice exercere.
On this page