Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 21
CIrca secundum arguitur quod decedens in puro originali patietur poenam sensus. quoniam poena dam ni est poena quam non potest esse minor. & illam pateretur decedens in puris naturalibus abs peccato originali, quia sine gera non posset recipere gloriam. Et existens absque genra & phieosopa necesse hent pati poenam danmni. quia carere eum oportet visione diuia ad quam naturaliter or dinatus erat, qui tamen miorem poenam debet haibre, quam ille qui decedit cum origiali, & ille maio rem, quaere cum poena danmni nulla est maior quam illa quae est sensus: quia in ipso danmno, eo quod pura carem tia est, non est accipere magis & minus. ergo &c. Contra. poena sensus non debetur nisi s culpae actuali. Cum ergo decedens in solo originali nullum habet actuale, nullam ergo debet hatrne poenam sensus. Ad solutionem huius quaestionis, & ad maiore declarationem eorum quae sunt determinata supra in quaestione deori ginali iustitia, oportet redire ad quaedam ibidem determinata circa iustitiam originalem: quae sola credenda est pri uari per peccatum originale: & per hoc priuatum debitorem illius esse: & ideo reum teneri pro eius amissione remanente sola voluntatis natura. dicente Anselua de casu diaboli cap. xv quaerente an remanet aliquid aliud cum ipsa voluntate quam quid prius considerabamus ante additamentum iustitiae. et statim respondet dicens. Quoniam nihil aliud est additum quam iustitia, separata iustitia nihil aliud est certum remanere quam quid erat prius nisi quia debitricem fecit cum accepta iustitia. Est igitur in voluntate iusta duo considerare: & essentiam voluntatis quasi aliquid subiectiue subtractum: et ipsam iustitiam quasi aliquid eidem inhaerens. dicente Ansel. in fine cap. xiiii. Putas aliquid esse additum voluntati temperans illam ne plus velit quam velle oportet & expedit: nul lus intellectus nihil esse hoc putabit. Hoc ergo non aliud est quam iustitia: qua deperdita nihil aliud succedit in voluntate quam iiustitia. & ideo vt dicit ca. vii. Iniustitiam nihil aliud esse asserimus quam priuationem iustitiae Vt autem dictu est in praenominata quaestione, istam iustitiam vno modo possumus intelligere praecise ipsam animae naturalem re ctitudinem: in quae naturaliter absque omni dono quod sit ei infusum creata est: ita quod etsi sit accidens essentiae: est tamen acci dens naturale, quemadmodum rectitudo accidit lineae. Alio modo possumus intelligere praecise illam iustitiam esse aliquid donum gratuitum, quod est accidens supernaturale animae infusum. Tertio vero modo possumus intellige re istam iustitiam vtrumque istorum simul. Si intelligamus illam iustitiam secundo me. scilicet esse ipsam donum infusum, & iniustitiam eius priuationem, tunc illa iustitiae carentia nihil aliua esset quam restitutio animae in suasola & pu ra naturalia in naturali sua rectitudine persistentia, nec esset aliquid plus aut minus in isto sic decedente priuata ab ipso illa iustitia quam in illo qui factus est decedens in puris naturalibus. Si tamen possibile est quod aliquis talis possit sine omni peccato decedere siue mori, de quo tactum est supra, absque eo quod numquam habuit talem iustitiam qualis ab illo priuata est. Nec restat in aliquo nisi quod ille debitor est iustitiae quam accepe rat & amisit. lste vero non: quia numquam eam acceperat: & ideo nec amisit. Quare si originale peccatum diceremus originalem iniustitiam quae consistit in carentia dictae iustitiae cum debito habendi eam, siue cum reatude non habendo eam: non video quod aliquam poenam danmni iste patiatur quam non patitur ille. quoniam quantum ad carentiam diuinae visi onis aequales sunt: quantum vero ad notitiam rerum naturalium: similiter aequales sunt: eo quod ambo naturam habent aequaliter integram. Si ergo iste decedens poenam aliquam aliam patiatur quam illam naturalem quam naturaliter patitur alter & non potest esse alia quam poena sensus: poenam ergo sensus oporteret ponere istum pati, & non illum, si peccatum ori ginale praecise consisteret in carentia illius iustitiae. Cum ergo isti non potest deberi poena sensus, non possumus in ista carentia praecisa ponere originalem iniustitiam, siue originale peccatum. Quare neque iustitiam originalem in praecisa iustitia illa. Si vero intelligamus illam iustitiam originalem primo modo i. ipsam naturalem rectitudinem, & iniustitiam ei oppositam priuationem illius iustitiae, tunc ista iustitiae carentia esset destitutio animae a sua naturali rectitudine, & esset in isto aliquid priuatum quod manet in illo: & cum hoc habet reatum, quia est debitor illius iustitiae amissae. Et sic appellando istam carentiam cum reatuori ginalem iustitiam siue originale peccatum: Dicendum est ad quaestionem quod iste nullam poenam sensus sentit plus quam ille: sed poenam damni tantum: quae consistit in respectu ad intra in carentia illius rectitudinis & obligatione facta contraria in voluntate: quae est in voluntate non natura, sedmalitia. Ex qua sequitur poena secunda. scilicet excaecatio siue obnubilatio in ratione secundum proportionem illius in fectionis per malitiam in voluntate. Sic enim naturaliter connexa sunt voluntas & ratio, vt omnis ma litia voluntatis ponat obnubilationem sibi proportionalem in ratione. Ex quo sequitur terria poena: scilicet carentia visionis non solum diuinae essentiae: quae sine gratia & gloria non tam poena est ex culpa quam defectus ex natura in potentia: quam patitur ille etiam qui decedit absque originali culpa: sed etiam visionis atque Iympidae cognitionis eorum quae circa creaturas, & de deo ex creaturis naturaliter cognoscere possit: & hoc ipediente rationis obscuratione: quae non est in altero. Propter quod lympidius cognoscet omnia naturaliter cognoscenda quam iste. Si vero intelligamus illam iustitiam donum supernaturale cum ipsa naturali rectitudine: & per consequens iniustitiam ei oppositam priuationem vtriusque, tunc ista carentia iustitiae esset destitutio animae a sua rectitudine naturali & gratuita simul & reatus iustitiae dui plicis seu duplicis rectitudinis amissae, vt hoc totum appelletur orginale peccatum siue iniustitia. Et tunc diceni dum est ad quaestionem: quod iste adhuc ampliorem poenam damni sentit: primo illius boni carentiam: secundo carentiam na turalis rectitudinis & obliquationis ei oppositae: & etiam maioris reatus quam si originalis iustitia intelligatur solummodo rectitudo naturalis. Quanto enim pluris est debitor & maiorem hent reatum ex duplicis rectitudinis amissione quam deberet hairne, tanto magis punitur quo ad se in maiori obliquatione: & ex hoc vlterius ma gis punitur in maiori rationis obnubilatione: & per consequens in minus lympide habendo naturaliter scibilium cogni tionem. vt si ponamus tres peruulos decedentes hoc modo: vnum in puris naturalibus non obliquatis: alterum obli quaetum carentia naturalis rectitudinis solum: & tertium obliquatum pro reatu & carentia vtriusque rectitudis: nullus istorum hrnet poenam sensus: sed primus haberet solum danmnum naturale: secundus & tertius cum hoc haberent poenam danmni visionis: sed secundus haberet ipsum simpliciter tantum ex vulneratione in naturalibus: tertius vero habet ipsum duplicite. scilicet ex vlneratione in naturalibus: & spoliatione in dono gratuito. Poenam vero sensus vt dictum est, nullus istorum haberet. quoniam poena sensus, proprie consequitur ex defectu naturae, videlicet ex peccato pro prio actuali: quale nuilum ponitur in istis. Sed cum ex imperfectione naturae consequitur aliquid poenale in aliquo quod non habet proprie rationem poenae: quemadmodum mors & alii defectus poenales inueniuntur in brutis: videtur quod saltem talis poena ex parte animae potest poni esse in istis per hunc modum: videlicet quod naturali sua cogni tione perfecti omnibus quae sciri praesent ab homine ex naturalibus perciperent naturam suam esse ordinatam ad aliquam vlteriorem perfectionem tam sm intellectum quam secundum voluntatem, qua percepta voluntas illam appeteret. Sed cum illam numquam attingerent, talis appetitus non posset esse sine tristitia & dolore siue poena sensus spiritalis. Propter hoc intelligendum: quod perfectus dicto modo notitia omnium rerum naturalium & amore illi proportionato ex puris na turalibus posset scire quod ad vlteriorem perfectionem non posset attingere per pura naturalia. Circa huiusmodi ergo vlteriorem perfectionem se haberet altero trium modorum. Aut enim crederet se nullo modo ad aliquam perfectio nem vlteriorem posse vel potuisse pertingere. & hoc esset error: quod non est ponere in natura nisi per peccatum de prauata, nec poni debet in talibus de quibus est sermo. Aut crederet se ad vlteriorem perfectionem pos se attingere, sed non nisi alterius adiutorio, licet nesciret cuius adiutorio, aut qumo ad illam perfectionem vlte riorem posset peruenire, quam necessario appeteret. & cum ad illam numquam perueniret, vt dictum est, talis appetitus sine dolore vel tristitia non esset: & sic poenam secundum hoc sentiret. Sed huiusmodi dolor non proprie debet dici poena: sed natura: eo quod ex imperfectione naturae procedit, quemadmodum mors si consecuta fuisset aliquem existen tem in puris naturalibus absque omni peccato praecedenti, potius diceretur naturae defectus quam poena, quia sequeretur ex naturae imperfectione non ex defectu siue debito culpae. Aut neutrum illorum crederet: sed staret sub quadam in differentia respectu vtriusque: vt pote contentus sua perfectione quam sm statum illum hret: & sciens immutabilitatem illius sui status sm gradus illius perfectionis: quemadmodum beati & danmnati cognoscunt immutabilitatem suorum statuum: nec crederet se ordinatum ad vlteriorem perfectionem: nec etiam contrarium. & sm istum modum planum est quod nullam poenam sensus sentiret. quoniam si sum istum modum haberet aliquem appetitum ad vlteriorem perfectionem ille appetitus non esset nisi in natura. in tali autem non est tristitia siue poena. Media enim via magis videtur congrua conditioni humanae naturae, sm quod de hoc sermonem fecimus in quaedam quaestione de appetitu sentiendi.
PER hoc patet ad argumentum soluendum: dicendo quod ille qui decedit sine originali debet habere minorem poe nam, quae tamen non est proprie poena illi, sed magis natura. sed tamen illa non est sensus, immo damni: non in visione dei, sed in notitia naturali: in qua vt dictum est accipere est magis & minus ex parte carentiae, sicut ex parte no titiae. Et cum assumitur quod non est maior poena damni quam poena sensus, verum est in sumendo poenam danmni vniuersalitur & in genere: maior tamen quam haec poena danmni in particulari bene potest esse alia poena danmni non sensus.
On this page