Text List

Quaestio 39

Quaestio 39

Equuntur tria vltima quae specialiter pertinent ad sacramentum matrimonii. Quorum primum pertinet ad dissolutionem matrimonialis vinculi. Vtrum matrimonium rite & solenniter contractum in facie ecclesiae possit dissolui per ingressum religionis. Secundum vero pertinens ad dissolutionem thori est. Vtrum scientes vir & mulier sororem mulieris esse cognitam a marito possint mutuo debitum petere & reddere. Tertium vero pertinens ad diuisionem bonorum temporalium est, vtrum cum sint coniuges simul stantes in matrimonio solemniter & rite contracto fine copula carnali, ignorantes an ex parte alterius sit defectus & impedimentum perpetuum ad copulam, altero mortuo superstes poterit diuidere bona alterius, partem sibi ex iure matrimonii ascribendo.

CIRca primum arguitur quod non quia de communi consensu possunt simul stare & continere, & comtinentiae obseruantiam simul ambo vouere, vt de caetero non debeant sese cognoscere, & tamen per hoc matrimonium inter eos non dissoluitur, quare nec similiter per religionis ingressum.

IN contrarium est: quod si sit mulier permanens in saeculo, permittitur alteri nubere: quid non esset si matrimonium staret.

DIcendum ad hoc quod sacramentis vtendum est secundum modum quo a Christo erantinstituta. Nunc autem ita est quod circa dissolutionem matrimonii quo ad thori separationem habemus Christi. statutum. vbi dicit Matth. v. Ego dico vobis, quod omnis qui dimiserit vxorem suam excepta causa fornicationis &c. & circa istam dissolutionem ecclesia aliam causam non statuit, sed solum exponit secundum intellectum eius quem in ea Christus habuit & apostolis reuelauit, & ipsi tenuerunt in suis obseruantiis, licet non redigerunt in scriptis. Circa dissolutionem autem quo ad mrimonii viculum, Christi statutum in scriptis non habemus, sed obseruantiam ecclesiae ab apostolis descendentem per consuetudinem obtinuimus, quod scilicet per religionis ingressum vir mulierem ante copulam dimittere poterit. Vnde & sic vsus fuisse creditur Christus. Dicit enim Hiero. in prologo euangelii sup loam, quod ipsum volentem nubere de nuptiis vocauit. Et creditur quod hoc fuit de illis nuptiis quae describuntur loan ii. vt in ipsis Ioannes ipse sporiesus fuerit mfimonio iam per verba de praesenti contracto: sed nondum per car nalem copulam consummato. Quia igitur matrimonia ex natura rei efficaciam non habent inquantum matrimonia sunt, sedsolum ex diuina institutione: ipse autem Christus deus & homo sicut instituit coniungi per consensum mutuum animorum: sic etiam statuit per animorum dissensum posse dissolui: dum tamen non esset vlterius processum: & hoc in casibus ab ecclesia constituendis: si forte sit aliquis alius quam religionis ingressus. Et sic potius credo dicendum quod vinculum matrimonii omnino dissoluitur per religionis ingressum, quam quod maneat. Hoc tamen ponendi quantum video nulla est necessitas. Posset enim dici quod ille est vnus casus separandi thorum ante copulam, sicut est fornicatio alius casus separandi thorum post copulam, viculo vtrobique manente. Et quod separatione facta ante copulam licet alteri nubere, non autem facta post, hoc non contingit ex aliqua natura rei, sed ex mero instituto dei & quod secundum hoc nuilum est inconueniens vnam mulierem duos habere viros in vinculo spirituali vnum autem tantum in vinculo carnali. Priorem tamen modum ponendi sustinendo dicendum est ad argumentum primum quod abstinentia a copula etiam cum voto de non cognoscendo se, vinculum non separat, sed dissensus alterius non absolutus, sed solum per ingressum religionis, aut forte in alio casu statuendo per ecclesiam, si hoc omnino Christus in ecclesiae dispositione reliquit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 39