Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 7
AD quartum quod sine argumentis proponebatur a latere: am scilicet laus vocalis erit in gloria Dicendum quod quaestio ista non quaerit nisi quomodo ibi poterunt voces formari cum non supponatur quod ibi sit medium aeris, in quo nata est vox formari & deferri ad aures audientium. Et est maior dubitatio quomodo ibi erit quam an erit. quia si esset medium quomodo posset ibi formari, non dubitaretur an ibi esset: sed de plano supponeretur: quia in vita illa gloriosa nihil remanebit imperfectum, quaeli bet autem vis actiua imperfecta est secundum quod est in habitu: seu in potentia respectu eius quod est, cum est perfecta in suo actum secundo. status enim ille sicut dormientis est respe ctu istius, secundum philosophum. xii. metaphysicae. Oportet igitur quod in vita gloriosa omnes vires & corporales & spirituales sint perfectae existentes in suo actu secundo: maxime cum actus secundus est perfectus simpliciter. Quod dico propter aliquas vires quae ibi non erunt in sua operatione propter imperfectionem eis annexam. vt nutritiua, generatiua, digestiua, augmentatiua, & huiusmodi. Quare cum propria operatio linguae, dentium, & labiorum absque omni imperfectione annexa, sit locutio atque vocum modulatio: sicut est operatio oculorum visio: quemadmodum igitur ibi ponemus sensum vi sus in sua actione videndi: sic & linguam in sua operatione voces modulandi: quibus mutuo sancti in patria sese alloquentur: & concinent hymnos diuinae laudis. Sed quomodo fiet hoc cum non sit ibi aer inspiratus & respiratus: sine quo vocis modulatio formari non habet nec deferrinisi esset ex terius diffusus per totum medium: etsi forte formaretur in ore: Vt non valeat quod volunt aliqui dicere, quod sicut intestina corporum gloriosorum plena erunt aliquo humore: sic guttur trachea arteria & os aere, in quo sancti voces poterunt formare. Si ergo ponamus caelum empyreum in quo cre duntur victura corpora beatorum sicut cameram magnam concauitatem habentem intra super ficiem circundantem circunquaque corpora beatorum: & illam plenam esse aere: & in illo contineri corpora beatorum: tunc quaestio nullam habet difficultatem. Sed quia nuilum elementare corpus nisi gloriosum ibi futurum potius supponitur: quaestio habet difficultatem in quo formari possit ibi vox: & per quod medium formata deferri: & hoc maxime supposito quod substantia empyrei sit so lida non fluxibilis. Si enim fluida esset ad modum aeris, fine difficultate dici posset quod in ipsa vox for maretur: quemadmodum & in aere. Ponendo igitur substantiam empyrei solidam & non intercisam: nec concauitatem habentem, sed totam vndique continuam: quomodo vox ibi formabitur: Et est dicendum quod istis suppositis si ibi vox formabitur non video quod istud per alium modum potest poni quam dicendo quod corpora gloriosa simul erunt cum substantia empyrei: ac si corpora nostra modo essent in aere fine aeris diuisione. Sed determinabunt in illo diuersos situs quid difficultatem magnam habet ad praesens. Sed ipso supposito dico: quod corpore beati subintrante corpoream substantiam empyrei sine partium alterius diuisione, beatus ipse existens in soliditate empyrei potest mouere linguam, labia, & dentes motibus harmonicis, quibus moueret illa membra si esset in aere, interceptis absque discontinuatione partibus empyrei: sicut ibi interceptis partibus a eris inter linguam, dentes, & labia per ipsarum diuisionem. Quare sicut in partibus aeris interceptis per diuisionem: ex harmonico contactu dictorum membrorum formatur vox in aere: similiter dicendum quod formabitur in partibus illis empyrei corporis ex transitu dictorum membrorum per partes empyrei in suis motibus harmonicis vsque ad illas partes interceptas: quasi vsque ad illas repercuteret partes aeris: & tunc postquam partes illae vocis sonitum receperint, multiplicant eum per partes continuas circumquaque toto empyreo corpore resonam te in summa melodia. Vnde & quidam philosophi posuerunt quod corpora caelestia ex contactu in suis moti bus dulcem sonitum redderent. secundum quod recitat Aristo. in secundo libro cae. & mun. Sed si dictum illud alicui videatur insufficiens: quia secundum determinationem philosophi in secundo de anima, Sonus non generatur in aere nisi ex confractione & coarctatione aeris per dicta instrumenta naturalia: quae non fiunt in proposito: tunc cum non habemus quid amplius dicamus ex causis rerum naturalium: recurramus ad miraculum: dicendo quod sicut miraculose non naturaliter sunt ibi gloriosa corpora simul cum cor pore empyrei: sic miraculose ex dictis motibus linguae, dentium, & labiorum formatur vox in empyreo: & vlterius miraculose generata multiplicatur vt ad aures singulorum perueniat. Cui haec non suffi ciunt, apponat de suo quod sibi placuerit.
On this page