Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 22
SEquuntur pertinentia ad hominis possessionem. Quorum vnum pertinebat ad commutationem quaedam vero ad donationem. alia vero ad restitutionem. Primum erat, vtrum commutatio campsoria sit licita. Ex arguitur quod non, quia dicit philosophus in primo Politicae quod est iuste vituperata, non autem vituperatur iuste commutatio nisi sit illicita. Item pecunia medium est in commutationibus, & non terminus. Facere autem medium conmutationum esse aterminum ad maius lucrum, est vsura: quae est omnino illicita. ergo &c. Contra. tunc esset ab eccle sia prohibita, & non est ita. ergo &c.
DIcendum ad hoc quod aequitas iuris naturalis quo ad praecepta & prohibita secundae tabulae quae sunt erga, proximum, consistit in his duabus regulis. Quod tibi vis fieri: hoc facias alii. In qua continentur vniuersa praecepta. Et quod tibi non vis fieri, non facias alii. In qua continentur vniuersa prohibita. & hoc quo ad omnem statum, gloriae scilicet innocentiae & gratiae. Sed aliter obseruanda & modo perfectiori atque sublimiori in statu gloriae quam in statu innocentiae et in innocentiae, quam in statu gratiae. & hoc specialiter quo ad bonorum communionem. In statu enim glo riae est tantum vnius boni increati communio, quod conmuniter omnium beatorum vna est omnium commnis haereditas & posses sio, quia summa omnium bonorum est: & ideo tota singulorum est & singulariter omnium, quam quilibet illorum alteri adesse vult sicut sibi, nec ab illo separari, sicut nec a seipso: secundum proportionem tamen & gradus donorum atque meritorum, qualis communicatio non pont esse in aliquo bono alie scilicet creato. Bonum enim creatum vnum & idem, etsi pluriumpossit esse communis haereditas: non tamen potest esse vna communis vtilitas, quia quid ponitur in vsum vnius frequenter non simul potest poni in vsum alterius: sed talis boni conio sublimior & perfectior fuis set in statu innocentiae quam post lapsum possit esse in statu gerae. quoniam in statu innocentiae bonorum omniumtem. poralium fuisset omnium vna communis haereditaria proprietas. Quia tamen quod in vsum secessit vnius, non simul potuit cedere semper in vsum cuiuscumque alterius: idcirco fuisset distincta possessionis vtilitas: vt singuli ad hoc: apti singulos agros coluissent, & fructus ex illis collegissent, & ad vsum suum custodissent, ita tamen quod sialius:. vsu eorum indiguisset, quantum ei opus fuisset libere assumere potuisset absque omni commutatione & redditione eiusdem vel in valore cuiuscumque alterius rei. Hoc enim quilibet homo pro statu illo secundum rectam rationem sibi fieri vo luisset: & in hoc contradictionem aliquam sibi fieri noluisset. In statu vero gratiae post lapsum non fuis set expediens, vt bonorum omnium temporalium fuisset vna communis haereditaria possessio & comonis vsus fructuum libere & absque omni commutatione. Em quod probat philosophus in Politicis. quod melior est dispositio ciuitatis quod bona sint proprietaria quam quod essent communia, & alias in quadam quaestione de Quolibet hoc idem declarauimus. In isto ergo statu grae expedit, vt sint quantum ad statum communem ciuitatumhaereditates proprietariae & possessiones fructuum. ita tamen quod si alius ex eis aliquo indigeret ad vsum: quantum ei opus esset libere possessor concedere deberet absque omni commutatione & redditione rei eiusdem & cu iuscumque alterius si vellet: quod esset pietas & misericordia: vel si hoc nollet: cum pactione restituendi rem in fu turo eandem in se vel in aequiualenti pro voluntate restituentis, vel statim per conmutationem pro voluntate vtriusque. Hoc enim secundum iudicium rectae rationis quilibet homo velle sibi fieri debuit secundum cursum communem: & ideo hoc idem debuit alteri facere, & sibi vellet non denegari: propter quod nec denegare alteri debuit. Intellige dum tamen pro tempore & loco ad necessarium vsum eo non indiguit vel tantum vel magis. Et est hic stricta iustitia: vt scilicet inter datum & receptum sit summa aequalitas in omi commutatione, siue per accommodationem in nihil recipiendo vltra accommodatum, aut in se, aut in suo valore: siue per commutationem emptionis & venditionis, aut cuiuscunque alterius generis contractus, vt omni no sit aequalitas dati & recepti: & sic impleatur illud euangelii. Mutuum date nihil inde sperantes. Et dicit notabiliter nihil inde. Potest enim sperare aliquid amplius ex gratitudine & curialitate & mu tua charitate: qua naturaliter obligatur recipiens illi a quo recepit, licet non ex hoc quod mutuauit: vt pro ipso mutuo aliquid speret: quasi quantum ad suam intentionem in mutuando pactumfecisset: ita quod non mutuasset nisi amplius aliquid recipere sperasset ob mutuatum: ita quod in quolibet genere con mutationis, aut mutui ex dato amplius speratur. & maxime si accipiatur, cupiditas est & peccatum. iniustitiae contra aequitatem naturalis iustitiae: qua quisque tenetur alteri facere, quid secundum iudicium rectae rationis sibi vult fieri: & alteri non facere quid sibi non vult fieri.
DE ista autem mutatione humana rerum tempo ralium quae cadunt in vsum hominum pro tempore gratiae quod nunc currit: sciendum quod secundum philosophum quinto ethicorum: & primo Politicae, quaedam est commutatio secundum na turam, quaedam secundum rationem. Quarum prima est ipsarum rerum inter se. secundum quod homines ha bent eis opus, & non ad amplius, secundum quod homines vinum & triticum dantes sunt & accipientes, & aliorum talium vnumquodque. Et non est haec commutatio campsoria, neque pars pecuniatiuae. Sed quia hominibus alonginquo adducuntur saepius ea quibus indigent, et nimis sumptuosum & laboriosum est mittere res suas quas habent: similiter quia res frequenter ex se non veniunt ad aequa litatem in commutatione, quia amplius valet dolium vini quam rasura bladi: & non debet fieri, vt dictum est, commutatio nisi per aequalitatem: ideo ex necessitate numismatis inuentus est vsus: quod factum est ex aliqua materia praetiosa & vtili cum debita quantitate seu pondere: in cuius signum est character impressus. per quem sit secunda species commutationis: quae dicitur secundum rationem. Et habet duas species quarum vna est necessaria: quae vocatur pecuniatiua oeconomica: commutando scilicet res quae sunt ad vsum necessariae pro nummis. Alia vero lucratiua quae vocatur campsoria commutande scilicet numisma pro numismate: quae est elementum: hoc est principium & finis commutationis talis, quae vt dicit philosophus iuste vituperata est.
AD cuius intellectum sciendum: quod in rebus naturalibus, quae in commuta tiua naturali inter se debent commutari, duo est considerare, scilicet rei substantiam, et eius valorem non in gradu & natura rei, sed ad vsum hominum. Quemadmodum licet in natura & essentiarei plus valet morbidus equus quam robustus asinus: ad vsum tamen plus valet robustus asinus quam morbidus equus. Cum igitur in conmutatione vult aliquis dare vel accipere rem pro re, vel pro pecunia: non tantum debet inspici ad rerum vel rei substantiam, quam ad valorem. Aliter enim aequitas non obseruaretur, vt si tres oues con mutari deberent cum tribus gallinis, praetium vtriusque debet considerari. Plus enim valent hae quam illae, & non esset qua commutatio dando has pro illis. Pretio autem aestimato vt hae valeant in tanto plus quam illae, cum non posset superexcrescens abscindi: & sine hoc non posset fieri aequa conmutatio: ideo a substantia rerum venalium separatus est valor siue praetium: & factus est nummus non solum propter dictam causam sed vt esset praetium, ita quod si habeat in se substantiam in pondere & figura: habet tamen inquantum nummus est cursum suum habens rationem praetii non substantiae, vt per praetium nummorum adaequentur praetia rerum venalium, vt recipiens oues pro gallinis addat tantum in nummis quantum excedit praetium ouium pretium gallinarum, vel det tantum de praetio in nummis quantum iuste debent appretiari oues: vt sit omnino aequalitas. ita quod si statim absque omni commutatione circa pretium ouium ratione loci & temporis & aliarum circunstantiarum vellet oues illas reuendere: plus non posset inde accipere quam dedit. iuxta determinationem quam alias in alio Quolibet exposuimus. Semper enim naturalis aequitas dati & recepti debet obseruari bona fide, vt dictum est. Quare cum nummus eo quod per se habet rationem pretii & me dii in commutationibus, & non extremi nisi per accidens: ipse inquantum nummus est determinatam habet rationem praetii ab aestimatione & impositione eius secundum iudicium rectae rationis, ita quod nec plus nec minus possit valere. Propter quod siquis petit ab altero commutari pecuniam suam pro pecunia alterius, secundlum aequitatem iustitiae naturalis, nisi aliter sua interesset, deberet ei commutare aequa le in pretio pro aequali: & nihil excrescens superaccipere exinde. quod si accipiat, accipiet aliquid pro quo nihil omnino dedit: quod est iniquitas & contra naturalem iustitiam humanae societatis, vt dictum est. Aut ergo debet commutare aequale pro aequali si aliter non interest sua: & peccaret contra naturalis iustitiae aequitatem si hoc non faceret. Vel si sua interesset, vt indigeret propria pecunia, tunc non posset eam commutare sine peccato si vellet, vel si aliquo modo alias eius interesset: posset aliquid amplius sm iu dicium rectae rationis accipere. Ad cuius intellectum sciendum est, quod cum nummus sit medium siue regula siue pretium siue mensura in conmutationibus, hoc non est nisi in tempore & loco vbi cursum suum habet & hoc vel ex principis statuto, quemadmodum Parisius currunt ex regis edicto Turonenses albi & ni gri &. Parisienses ad eius iustam aestimationem, vel ex principis permissione, quemadmodum Parisius currunt Sterlingi. De commutatione ergo numismatis pro numismate, aut est facienda in loco in quo pro instanti tempore ambo genera numismatum currunt, puta siquis Parisius pro vno albo Turonense vellet ha bere decem Parisienses. Sic enim iam appretiati sunt. Aut est facienda in loco in quo pro tempore instanti, vel alterum numisma, vel neutrum currit. Si primo modo, aut numisma eius qui vult accipere amplius pretio instituto plus valet in potesdere quam sit appretiatum, vt puta rex appretiatus est Ster lingos minus iusto, nec aliter permittit vt habeant cursum in terra sua, aut non valet plus in poesdere. Si primo modo: dico quod vsque ad iustum pretium debet mutuare gratis: & pondus superexcrescens potest vendere in forma ponderis: non autem numismatis: & sic accipere amplius quatenus sua interest pro pondere & hoc nisi specialiter & publice a principe fuerit interdictum, vel ex natura institutionis numismatis per impressionem characteris de iure conmuni sit interdictum, quemadmodum interdicta est decopatio nummorum. Tunc enim ista commutatio reduceretur ad illam speciem conmutatiuae non naturalis: quam philosophus appellat obolasticam. de qua dicit quod rationabilissime odio habetur obolastica: eo quod ab ipso numismate fit acquisitio, & non super quo acquisitum est. Translationis enim gratia factum est numisma, vt scilicet in ipso solum consideretur ratio pretii ad transferendum rem venalem a venditore in emptorem, & non vt aliquid ponderis abscindatur vel vendatur. Si secundo modo, sic nullo modo licet accipere amplius nisi quatenus sua interest pro labore computandi & custodiendi numismata & caetera quae pertinent ad curam eius, dum tamen hoc faciat bona fide. alias autem nullo modo licet, sed est species vsurae: quam phi losophus appellat Tacos. de qua dicit philosophus quod Tacos secundum se faciat. vnde & nomen acce pit. Similia enim parta ipsis generantibus sunt. Tacos autem sit numisma ex numismate, quare & maxime prae ter naturam istarum pecuniarum acquisitio est. Qualiter autem differt ab vsura vsuali & proprie dicta. secundum rationem tantum, per se patet consideranti. Si vero numisma vnum, aut neutrum habet cursum suum vbi & quando sit commutatio, ibi & tunc non habet rationem medii & pretii sed potius extremi & rei appretiandae: & potest licite vendi iusto pretio, & ille qui emit potest indu stria sua deferre ad locum vbi habet cursum suum, & pro ampliori pretio in vsum ponere.
On this page