Text List

Quaestio 16

Quaestio 16

SEquuntur quaesita specialiter pertinentia ad hominem viatorem. Et erat vnum: communiter pertinens tam ad clericum quam ad laicum, & plura pertinentia specialiter vel ad istos vel ad illos. Illud vnum erat, Vtrum patri infideli in necessitate sua potius est subueniendum quam extraneo fideli. Ex arguitur quod sit patri infideli subueniendum quia maius damnum sequeretur de non subueniendo patri: quia per necessitatem moreretur & in anima sicut in corpore: extraneus autem fidelis non moreretur nisi in corpore tantum: & maiori damno potius occurrendum est. ergo &c. Contra. funda mentum verae amicitiae est bonum virtutis secundum philosophum. viii. Ethicorum. vbi ergo maius est onum maior debet esse amicitia: & ita maior dilectio: quia amicitia requirit correspondentem dilectio nem. Sed maius bonum virtutis est in extraneo fideli quam in patre infideli. ergo &c. Item qualis ordo est in amicitia & dilectione ciuili talis debet esse in amicitia charitatiua: sed in illa potius in bello iuuandus est ciuis bonus ne occidatur quam pater infidelis: ergo & in ista. ergo &c.

DIcendum quod debitum subuentionis in necessitatis articulo respicit non tam dilectionis affectum quam effectum: quia etsi non adesset dilectionis affectus, per effectum tamen soluitur obligatio talis debiti. Est ergo quaestio de ordine dilectionis quo ad dilectionis effectum: in quo maxime considerari debet quantitas debiti & obligationis: quia maius debitum & maior obligatio potius est soluenda quam minus si ambo solui non possunt. Quia igitur homo summe debitor est patris etiam infidelis iure diuino & obligatione diuini praecepti quae nunquam per infidelitatem soluitur: non sic autem fidelis extranei: ideo simpliciter dicendum quod si aliud non obstat siue aliis eisdem se habentibus, in omni necessitate potius subueniendum est patri infideli quam extraneo fideli. Sed hoc non propter damnum quod inde contingeret vti praetendit prima ratio: quia tunc in nullo casu potius subueniendum esset extraneo fideli quam proximo infideli: quid falsum est, vt iam dicetur: sed propter maius debitum & maiorem obligationem. Distinguendum est igitur vt videamus quomodo regulariter verum falsum est in casu: quia pater infidelis aut eget subuentione propter necessitatem naturae in patiendo naturae defectum, in cibo, potu, vestimento, aut huiusmodi aut propter peruersitatem malitiae in exercendo infidelitatis effectum in deum blasphemando: propter quod oportet ipsum mori vel incarcerari, vel in bello contra fideles dimicando: & per hoc necessitatem moriendi incurrendo nisi ei subueniatur in omnibus indigentiis. Primo modo potius subueniendum est patri infideli quam extraneo fideli in omnibus indigentiis. Secundo modo potius subueniendum esset extraneo fideli. In hoc enim casu subuenire patri, esset potius fouere eius malitiam quam subuenire, & sic processit obiectio secunda. In tali enim casu vel consimili loquitur Christus cum dicit Matthaei. x. Veni separare hominem aduersus patrem suum. Et. xix. Qui reliquerit patrem suum &c. propter me &c. In hoc enim casu propter deum reliquit: quia magis tenetur paternitati diuinae: & ideo quando paternitas humana contrariatur illi respuenda est: sicut contemnenda est minor aucto ritas quando contrariatur maiori: & vniuersaliter auctoritas humana quando contrariatur auctoritatidi uinae.

AD primum respondendum est in isto casu quod propter maius damnum quod posset imminere si pater infidelis permitteretur occidi, non est in hoc casu potius subueniendum patri infideli: quia prae sumendum est quod si viueret amplius deterior fieret & deterior moreretur. & sic ex hoc non incurritur, maius damnum, sed potius minus: licet simpliciter secundum se maius damnumsit vnummo ri in anima & corpore quam alterum in corpore tantum.

AD tertium respondendum est de dupliciamicitia quo ad alium casum: dicendo quod magis obligat diuinum praeceptum patri infideli quam extraneofideli si aliud non obsit: & propter nullam amicitiam ciuilem potius subueniendum esset extraneo fideli, ni si in quo pater contrariatur deo. Vnde si propter amicitiam ciuilem oporteret dimittere potius patrem occidi quam ciuem: Dicendum quod hoc locum habet tam de patre fideli quam infideli, & hoc quia si ciues habeant iustum bellum pater bellans contra eos impugnat iustitiam, & sic deo contrariatur. Est I autem aduertendum quod si quaestio generalius proponeretur: an magis vel potius sit diligendus ptr insidelis quam extraneus fidelis: Distinguendum eset de diligere effectum: & tunc subdistinguendum esset vt iam prtractatum est in quaestione: & de diligere affectu. & dicendum esset quod in omnem casum plus diligendus esset extraneus fide lis quam ptr infidelis, secundum quod in hoc secundo membro loquitur Ambro, quando dicit super Canti. Domestici si boni sunt malis filiis sunt praeponendi. vt notatur dist. xxx. Decretorum super illud capitulum. Siqui filii.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16