Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 1
In nostra disputatione genera li nuper facta de Quolibet, proponebantur quaestiones. xli. Quaedam circa creato rem: & quaedam circa creaturas. Circa creatorem quaedam pertinentia ad eius diuinitatem. Quaedam vero ad eius assumptam humanitatem. Et circa diuinitatem quaedam pertinentia ad essentiam: quaedam vero ad relationes. Circa essentiam quaedam pertinentia ad eius perfectionem: quaedam vero ad essentiales actiones. Circa essentiae perfectiones duo. Vnum pertinens ad rationes attributorum: & est: vtru.m.li pluralitas & distinctio attributorum essentialium accipienda sit penes respectum & comparationem ad aliquid extra vt ad creaturas: an ad comparationem ad aliquid intra. Aliud pertinens ad rationem accidentis in ipsa diuina essentia, est. Vtrum. scilicet essentia alicuius accidentis manet in deo.
CIRca primum arguitur quod pluralitas & distinctio attributorum in deo sit accipienda penes respectum & comparationem ad intra, sic. Vbi potest esse maior pluralitas & distinctio, & minor. Maior est pluralitas & distinctio personarum diuinarum quam attributorum: quia illa est secundum rem: ista vero tantum secundum rationem. Illa autem est in deo ad intra sine omni comparatione, & respectu ad aliquid extra, ergo & ista potest esse ad aliquid intra, absque omni respectu & comparatione ad extra. Sed sic in deo ponenda est, sicut eam possibile est esse: quia in ipso non differunt posse & esse, ergo &c.
CONtra, quondocumque plura distincta secundum rationem tantum habent alia sibi correspondentia plura & distincta secundum rem, pluralitas illorum accipienda est ex respectu & comparatione ad ista. Verbi gratia: Si dextrum & si nistrum differunt in columna secundum rationem tantum: quia habent alia quae diuersa sunt & distincta penes dextrum & finistrum secundum rem: ideo dextrum & sinistrum secundum rationem dicuntur esse in columna: & hoc non nisi ex respectu & comparatione eius ad illa alia a se, quae sunt diuersa secundum rem, & distincta secundum dextrum & sini strum. Et similiter est de puncto quod non differunt in ipso principium esse & finem nisi ex comparatione ad diuersas lineas: quarum vnius est principium, alterius vero finis. sed omnia attributa diuina, quae vere attributa sunt, habent aliqua alia re plura & distincta in creaturis sibi correspondentia, a quibus deo attribuum tur: vt sapientia in deo, sapientiam in creatura: bonitas bonitatem: & sic de aliis. ergo &c.
ADhaerentes apparentiae huius rationis dicunt simpliciter quod pluralitas & distinctio diuinorum attributorum substantialium quae verae attributa dicuntur, quid dico propter proprietates quasdam essentiales diuinitatis: vt sunt simplicitas, immutabilitas, aeternitas, & huiusmodi: quae proprie attributa non dicuntur: secundum quod determinauimus in quae stionibus ordinariis. Dicunt inquam simpliciter, & pro maxima, siue pro primo principio habent, quod plurali tas & distinctio illorum vere attributorum non accipitur nisi ex respectu & comparatione ad correspondentia eis in creaturis: quibus circunscriptis nullo modo in deo pluralitas rationum in attributis accipi vel assignari potest: sed solummo vna & simplex ratio deitatis: sicut ipsa est vnica res & simplex: ita quod non nisi vni cus conceptus & simplex de illa formari possit: qui vnico nomine sit exprimendus. ita quod si secundum hoc plura nominia imponantur, penitus erunt synonyma, propter idem penitus re & ratione correspondens in re: aut omnia praeter vnum erunt vana: quia nihil eis correspondet in re. Et similiter erit de conceptibus diuersis de illa re formatis, quod erunt synonymi omnes, aut omnes vani praeter vnum. Cum igitur absurdum sit dicere quod nominia plura attributorum in deo synonyma sint, aut vana, aut quod plures conceptus secundum pluralitatem attributorum sint etiam synonymi aut vani: necesse est dicere secundum quod dicunt, quod pluralitas & distinctio attributorum in deo sumitur ab intellectu quocumque siue creato siue increato ex diuersis respe ctibus deitatis ad diuersa re correspondentia eis in creaturis.
AD huius opinionis declarationem & planiorem inuestigationem sciendum, quod positio & modus ponendi diuersas rationes in deo, est talis. dicunt enim quod omnibus rationibus quae sunt in deo respondet vnitas realis diuinae essentiae, non secundum esse quod habet in se absolute: sed secundum esse quod habet in respectu ad creaturas. & hoc non secundum genus causae efficientis: ex illo enim respectu nulla sumitur ratio attributi: vt sapientia in deo quia sapientiam in no bis efficit: sed secundum genus causae formalis. Non enim nominia attributorum deo imponuntur vel ad aliquid re mouendum ab ipso, vel secundum habitudinem efficientis ad effectum: vt quidam dicunt: maxime vt videntur Auicenna & Rabi Moyses dicere: sicut patet alibi ex quaestione de significatis diuinorum attributorum: sed omnia im ponuntur ad significandum ipsam diuinam essentiam inquantum in vno simplici omnimodam perfectionem habet quam singula creata habent secundum gradus diuersos diuersarum naturarum, & valde diminuto modo Secundum esse ergo tale quod habet diuina essentia in respectu ad creatura scilicet secundum genus causae formalis, respondet vnitas essentiae multitudini rationum quae perfectiones dicunt in deo, & in creaturis. Essentia enim diuina in vno simplici ratione suae omnimodae perfectionis integritatem omnis perfectionis in se continet. quae qua si per partes & sub esse diminuto dispersa est supe omnes creaturas. Iuxta illud de maximis Alani. Solers naturae studium quae singula munera contulit aliis, conclusit in vnam. Et per hoc diuinitas simplex imitabilis est ab omnibus creaturis: & habet in se imitabilitates: secundumquas omnis essentia creaturae eam licet di uersimode imitatur: sed habet eas in vno simplici vt vnam & omnino indistinctam secundum actum: sed distinguibilem per intelligentis conceptum: ita quod pluralitas illarum perfectionum vt est in essentia, est quasi potentia: vt vero est in ipso conceptu intelligentis, est secundum actum: & hoc quodammodo sicut vniuersale potentia est in rebus: actu vero in intellectu. sed diuersimode in intellectu increato & creato. quoniam ex plenitudine perfectionis vnica & indistincta in diuina essentia prouenit multitudo conceptionum plurium secundum actum in eius intelligentia: & hoc non concipiente secundum diuersas huiusmodi rationes ipsam simplicem essentiam: nisi ex respectu ad perfectiones diuersas re, quae respondent eis in creaturis.
EX plenitudine autem perfectionis in diuina essentia indistincta & vnica, non prouenit illa multitudo plurium conceptionum secundum actum in intelligentia creata: nisi in visione beata. & hoc vt dicunt non nisi ex respectu ad creata.
VT autem intellectus creatus intelligit solum in virtute luminis naturalis concipit illas a posteriori: inquantum per diuersas persectiones secundum rem respersas per creaturas a posteriori perducitur ad percipiendum illas in essentia diuina, formando de deo persectiones proportiona les, & correspondentes perfectionibus procedentibus a diuina perfectione super creaturas: quae vt sunt in intellectum, plures sunt & distinctae. Et hoc similiter non nisi ex respectu & comparatione ad sibi corre spondentia in creaturis, sine quo respectu omnino non intelliguntur, neque ab intellectu creato, neque ab increato. sicut neque intelliguntur dextrum & sinistrum in columna, neque principium & finis in puncto fine respectu & comparatione: vt dictum est arguendo. Et inquantum perfectiones huiusmodi sunt in conceptu intelle ctus: rationes vocantur. Ratio enim secundum quod hic accipitur, nihil aliud est nisi perfectionis conceptio in deo determinatae ex respectu ad determinatam persectionem ei correspondentem in creatura. Et secundum hu iusmodi rationum diuersitatem, vt dicunt, imponuntur nomina diuersa diuinorum attributorum si gnificantium diuinam essentiam sub ratione attributi & respectus cuiusdam: quae tamen sicut in se est vna & simplex, non nisi vnico nomine habet nominari.
HIC primo ad videndum inuolucrum huius positionis, aduertendum: quod ista tria: idea, perfectio creaturae: & attributum in deo: licet secundum quod plurificantur non sunt nisi rationes in deo: tamen inter se diuersas rationes important in conceptu intellectus circa essentiam diuinam. In hoc videlicet quod omnis perfectio in creatura inquantum ipsa est res & essentia quaedam, habet in deo rationem ideae: et similiter rationem perfectionis sibi respondentem. Est enim in deo perfectio & idea asini. similiter lapidis & caeterarum omnium absolutarum essentiarum, tam substan tiarum quam accidentium, & alia & alia singulorum secundum Aug.lgx lxxxiii, quaestitu. vbi dicit. Omnia ratione sunt condi ta: nec eadem ratione homo qua equus: sed singula, propriis sunt creata rationibus.
ET solum inter se differunt ratio perfectionis, & ratio idealis: quod ratio perfectionis respicit diuinam essentiam: vt concepta est in eius intelli gentia: et similiter omnes rationes quae sunt in ea ex respectu ad creata, inquantum sunt obiecta diuinae intelligentie: & hoc in respectu ad perfectiones creaturarum: vt simpliciter sunt perfectiones.
RAtio vero idealis respicit eandem vt conceptam in eius intelligentia: & similiter omnes rationes praedictas non solummo vt sunt obiecta intelligentiae in respectu ad perfectiones in creaturis: vt sunt simpliciter perfectiones: sed vt sunt rationes intelligendi ipsas perfectiones quae sunt in ipsis creaturis: & hoc in respectu ad illas: vt natae sunt intelligi per eas.
ATtributum vero sub ratione attributi non habet in deo quaelibet perfectio essentiae & naturae in creatura existens. Non enim attributum inquantum attributum in deo respondet essentiae creaturae, aut perfectioni eius inquantum ipsa essentia habet illam perfectionem in se vt sibi essentialem, & quae perficitur in esse: sic, nm ab essentia cuiuslibet creaturae inquantum essentia est acciperetur attributum: sed respondet essentiae creaturae & perfectioni eius inquantum creatura in se habet illam perfectionem vt sibi accidentalem: vt quae perficitur in bene esse. Vnde nominia quae imponuntur a rerum perfectionibus inquantum perficiunt eas in esse essentiae suae: nullo modo transferuntur ad diuina: nec ipsae res secundum huiusmodi nominia vl lo modo dicuntur esse in deo: sed solummo nominia quae imponuntur a rerum perfectionibus inquantum perficiunt eas in bene esse Vnde non dicimus quod deus est asinus aut lapis: siue quod asinus aut lapis est in deo, sicut dicimus quod deus est sapiens & bonus, & quod sapientia & bonitas in deo sunt. Cuius ratio est, quod illa nomina imponuntur ad si gnificandum rerum essentias secundum modum essendi determinatae perfectionis qua quaelibet creatura differt a deo, & a quolibet alio. Ista autem imponuntur ad significandum id quod significant non secundum rationem determinati modi persectionis: sed sub ratione perfectionis simpliciter: vt melius & perfectius sit cuique esse ipsum quam non ipsum: secundum quod alibi exposuimus. Vnde omnis res & perfectio existens in creaturis siue sit substantialis siue accidentalis, inquantum res est, & natura habens determinatum gradum perfectionis in sua essentia: habet rationem perfectionis in deo, & ideam in sua sapientia, vt homo, & lapis, color, & sapor, sapientia, de bonitas, & caetera huiusmodi. Sed tamen non omnis habet in diuina essentia rationem attributi: sed solum res illa quae significat quod est perfectionis simpliciter nomine suo. & hoc non inquantum est res in natura, habens determinatum gradum perfectionis in sua essentia: sed inquantum dicit quod est perfectionis simpliciter in subiecta sub stantia: vt sunt sapientia bonitas & huiusmodi: de quibus est proposita quaestio specialiter intelligenda: quorum quodlibet continet in se diuinam essentiam secundum omnem rationem perfectionis idealis. De quorum pluralitate & distinctione non est iudicandum omnino secundum modum pluralitatis & distinctionis perfectionum: vt perfectiones sunt essentiarum creaturae aut idearum. De ideis enim & huiusmodi perfectionibus bene verum est quod non est earum pluralitas, aut distinctio omnino accipienda a quocumque intellectu creato vel increato: nisi ex respe ctu ad essentias creaturarum: sed de rationibus attributorum nequaquam. cuius ratio praecisa haec est: quoniam perfectio nibus quae sunt in essentiis creaturarum: vt eis perficiuntur in esse quiditatiuo: non respondet perfectio & ra tio idealis, inquantum illae in creaturis sunt perfectiones absolute. Sic enim eis respondet vnum attributum cone in deo vt bonitas aut perfectio simpliciter: vt alibi dictum est. Sed illis solummo respondet perfectio idealis in deo, inquantum sunt limitatae & gradus habentes: quid est ratio imperfectionis: cui nihil absolute existens in deo potest re spondere: quia nihil ipfectionis est in eo. Si ergo eis respondet aliquid in deo: hoc est solummo inquantum per fectum in deo habet respectum ad imperfectum in creatura.
PERfectionibus autem quae in creaturis sunt: vt quibus perficiuntur in bene esse: respondet attributum in deo: vt sunt perfectiones in creaturis simpliciter, & absolute & melius est simpliciter esse ipsum quam non ipsum.
QVICquid autem est simpliciter perfectionis in creatura principalius est in deo ex se & natura sua, & non ex respectu aliquo. Sic ergo ratio persectionis idealis non dicitur esse in deo: nisi quia sit in creatura correspondens ratio perfectionis ideati. & hoc non secundum rationem qua perfectum est: sed secundum rationem qua limitatum. Vnde & secundum diuersos gradus limitationis illius perfectionis in creaturis, sumuntur diuersae ideae in deo: vt alia sit idea hominis, alia equi, vt dictum est. Sl ergo ita esset in attributis, non diceretur bonitas aut sapientia esse in deo: nisi quia sit bonitas aut sapientia ei respondens in creatura: sicut neque econuerso di esse bonitas aut sapientia in creatura, nisi quia sit bonitas & sapi entia in deo. Et ita cum sapientia & bonitas non est in creatura secundum actum, nisi ex tempore effecta in il la a bonitate & sapientia existente in deo: non ergo dicetur deus sapiens aut bonus secundum actum, nisi ex tempore: quando ab ipso bonitas & sapientia in creatura sunt effecta secundum actum. Et sic solum dicetur bonus & sapiens: quia sapientiam efficit in nobis: & quando eam efficit. Quid omnino falsum est: quoniam ab aeterno dicendus est fuisse bonus & sapiens.
ET si forte ad hoc dicatur quod deus dicitur bonus & sapiens ex respectu ad sapientiam & bonitatem creaturae: non inquantum actu est in ea: sed inquantum apta nata est esse in ea: vt sic ab aeterno dicatur sapiens & bonus: hoc non restat quin solum dicatur bonus aut sapiens ex respectu ad sapientiam & bonitatem creaturae, inquantum nata est effici a se in illam. & sic sapiens & bonus solummo diceretur secundum ge nus causae efficientis: & non secundum genus causae formalis: quoniam ad sapientiam & bonitatem creaturae inquan tum sunt res & naturae siue essentiae quaedam de praedicamento qualitatis, non magis habet diuina sapientia respectum, quam ad eius saporem, aut eius colorem, aut eius essentiam in substantia sua. Omnia enim quam sunt in creatura habent respectum ad sapientiam diuinam non ratione quae est attributum: sed ratione quae est in ea idealis ratio cuiuscumque: quam respi cit secundum esse essentiae suae, vt rationem formalem: secundum esse existentiae, vt rationem effectiuam quodammo. Vnde de Ecclesi. i. de Sapientia increata. Effudit illam super omnia opera sua. Si ergo intellectus se referat ad sapientiam: vt est attributum quasi ad aliquid quod formaliter denominat diuinam essentiam: est enim veluti qualitas quaedam in diuina essentia: dicen te Augustinus xv. de Trini. cap. iiii. Si dicimus, sapiens, potens, speciosus, iustus, bonus, beatus, spiritus, horum omnium no uissimum quod posui quasi tantummo videtur significare substantiam: caeterae vero huiusmodi substantiae qualitates: nullo modo debet poni in deo sapientia vt est attributum ex respectu & comperatione ad sapientiam creaturae, & sic de ali is, nisi quo ad innotescentiam eorum ab intellectu creato lumine suo naturali: nullo autem modo quo ad eo rum essentiam in deo, neque similiter quo ad innotescentiam cognitionis eorum ab intellectu increato: qui intelligit omnia quae sunt in deo secundum modum quo habent esse in ipso.
INtellectus enim creatus lumine solo naturali illas rationes sapientiae, bonitatis, & huiusmodi non potest cognoscere deo inesse, nisi ex eis quae videt in creaturis esse nobilitatis & perfectionis simpliciter: quae semper melius est esse ipsum quam non ipsum. Quemadmodum etiam neque aliquid aliud po test cognoscere deo inesse nisi adminiculo creaturae: aut per eminentiam: quemadmodum cognoscit ei inesse at tributa: vel per remotionem & causalitatem sicut cognoscuntur ei inesse quaedam alia ab attributis, sicut alibi decla ratum est. Non sic autem cognoscit ea quae sunt in se intellectus increatus: quia nihil cognitionis accipit a crea turis. & secundum hoc quantum est de respectu ad creaturas non magis dicenda est sapientia aut bonitas deo inesem ex respectu ad creaturas quam ipsa existentia siue substantia aut spiritus: immo absque respectu ad creaturas, equae ab solutum quid est in deo sapientia aut bonitas quam essentia. Nec plus dicenda est ratio sapientiae esse in deo ex re spectu ad creaturas quam ratio substantiae: licet quo ad innotescentiam intellectus creati omnia huiusmodi nomina a creaturis aequaliter transferuntur ad deum. sicut enim intellectus creatus non cognoscit sapientiam dei nisi manuductione a sapientia creaturae, & non fine respectu ad eam: sic nec cognoscit substantiam vel essentiam dei, nisi ex manuductione ad essentiam & substantiam creaturae, & ex respectu ad eam.
ET tamen plane absurdum est dicere, quod non est ponere substantiam in deo, nisi ex respectu quodam ad substantiam creaturae: nec ipsum esse spiritum, nisi ex respectu ad spiritum creatum. immo sicut substantia siue essentia prior est in deo secundum naturam & certam rationem intelligendi quam in creatura: quemadmodum perfectum & con pletum in ratione substantiae & essentiae prius est ipefecto & incompleto: & per illud habet cognosci sicut obliquus per rectum: & habitus per priuationem. Semper enim perfectum sub ratione perfecti absolutum est, & independens ab imperfecto, & econuerso imperfectum inquantum imperfectum dependens est a perfecto. Secundum naturam ergo & secundum rectam rationem intelligendi priores sunt rationes attributorum in deo, quam in creatura: & absoluta nullo modo per dependentiam, & respectum se habentia ad illam: sed econuerso. Quare neque pluralitatem eorum, & distinctionem per respectum ad creaturas vllo modo sumere oportet: nisi inquantum intelliguntur ab in tellectu naturali creato. Aquo etiam non concipiuntur generatio & spiratio: neque personae aut proprietates personales in deo, nisi per ea quae conspiciuntur in creaturis: & ita non nisi per respectus ad ea quae eis correspondent in creaturis. & tamen non est dicendum propter hoc quod in diuinis non habent esse illa, nisi ex quodam respectu & comparatione ad creaturas. Et sicut non est dicendum hoc de illis relatiuis realibus: ne qued similiter de istis attributis: quoniam distinctio & pluralitas secundum rationem in attributis, fundamentum est pluralitatis emanationum personalium. Cum enim filius procedit naturaliter nascendo tanquam verbum conceptum in intellectu modo intellectualis operationis: Spiritus sanctus procedit liberaliter spirando tanquam amor conceptus in voluntate modo operationis voluntariae, & non econuerso spiritus sanctus natu raliter nascendo &c. neque filius liberaliter spirando &c. Quod omnino non esset verum, nisi esset aliqua distinctio & pluralitas intellectus & eius operationis & aliorum quae pertinent ad ipsum: & voluntatis & eius operationis, & aliorum quae pertinent ad ipsam. Quae conmuniter pertinent ad diuina attributa, & ad quae omnia attributa habent reduci: vt alibi determinauimus. Absque omni ergo respe ctu & comparatione ad creaturas: oportet distingui in deo secundum rationem, intellectum & voluntatem, & eorum operationes: & per consequens caetera attributa: vt sunt scientia, scibile, veritas & huiusmodi, ex parte intellectus: amor, diligibile, bonum & huiusmodi ex parte voluntatis. Vnde non dicitur, quod in deo diuina essentia intelligitur inquantum bonum, sed inquantum verum: neque quod deus eam vult inquantum verum, sed inquan tum bonum. Et cum ipse sit substantia omnino separata a materia, & ideo intellectualis & volitiua: vt alibi expositum est: ipse ab aeterno intelligendo suam essentiam, intelligit se intelligere eam per se absque om ni respectu ad creaturas inquantum verum non inquantum bonum. Intelligit etiam se esse intelligentem, & intelle ctum, & ista omnia esse idem re, & sola ratione intelligendi differre. Quid omnino non esset: nisi absque omni respectum & comparatione ad creaturas esset pluralitas, & distinctio attributorum secundum essentiam.
EST ergo vt in summa colligamus iam exposita, in simplici vnitate diuinae essentiae triplex pluralitas & distinctio. Quaedam differentium sola ratione per respectum ad creaturas extra: vt sunt rationes idealium perfectionum. Quaedam vero differentium sola ratione respectu ad intra, vt sunt rationes attributorum. Quaedam autem dis ferentium re relatiua ad intra: vt sunt personae & personales, proprietates. Aperfectionibus quae sunt in creaturis vt respondent rationibus idealium perfectionum sumitur ratio vestigii in qualibet creatura: quae importat rationes imitationis imperfectae: vt dictum est. Aperfectionibus vero quae sunt in creaturis: vt respondent perfectioni bus attributorum in deo: sumitur ratio similitudinis in creatura rationali & intellectuali. dicente Augi. in sermone de Imagini. De similitudine intellige quae in moribus cauenda est: vt sicut deus charitas est bonus iustus & caetera virtutum insignia quae de eo leguntur: ita homo creatus est vt haberet charitatem: vt bonus esset. Quas virtutes quanto quisque habet plus in se, tanto maiorem gerit similitudinem sui conditoris. Quis maior honor homini esse posset quam quod ad sui conditoris similitudinem conderetur: & eisdem virtutibus quasi vestimentis ornaretur quibus & conditor: de quo legitur. Desens decorem indutus est id est omni splendore virtutum, & totius bonitatis decore ornatus. Multum ergo differenter in deo considerari debet ratio attributorum, & perfectionum ldealium. Aliter. nm similitudo dei in creatura rationali non esset nisi expressius vestigium vni quam sit in aliis: & solum differrent vestigium & similitudo secundum magis & minus: sicut gradus perfectionum creaturarum differunt solum secundum magis & minus perfectum. Et sic homoeo di ceretur dei similitudo quo vestigium, quod falsum est. Homo enim dicitur vestigium a gradu perfectionis in sua essentia, qua habet in deo persectionem ldealem. Dicitur autem dei similitudo a perfectione superaddita (ut dictum est) essentiae suae. Et cum hoc nisi esset alia ratio vestigii & similitudinis: sicut dicitur quod homo factus est ad similitudinem dei: sic posset dici de aliis quod essent facta ad vestigium dei. Quod non est recipiendum: ne ratio respondens in deo vestigio in creatura, intelligatur naturaliter prius esse in deo, absque omni respectu ad creaturam: sicut ratio respondens in deo similitudini in homine, naturaliter intelligitur prius esse in deo, absque omni respectu ad creaturam. Et hoc quemadmodum trinitas personarum in vnitate essentiae in deo prius est & intelligitur in deo quam imago quae ei respondet. & hoc absque omni respectu ad creaturam. vniformiter enim homo factus est ad imaginem & similitudinem dei. Sicut ergo id quod est in deo respondens imagini in homine, est in ipso secundum se absque omni respectu ad creaturam: similiter ergo & id quod respondet in deo similitudini eius in homine: vt dictum est. Quia ergo ponentes contrarium in declaratione suae positionis dicunt quod diuina essentia cum concipitur se cundum rationem suae simplicitatis secundum se absque respectu & comparatione ad creaturas, nulla omnino distinctio vel pluralitas concipi potest in ipsa: sed solummodo vnicus simplex conceptus formatur de ipsa vnico simplici vocabulo exprimendus: quemadmodum formatur de puncto si consideretur absque respectu ad diuersas lineas, secundum quas de ipso concipitur quod est principium & finis: & similiter de columna quod sit dextra & sinistra. Dicendum quod de simplicitate diuinae essentiae dupliciter possumus loqui Vno modo secundum esse quod habet in se absolute: vt res & natura aliqua. Alio modo secundum esse quod habet inquantum vt veritas cognita cadit in ipsa intelligentia. Si primo modo: sic nullam omnino in se habet diuersitatem siue pluralitatem etiam rationum, nisi quasi in potentia tantum. Vnde si secundum modum talis esse concipiatur ab intellectum, concipitur secundum rationem suae simplicitatis, absque omni respectu & pluralitate rei vel rationis. Sed sic nullus intellectus creatus ex puris naturalibus potest eam concipere, aut intel ligere omnino fine adminiculo creaturarum. Quia enim pelagus illius simplicitatis omnino capere simul non potest in se, concipit ipsum particulatim in attributis conceptis de ipsa ex respectu ad correspon dentia eis in creaturis.
SI vero loquamur de simplicitate diuinae essentiae secundo modo: sic adhuc com sideratur dupliciter. Aut inquantum mouet intellectum quasi simplici intelligentia. Sic adhuc concipitur per rationem suae simplicitatis absque omni respectum, & pluralitate rei vel rationis, nec habet in se pluralitatem attributorum: nisi quasi in potentia tantum: & sic capit eam omnis intellectus beatus quasi prima & simplici actione intelligendi. Aut inquantum intellectus quasi post comprehensionem huiusmodi negotiatur cir ca huiusmodi simplex comprehensum per actum intelligendi pluralitatem dictam attributorum, re ducendo quasi de potentia in actum. Hoc modo comprehenditur in sua simplicitate reali & absque omni respectu ad creaturas: & tamen bene concipitur pluralitas & distinctio rationum in ipsa. Et hoc est quod dicit commentator super. xii. Metaphysicae, ponendo differentiam inter pluralitatem quam operatur intellectus in compositis ex materia & forma: & pluralitatem quam operatur in simplicibus: exponendo illud philosophi de intellectu dei. vbi dicit. Quia intelligit se est intellectus per acquisitionem intellecti. vbi dicit commentator. Magna est differentia inter ea quae differunt in esse tantum, & quae differunt in intellectu tantum. Multiplicitas igitur in deo non est nisi in intellectu differentia, non in esse. Est igitur in deo omnimoda vnitas absque ratione pluralitatis in diuina essentia: vt res est secundum essentiam consi derata: & similiter vt cadit in intellectu simplicis intelligentiae secundum modum quo habet esse in se. sed tamen est in ea multitudo, inquantum intellectus circa ipsam negotiatur, distinguendo penes se quae sunt in essentia adunata. Hoc enim est de essentiae perfectione: quod in simplici secundum esse plura contineat distinguenda per intellectum. aliter enim non esset in fine perfectionis: nisi in simplicitate omnes simpli citer perfectiones sola operatione intellectus secundum se absque omni respectu ad extra distinguendas contineret: & in ipso intellectu vt intellectus est, & in ipsa re vt cadit sub actuali perceptione intellectus, non simplicis intelligentiae: sed quasi componentis & diuidentis. licet hoc intellectus diuinus faciat vno simplici intuitu: quo totum pelagus infinitatis diuinae essentiae comprehendit. Non enim est com ponens vel diuidens vt alibi dictum est: & non solum concipit huiusmodi pluralitatem intellectus diuinus circa suam essentiam: immo etiam & quilibet intellectus beatus: quamuis infinitatem pelagi illius, intellectus nullus si nitus attingit: vt forte quaedam lateant ei ex diuinis persectionibus, nec vlli creaturae conmunicabiles sunt Sunt ergo vt dictum est, rationes plures attributorum in diuina essentia: sed non nisi secundum esse quod habet in intelligentia, & hoc absque omni respectu & comparatione ad creata, non tamen absque respectu omnino. Rationes enim attributorum secundum quas intellectus diuersos conceptus de simplici essentia format: non sunt nisi respectus fundati in diuina essentia. Sunt autem respectus plures ne synonymi sint conceptus: quia conceptum plurium absolutorum circa diuinam essentiam impedit simplicitas.
SVNT autem in diui na essentia ne vani sint & inanes: quemadmodum est conceptus rationis cum figmentum concipitur: quemadmodum concipi habet hircoceruus.
AD videndum autem quaeliter dicti respectus rationis accipiantur: Sciendum quod large sumendo respectus rationis vel relationem ad respectus quibus aliquid dicitur relatiue ad aliud, & quibus non dicitur: quorum differentiam alibi exposuimus: in deo praeter respectus ad creaturas, Duplex est genus respectuum siue relatio num ad intra. Sunt enim in deo quaedam relationes secundum rem siue reales, quaedam vero secundum rationem siue rationales. Relationem siue respectum realem important diuinae personae & personales proprietates. Secundum rationem vero important omnia attributa, omnia enim in suo significato includunt diuinam essentiam ne sint vana: sub ratione alicuius respectus ne sint synonyma. Non dico ad extra, vt ad creaturas. talis enim respectus non est nisi secundum rationem alicuius causalitatis. Qualiter Auicenna & Rabi Moyses posuerunt respectus plurificari in Deo & diuina attributa. sicut patet alibi in quaestione de significatis attributorum. Sed sumuntur omnes respectus attributorum verissime ad intra: inquantum vide licet intellectus diuinus concipiens diuinam essentiam, concipit seipsum & omnia concipienda circa eam: vt mu tuo seinuicem respicientia in perficiendo diuinas operationes secundum intellectum & voluntatem in quibus eius actualitas, perfectio, nobilitas, & beatitudo consistit: vt determinat Philosophus. xii. metaphysicae. Ita quod qualis est in Deo comparatio respectuum & relationum realium ad sua correspondentia non nisi ad intra: talis est comparatio respectuum & relationum rationalium ad sua correspondentia: & non nisi ad intra: vt non sit mirum si in Deo sit per respectus mutuos reales in diuina essentia absque respectu ad extra distinctio realis: quod sit in ipsa per respectus mutuos rationales distinctio rationalis fsiue secundum rationem absque omni respectu ad extra: secundum quod processit ratio secundum hoc in ducta. Sicut ergo personae diuinae pater, filius, spiritus sanctus realiter distinguuntur in diuina essen tia per suos respectus mutuos reales absque respectu ad extra: sic attributa, bonitas, sapientia, &de hu iusmodi per suos respectus rationales, quibus cuncta quae in deo pertinent ad intellectum, mutuo sese respiciunt ex vno latere: & similiter quae pertinent ad voluntatem ex alio latere: & hoc inquan tum omnia & quae pertinent ad voluntatem, & quae pertinent ad intellectum, & ipsemet intellectus cadunt sub apprehensione intellectus. Qui vt dictum est primo & simplici intelligentia concipit ipsam essen tiam sub ratione essentiae, & deinde negotiando circa essentiam conceptam concipit eam vt intellecta est, & vt intelligens est, & vt ratio intelligendi: & quia in cognoscendo & intelligendo seipsam complacet ei in seipsa, deinde concipit eam vt volitum volens & ratio volendi.
ET secundum hoc rei quae secundum se est vna & simplex, nomine vno nominanda: sicut vnico conceptu est cognita: plura nomina imponuntur diuersa non synonyma: sicut pluribus conceptibus concipitur. Conceptibus pluribus dico quo ad rationes attributorum: inquantum sunt obiecta ratione diuersa intelligentiae: licet vno simplici intuitu deus omnia simul concipit.
ET sic diuina natura vt in sua simplicitate considerata dici tur natura aut essentia. Cuius ratio propria est quod respicit alia sicut in qua sunt fundata.
VT ve ro est concepta & motiua intellectus ad actum intelligendi dicitur veritas. Cuius propria ratio est vt respiciat essentiam vt essentia est, sicut id cuius est declaratiua apud intellectum. Respiciat ve ro intellectum: vt id cui habet declarare seu manifestare. Respiciat vero actum intelligendi: vt quo declarat & manifestat. Respiciat vero sapientiam tanquam habitum quo potentia intellectus habilis est vt sibi fiat huiusmodi declaratio & manifestatio.
VT vero ipsa essentia est concepta per actum intelligendi suiipsius, dicitur intellectus vel intelligentia. Cuius, propria ratio est vt respiciat essentiam secundum quod essentia est, sicut id quod est conceptiuum eius. Re spiciat autem veritatem: vt id per quid habet sibi manifestari: actum vero intelligendi sicut id quo manifestatur: Sapientiam vero vt dispositi onem in se per quam de facili sibi manifestatur: & sic de aliis tam ex parte intellectus quam ex parte vo luntatis.
ET non solum attributa secundum respectuum rationem distinguuntur inter se: quinetiam essentia per operationem intellectus distinguitur ab omnibus attributis vt differens secundum rationem ab omnibus.
EX quo patet clare, quod non sumitur rationum differentia in deo ex comparatione ad extra: vt di cantur aliqua diuersa ratione in deo: quia sunt diuersa re extra eis correspondentia. Tunc enim cum in deo ratione differunt essentia & sapientia, non minus quam essentia d bonitas: si sapientia & bonitas non dican tur esse in deo & differentia ratione, nisi quia sunt bonitas & sapientia in creatura re differentia quae respiciunt: similiter non dicentur in deo esse & differentia ratione essentia & sapientia: nisi quia sunt in crea tura sapientia & essentia re differentia quae respiciunt: quid absurdum est dicere. tunc enim deitas non diceretur essen tia nisi ex respectu ad essentiam creatam: quid omnino verum est apud intellectum creatum secundum eius naturalem cognitionem. Non plus enim intelligit deitatem esse essentiam aut subam nisi ex respectu ad subam creaturae, quam sapientiam nisi ex respectu & comperatione ad sapientiam creaturae.
DIcentes ergo pluralitatem & distinctionem ratio num in deo non sumi nisi ex comperatione ad creata, minus dicunt sufficienter, & ex parte rationum conceptarum & intel lectus concipientis. Ex parte rationum: quoniam non distinguunt inter respectus rationum idealium & perfectionum creatu rarum vt in deo ex vna parte: & respectus rationum attributalium ex alia parte: sed metiuntur rationes attributales ad modum rationum idealium. Quod plane patet in modo positionis eorum supra recitatae: cum tamen aliud genus rationum est ratio idealis a ratione attributali vt patet ex praedictis.
QVod etiam ex hoc maxime patet: quod secundum praedicta gradus perfectionum in creaturis diuersi: respectu cuius sumuntur rationes perfectionum in deo: sunt secundum modos essen di determiatos limitationum diuersarum in creaturil: secundum quaes & a deo & abinuicem distinguuntur. Et ideo licet perfe ctio in creaturlinquantum perfectio est sit dignitati simpliciter quod tamen sit in ea gradus aut limitatio hoc est imperfectionis & indignitatis simpliciter. Vnde rationes perfectionum in deo secundum quod rationes sunt diuersae, sumuntur a gradibus perfectionum: non secundum quod perfectiones sunt: sic enim transferuntur adDe um ratione vnius attributi generalis quod est bonitas aut perfectio: vt alibi exposuimus: sed sumuntur ab eis secundum quod in gradu sunt. Nunc autem quod in creaturis imperfectionis est: & non simpliciter dignitatis, non potest ei absolute attribui: vt similiter expositum est alibi. Si ergo ei aliquo modo attribuatur: & non secundum metaphoram: oportet quod hoc sit secundum respectum quendam ad perfectum in creatura. Rationes vero attributorum in Deo ab eis quae in creaturis sunt sumuntur secundum rotnem quae sunt perfectiones & aliquid dignitatis simpliciter: non secundum rationem alicuius limitationis quam habent in crea turis: vt similiter expositum est alibi. ldeo nec metaphorice: nec secundum rationem respectus ad ea quae sunt in creaturis debent attribui, sed simpliciter & absolute absque omni respectu ad extra, propter illas enim rationes attributorum sit illorum attributio secundum metaphoram. Non enim dicitur metaphorice leo nisi quia proprie est audax: neque metaphorice serpens: nisi quia proprie est prudens: & sic de aliis. Minus etiam dicunt sufficienter ex parte intellectus: quia determinat rationes attributorum circa diuinam essentiam solum, inquantum cadit in conceptione intellectus naturalis creati, qui non capit diuina nisi per creata cum tamen verius debet accipi per respectum ad intellectum beatum, maxime increatum: vt patet ex praedetermina tis: qui intelligit primo & per se diuina & consequenter alia: & diuina per se: alia non nisi ex respectu & comparatione eorum ad diuina.
AD id ergo quod arguitur in contrarium: quod plura secundum rationem tantum non sunt plura neque distincta: nisi respectu & comparatione ad plura distincta secundum rem &c. Dicen dum quod illi qui tali rationi innituntur decepti sunt per exempla quae adducunt in creaturis de differentia secundum rationem in puncto & columna: quae non sunt omnino similia.
ET est hic sciendum in principio ad rationis dissolutionem: quod res quaecumque non habet nisi duplex esse: vnum in se absolute vt est extra intellectum: aliud vt est in conceptu intellectus: & hoc dupliciter: vel simplici intelligentia: vel collatione circa eam facta. Vnde cum attributorum diuersitas nullo modo habet esse in re ex natura rei absolute vt est extra intellectum: neque etiam vt in sua absolutione est considerata & in intellectu simplicis intelligentiae: ni si quasi in potentia, vt patet. Solummodo ergo habet esse in ea vt cadit in consideratione intellectus pertractantis & conferentis circa eam, per hoc quasi educentis rationes illas quae erant potentia in re secundum se considerata, de potentia in actum. Sed est distinguendum de modo educendi: quoniam diuersitas secundum rationem circa rem quae de se solum est vt in potentia ad illam: aut est facta circa eam ex sola & mera operatione intellectus circa rem: aut partim ab extrinseco circunstante eam: partim ab intellectu. De differentibus secundum rationem isto secundo modo adhuc distinguendum. quoniam aut habent esse ex rebus diuersis circunstantibus diuersimode & corporaliter: aut ex eadem re circunstante diuersimode & spiritali ter.
PRImo istorum duorum modorum veritatem habet illa maior propositio: & habet locum in illis duobus exenplis de puncto & columna. Non enim ex sola & mera consideratione intellectus circa punctum vt punctus est po nit intellectus circa ipsum rationem principii & finis: sed habent esse in eo absque eo quodammo quod cadat in consideratione intellectus. ex sola enim circunstantia linearum diuersarum ediuerso in punctum concurrentium, absque eo quod concipiatur ab intellectum, punctus ipse secundum se habet rationem principii vnius & termini alterius. Sed completiue & in actu perfecto non habent esse in ipso: nisi vt cadit in conceptione intellectus sub duplici respectu ad circunstantias extra: ita quod in puncto secundum se vt est absque omni linea consideratus sunt diuersae rationes principii & finis in potentia omnino: & hoc quasi essentiali. Cum vero in ipsum ex aduerso lineae concurrunt, sunt in ipso quasi in habitu & in potentia accidentali.
CVM vero cadit secundum illos duos respectus in actuali conceptione: tunc sunt in ipso secundum actum perfectum. hoc enim est regulare quod diuersitas rationum vel intentionum non habet esse in actu perfecto circa rem nisi ex consideratione intellectus: vt infra patebit. & similiter contingit de dextro & sinistro in columna. Secundo autem modo duorum vltimorum modorum differunt secundum rationem in qualibet re creata verum & bonum. Ista enim licet habent esse in re qualibet ex respectu & comparatione ad idem: hoc tamen est secundum diuersas rationes in ipso: quae sunt bonitas in voluntate diuina: sapientia in diuina intelligentia. Ex hoc enim est veritas in essentia cuiuslibet cre aturae inquantum est essentia & natura, quod est declaratiua sui apud itellectum diuinum: declarans se esse talequid in se, quale est in suo exemplari primo: ex hoc vero bonitas, quod ipsa ex se ordinatur vt in finem & conplementum in diuinam bonitatem. & per hoc complacet eius voluntati.
IN isto autem secundo modo manifeste apparet falsitas illius maximae quam habent pro principio & fundamento. licet enim di- ⁋ uersitas rationum in re creata, non habet esse nisi ex respectu ad rem extra: non tamen ad diuersas cor respondentes illis diuersis rationibus: sed solum ad eandem secundum diuersas rationes in ipsa.
CVM vero secundum primum modum principalem diuersitas rationum est in re, scilicet ex mera operatione intellectus, tunc non requiritur respectus ad aliquid extra: sed secundum quod vnam & eandem rem in se ipsa, vt scilicet habet esse in suo conceptu, considerat vel sub ratione definitionis explicantis partes rei, vel sub ratione definiti coadunantis eas. & per hunc modum accipitur differentia rationum in attributis diuinae essentiae absque omni respectu ad aliud. Si vero omnino oporteret omnem diuersitatem rationum diuinorum attributorum reduci ad aliquam realem diuersitatem: vt respectu illius accipiatur diuersi tas rationum: ipsam tamen realem diuersitatem non poneremus extra: sed intra ipsam diuinam essentiam: quae est diuersitas personarum & personalium emanationum. Cum enim omnia attributa diuina pertinent vel ad intellectum aut ad voluntatem: filius autem procedit per modum intellectualis operationis: Spiritus sanctus autem per modum operationis liberalis & voluntariae: quaecunque igitur in attributis pertinent ad intellectum: reducuntur & habent respectum ad emanationem verbi. Quaecunque vero pertinent ad voluntatem: reducuntur & habent respectum ad emanationem spiritus sancti: vt sic sicut apud intellectum creatu rae naturalem non concipiuntur diuersae rationes circa diuinam essentiam, vt bonitas aut sapientia, nisi ex respectu ad bonitatem vel ad sapientiam sibi correspondentem in creaturis ad quas reflectit omnem suum intellectum: sic apud intellectum diuinum aut beatum non concipiantur diuersae rationes sapientiae & amoris circa diuinam essentiam: nisi ex respectu ad emanationem filii qui est sapientia genita: & ad processionem spiritus sancti: qui est amor procedens: ad quos dirigit omnem suum intellectum. Et tunc di uersa attributa pertinentia ad intellectum & voluntatem distinguuntur per respectum ad illas emanationes: inquantum secundum rectam rationem intelligendi mediatius vel immediatius ordinantur ad illa: & sic recto ordine rationis a reali simplicitate diuinae essentiae secundum rationem intelligendi diuini intellectus aut beati, primo concipiuntur diuersae & distinctae rationes attributorum: & ex eadem secundum diuersas rationes attributorum procedunt diuersae & realiter distinctae emanationes personarum: vbi cessat omnis essentialis respectus qui est in diuinis: & mediantibus diuersis personarum emanationibus pro cedit a di uina essentia vniuersitas creaturarum ad quas accidentalem habent respectum. & secundum hoc gradatim secundum rationem intelligendi a prima vnitate quae est in fine simplicitatis virtute omnia continentis proce dit omnis numerus & rationum & rerum relatiuarum in deo: necnon & rerum absolutarum in creaturis.
On this page