Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 15
POst quaestionem de comparatione intellectus & voluntatis secundum suam essentiam, sequaban tur quaestiones quinque de comparatione eorum secundum suas actiones. PRIMA: vtrum actus voluntatis praecedat actum intellectus, an econuerso. SECVNDA: vtrum a ratione proposi tis bono & meliori possit voluntas eligere minus bonum. TERTIA: vtrum deordinatio voluntatis causetur ab errore rationis, vel econuerso. QVARTA: vtrum voluntas discordans a ratione errante sit mala. QVINTA: vtrum voluntas magis peccat agendo contra rationem erroneam quam secundum ipsam.
CIRca primum arguebatur quod actus intellectus praecedit actum vo luntatis: quoniam ita est in agentibus per naturam sine propria cognitione quod necesse est ea habere aliud cognoscens supra se: quo diriguntur ab ipso in finem apprihensum antequam illa moueat. ergo quonidao in eadem sunt coniucta cognoscens & mouens, vt sunt intellectus & voluntas, prius oportet cognoscens apphendere quam sit possibile al terum mouere.
CONtra. ex desiderio sciendi primo inuestigantur prima scientiarum principia. Desiderium est actus voluntatis. praecedit ergo cognitionem principiorum: ergo & omnium aliorum.
DICENdum ad hoc: quod si loquamur de cognitione quacumque indiffcrenter, planum est quod sine aliqua cognitione praecedente voluntatem impossibile est velle aliquid propter quid dicit Augus. Diligere iuisa possumus, incognita nequaquam. ld enim de quo nulla habetur cognitio neque generalis, neque specialis, neque sensitiua, neque intellectiua, omnino sub voluntate non cadit. & ita semper qualiscumque cognitio debet praecedere voluntatem: quae bene potest praecedere vlteriorem co gnitionem, per cognitionem enim imperfectam inflammatur desiderium ad cognitionem vlteriorem perfectam, vt de terminat Augustinus
SED cum in homine duplex sit cognitio, vna sensitiua & altera intellectiua: quaeritur an homo possit moueri ad volendum aliquid sola sensitiua cognitione praecedente sine omni cognitione intellectiua. Quod enim vtraque cognitione poterit voluntas hominis tangi ad volendum, dicit Augustinu. libro tertio de libero arbitrio. Fa tendum (inquit) ex superioribus visis & inferioribus animam tangi vt rationalis substantia ex vtroque sumat quod volu erit. qui vult, profecto aliquid vult. nisi autem extrisecus per sensus corporis moueatur, aut occultis modis aliquid in mentem veniat, velle non pont. Vnde dubium est an aliquo interiori corrupto quo corrumpitur intellectus in homine: vt dicit Philosophus: tamen adhuc habet sensus sanos per quos multas rerum differentias cognoscit: aliquid velit per intellectum ex cognitis per sensum: an omnis appetitus circa illa sit sensitiuus & brutalis.
ET est dicendum quod non solum appetitus requirit cognitionem in eis quae non mouentur sola naturali inclinatione: sed etiam determinatus appetitus requirit determinatam cognitionem: ita quod si appetitus sensitiui essent distincti secum dum distinctionem sensuum, deficiente sensu aliquo necesse est deficere appetitum respondentem illi sensui deter minato. nunc autem sic appetitus rationalis respondet cognitioni rationali ac si sensui visus responderet aliquis pro prius appetitus circa colores.
ABSOlute igitur dicendum quod voluntatis actionem necessario praecedit cogni tio intellectus: sine quae praeuia nihil pont velle. vnde in amentibus in quibus est corruptio intellectus, nullus est appetitus voluntatis, sed solum sensualitatis brutalis. excepto enim eo quod intellectus est non manet homo nisi bestia. secundum quod dicit Philosophus in fine tertii Politicae: Qui intellectum iubet principari videtur iubere principari deum & leges: qui autem hominem iubet, apponit & bestiam.
AD argumentum in oppositum patet per iam dicta responsio. Quia enim ex desiderio sciendi procedit homo ad inuestigationem principiorum: hoc non est sine ali qua generali cognitione qua voluntas excitatur ad sciendum in particulari. Vnde philosophi, videntes effectus & ignorantes causas: scientes in generali quia sine causa non fiebant: vt eclipses solis & lunae, inceperunt philoso phari: & causas rerum inuestigare. vt dicitur. i. metaphysicae.
On this page