Text List

Quaestio 30

Quaestio 30

CIrca secundum arguitur quod omnes tenentur ad dicendum vel audiendum missam quotidie aut peccant mortaliter: quia in dicta litera Dolentes praecepit Papa celebrari solemnia missarum a sacerdotibus, sicut & dicere horas. & si tenentur dicere, maxime tenentur audire & ipsi & alii omnes. Contrarium videtur. quia de audiendo vel dicendo missarum solemnia nihil praecipitur in dicta litera praesbyter. nisi quod praecipitur horarum obseruantia. Innocentius dicit quod quilibet clericus beneficiatus etiam non in sacris constitutus debet dicere vel audire diuina officia omni die. Quod si dicit de officio missae: hoc solum intelligitur de residentibus in ecclesiis suis: aut si de omnibus dicitur generaliter, diuina officia ibi intelliguntur horae canonicae, nullo enim iure quisquam ad hoc obligatur vt quo libet die missam dicat vel audiat: sed tantum hoc praecipitur omnibus etiam laicis die dominico sub poena excomunicationis. de conse. dist id est cap. Missas. vbi sic dicitur. Missas die dominica saecularibus totas audire praecipimus. & di cit ibi Glos. Vnde contra praeceptum faciunt qui diebus dominicis non audiunt missas: nisi aliquam necessitas cogat. Sed quod in talibus non praecipitur omni die faciendum, deuotioni singulorum conmittitur: & secundum hoc concedenda est ratio secunda pro hac parte. Ad primam rationem quae erat in oppositum, dicendum quod illa litera Dolentes: non praecipit sacerdotibus singulis diebus missas dicere aut audire: sed dominus Papa in illa litera solummodo prohibuit superfluas comessationes confabulationes & huiusmodi hora maxime celebrandi diuina officia, & praecipit diuinum officium diurnum & nocturnum deuote celebrari: secundum quod prius praeceperat in illa li tera Presbyter quo ad horas diurnas. in qua & hoc praecepit: quod horae diurnae debent quotidie obseruari: sed de missarum solemniis quo ad determinationem temporis celebrandi ipsas: nec in vna litera nec in altera vllam fecit mentionem. Vnde super illo verbo Officium, in illa Dolentes, dicit glossa. Ad quid omnes fine isto praecepto tenentur supra eodem Presbyter. & sic diuinum officium non extenditur ibi ad missarum solennia: immo solummodo intelligitur pro horis. Sed est aduertendum quod in omnibus talibus quae sunt de genere bonorum nec cadunt sub praecepto diuino aut humano: pensandum est sollicite quid pro quo admittendum siue postponendum, quod & relinquitur cuiuslibet conscientiae: cuius iudex in hoc debet esse solus deus qui scrutatur renes & corda hoc est cogitationes singulorum & desideria. Vnde extra de celebra, misis. ca. Quidam. vbi reprehenduntur laici missas priuatas audientes: quasi melius sit audire illas ex seipsis, quam missas ordinarias: non praecipitur eis quod quotidie audiant missam: sed hoc potius relinquit in eorum voluntate dicens sic. Sed si voluerint vt sibi misse dicantur de eodem die missas audiant. Finis Vndecimi Quodlibet Magistri Henrici a Gandauo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 30