Quaestio 16
Quaestio 16
CIrca quartum arguebatur quod sacerdos non potest accipere a iudaeis aliquid pro iure parochiae suae in qua manent: quia illis non ministrat spiritualia: & non sunt a sacerdotibus de iure accipienda a populo temporalia nisi quia ministrant eis spiritalia: vt. i. Corin. ix. dicitur ergo &c. Item Iudaei nihil habent nisi de vsura, quod est restituendum: quod nulli licet accipere nisi ad restituendum. ergo &c. Contra. ita ordinatum est in quibusdam parochiis quod sacerdotes annuos redditus habent de singulis hospitiis existentibus in suis parochiis: sed hoc non est nisi ratione inhabitationis: quare cum iudaei illa inhabitent, ab illis potest accipere pro iure parochiae. Dico quod Iudaei & caeteri vsurarii nihil habentes nisi de vsura, quod est restituendum, nihil possunt dare neque alienare per quod eorum conditio de restituendi potestate fiat deterior: neque etiam potest quid recipi ab eis vel dono vel per exactionem quancumque nisi ea intentione vt acceptum restituatur, vel pro labore quo agitur negotium eorum quibus restituendum est: vt videlicet ab illis fiat restitutio: neque etiam contractus potest fieri omnino cum eis quibus impotentiores fiunt ad restituendum, nisi forte pro necessitate extrema victus & vestitus. Si ergo domus existentes in parochia sint sacerdoti ad certos redditus obligatae: secundum quod dicit & supponit vltima ratio: Dico quod debitum reale est: nec obligatur inquilinus nisi de ratione domus: quare cum nihil habeat iudaeus inhabitans quid soluere possit de suo, inanis esset obligatio qua talis inquilinus obligaretur pro domo, & inanis esset actio contra illum quem imopia excusaret. Et sic dico quod licet teneretur sacerdoti quia inquilinus: cum tamen non habeat de suo vnde soluat: & de alieno quod habet non potest soluere: quaere nec ille recipere vt dictum est: sed manere debet inanis obligatio: aut ergo sacerdotes non debent permittere quod Iudaeis locentur domus tales in suis parochiis: aut si ipsis inuitis locentur, debent petere iura sua a locatoribus quorum sunt domus: aut manus ponere per publicam iustitiam ad ipsas domus quae eis sunt obligatae: sed a dictis Iudaeis nihil possunt recipere sicut dictum est: & vt procedit secunda ratio: quae concedenda est. Ad primum and oppositum quod sacerdos non potest recipere a Iudaeo temporale: quia non ministrat ei spirituale: dico quod immo si haberet aliquid de suo: & hoc, quia non est debitum personale sed reale: vt dictum est, nunc autem quando propter spiritalia quae seminantur, metuntur temporalia, hoc est ratione debiti personalis. Ad vltimum patet per iam dicta.
On this page