Quaestio 23
Quaestio 23
SEquuntur quaesita circa hominem pertinentia ad statum culpae instantis ex facto praesenti. Et erant tria. Quorum vnum erat de culpa procedente ex lubricitate. Secundum vero deculpa procedente ex cupiditate. Tertium autem de culpa procedente ex malitia. Quorum primum erat, vtrum non potens continere, nitens tamen continere, si vt fortius astringatur ad continendum voueat se intraturum religionem quam summe detestatur si amplius recidiuet: & contingat quod recidiuet, teneatur intrare. illam religionem. Secundum, vtrum liceat emere redditus perpetuos. Tertium, vtrum peccet non gaudens de bono opere alterius.
CIRca primum arguitur quod sic. quia voti impletio necessitatis est absolute, sicut absolute promittitur: ergo etsi promittitur sub conditione, necessitatis est extante conditione, quare cum hic existat conditio. ergo &c. Contra, matrimonium spiritale non debet fieri sine consensu, sicut nec carnale, quaere cum iste non consentit in ingressum talis religionis, quia eam summe detestatur, & per in gressum quodammo fieret mrimonium spiritale. ergo &c. Difficultas huius quaestionis est in hoc quod in hoc voto sunt duo inuoluta, sed vnum magis scilicet recidiuare in fornicationem: & alterum min scilicet illam religionem intrare. propter quid cum omnis obligatio voluntaria sit: & ita circa volitum: appeet quod hic nulla sit obligatio. Sed non est ita. Sicut enim aliquid non eligibile est alicui, vel quia malum, & ita simpliciter non eligibile: vel appens malum: & ita non eligibile illi cui apparet malum: & hoc vel absolute, vel in comparatione, non eligibile alicui absolute, quia simpliciter malum: sic isti in proposito eligibile est non fornicari & non intrare re ligionem detestatam: quia est ei apparens malum: non eligibile autem alicui in comparatione, vt mi nus malum simpliciter respectu minoris mali simpliciter. dicente Gregorio. Paulus cum quosdam in ecclesia incontinentes aspiceret., concessit minora mala vt maiora declinarent. vel vt maius malum simpliciter respectu minoris mali, secundum aestimationem. dist. decretorum. xiii. "Duo mala licet cautissime sunt praecauenda, tamen si periculi necessitas vnum ex his perpetrare compulerit id debemus resoluere quod minori nexu cognoscitur obligare". tale exemplum est in proposito Quia enim maius malum est fornicari: & minus malum secundum aestimationem intrare dictam religionem: bene potest eligibile esse ingressus eius respectu actus fornicandi. & ideo in comparatio ne potest iste illud velle: & vt omnino effugiat maius malum sub conditione ad illud aestimatum malum se voto obligare etiam si esset conditio inhonesta, vt siquis dicat mulieri permitte me fornicari tecum, & voueo deo quod intrabo religionem cum hoc fecero, stante conditione obligatus est ad voti impletionem, & hoc quia talis conditio extans non repugnat impletioni voti, quia malum bene potest esse occasio boni: & impletio voti est correctiua huius mali.
AD argumentum in oppositum iam patet responsio. Etenim quod hic vouetur, licet non sit voluntarium absolute: est tamen voluntarium in comparatione: & hoc sufficit etiam in matrimonio carnali. Si enim detestaretur quis mulierem, & propter odium fornicationis, promitteret se eam ducere in vxorem si contingeret eum fornicari, vel si permitteret se fornicari cum ea, alterutra conditione stante teneretur promis sum implere.
On this page