Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 22
CIRca Tertium arguitur: quod absque omni peccato soluendo poenam possit homo t transgredi statuta pure poenalia. Quia simile quo ad hoc (vt videtur) est in statu A tis principum & religionum. Sed transgrediens statuta principum & soluens poe nam, non peccat in aliquo prouocando principem. ergo &c.
AD huius quaestionis intelligentiam sciendum quod secundum philosophum in fine quaer ti Ethicorum, sermo doctrinae de virtutibus & virtutum operibus, & de felicitate & delectatione quae est in ipsa, non est per se sufficiens ad hoc vt fiamus boni & felices, quoniam hoc non fit in nobis ex speculari singula operabilium, & cognoscere in quo stat finis scientiae moralis: sed magis ex operari ea quae secundum virtutem sunt opera. Sermones enim morales prouoca re & mouere bene natos & bene educatos a pueritia possunt ad bonum: bonos autem facere non pos sunt sine exercitio operum virtutis: ad quod oportet eos praeparatos esse bonis consuetudinibus & praeexistere mores virtuosos: quos difficile est fortiri aliquos ex iuuentute nisi educati fuerint re ctis legibus. Temperate enim viuere & perseueranter, paucis est propter se delectabile, maxime iuueni bus. Et ideo oportet metiri vitam & actus eorum per consuetudinem legum. Cum enim creuerint secundum eas, tunc non erunt eis contristabiles virtutum operationes propter earum consue tudinem. Propter quod super sermones morales de virtutibus quibus docetur quid operandum & quid non operandum, necessarii sunt sermones politici de legibus: quibus homo in operibus virtutis exercetur: & habilitatur in bonis statutis diuinis & humanis. Sed quia multos nec sermones mora les de virtutibus ad amorem boni aliquo modo possunt prouocare: quia nec nati sunt obedire sermonibus secundum virtutem: nec sermones politici de legibus & statutis operandorum possunt ad bene operandum assuefacere amore iustitiae, sed tantummodo timore poenae: vt illos qui non verecun dia ducuntur ad bonum sed metu: nec recedunt a prauis propter turpe: sed propter poenas: & ne cessitati magis obediunt quam sermoni: & iacturae quam bono: propter quod oportet legislatores non solum praescribere sermones de virtutum operibus & per eos prouocare ad bonum: & instituere leges de bonis consuetudinibus: & secundum eas educare boni gratia: & eius quod est obedientes fieri studiosos: sed etiam oportet propter degeneres & inobedientes poenas transgressorum apponere: vt quem non erudit sermo, erudiat flagellum: ita vt qui punitus & castigatus propter suam transgres sionem insanabilis manet, omnino de aliorum societate extirpetur. Patet igitur ex dictis quod poenalis institutio semper praeter principalem intentionem legislatoris intrat legis edicta: vt scilicet qui operibus virtutum & obseruantiis legalibus noluerint assuescere amore iustitiae: saltem assuescere cogantur timore poenae. Obedientes enim oportet honorare vt angelos. Inobedientes autem flag el lare vt asinos. In omni ergo statuto poenali principalis intentio statuentis non attendit ad poenam: hoc enimtyrannidis esset & crudelitatis: sed attendit ad alicuius operis virtutis & legalis consuetudinis obseruantiam: ad quam vt legi subiectos fortius astringat: ne per inobedientiam transgrediantur: poenam adiungit. Quare cum transgredi opus virtutis vel legis obseruantiam quam in statu to quocunque poenali legillator principaliter intendit: cui poenam ipsam secundaria intentione annectit: non potest esse quin sit culpabile si contra legislatoris intentionem transgrediatur:
DIcendum est igitur absolute: quod non est aliquod statutum poenale quin etiam transgressores obliget aliquo modo ad culpam. Sed quando hoc, & quomodo: Ad cuius intellectum sciendum: quod statutum poenale dupliciter potest institui. Vno modo seorsum a statuto obseruantiae legalis: vt sint duo statuta. Verbi gratia: in aliqua religione primo statuitur quod nullus loquatur post completorium: quod est vnum statutum legalis obseruantiae: & statim adiungitur, quod siquis post completorium loquatur, quod dicet septem psalmos poenitentiales: quod aliud statutum est & poenale. In isto modo statuendi, primum statutum procul dubio est principale, & quo ad modum statuendi, & quo ad intentio nem statuentis, vt patet ex dictis. Et quia in tali modo statuendi statutum primum non dependet omnino a secundo: licet econuerso: ipsum per se habet suam obligationem, & quantum ad modum statuendi, & quantum ad intentionem statuentis: propter quod eius transgressio obligat semper ad culpam: & nullo modo potest ipsum homo subditus religioni illi transgredi absque culpam quantumcunque soluit poenam annexam in secundo statuto. Nisi in casu necessitatis: qui ra tionabiliter debet intelligi exceptus ex intentione statuentis: si illum aduerteret. Talis enim simpliciter & absolute facit contra suum votum: vt procedit secunda obiectio. Alio vero modo potest institui statutum poenale simul implicando circa ipsum obseruantiam illam propter cuius custodiam poena statuitur propter eius transgressores citra talem casum necessitatis iam dictum vt non sit nisi vnum statutum. verbi gratia: in aliqua religione forte statuitur aliquid sub hac forma. Qui cunque loquatur post completorium dicet septem psalmos. In quo modo statuendi est duo conside rare: & formam & modum statuendi: & intentionem statuentis. Si quidem consideremus huiusmo di statutum primo modo, scilicet quantum ad formam & modum statuendi, patet quod in eo poena principaliter statuitur & obseruantia propter quam statuitur: scilicet ne aliquis post completorium loquatur, nullo modo ex forma statuti instituitur: sed solum tanquam factum materiale, quo contingente poena reddenda est quae in statuto implicatur. Et ideo dicendum: quod huiusmoddi praeceptum poenale, quantum ad formam & modum statuendi, obligat solummodo ad poenam illam sol uendam & nullo modo ad culpam, nisi per accidens propter contemptum, si debita & statuta poena eo modo quo statuta est non soluatur. Si vero huiusmodi praeceptum consideretur referendo ipsum ad intentionem statuentis, tunc intelligendum quod in huiusmodi vel consimili statuto intentio instituentis potest esse per poenam statutam astringere, & timore poenae ex obliquo inducere, ne omni no fiat illud factum circa cuius transgressionem poena illa instituitur: vel potest esse eius intentio astringere & inducere timore poenae non ne omnino fiat, sed solum ne fiat passim & fine rationabili aut ex leui causa. Secundum primum modum fit statutum poenale super illo quid simpliciter est illicitum, & de natura sua malum, nec in toto potest extirpari a populo propter stragem multorum: puta siquis commiserit simplicem fornicationem super qua fuerit accusatus a synodo, soluet episcopo nouem libras, quemadmodum hoc obseruatur de consuetudine in multis locis. Tale statutum poenale cum hoc quod solum obligat ad poenam determinatam ex forma & qualitate statuti, tamen ex intentione statuentis & natura rei quia est de simpliciter malis, obligat ad culpam: quae ex solutione huiusmodi poenae non statim expiatur. Secundum alium modum fit statutum poenale super illo quod de se est indifferens: vt in proposito est loqui post completorium: super quo statuitur in poenam quod loquens dicat septem psalmos. In tali enim statuto poenali, eo quod est super indifferenti, intentio statuen tis si rationabilis sit, debet esse non vt non loquatur aliquis omnino post completorium: quia hoc in casu ali quo posset vergere in magnum damnum aut incommodum. Et etiam debet esse intentio eius non solum vt non loquatur in casu magnae necessitatis de quo iam dictum est: sed quod non loquatur in multis casibus inferioribus: scilicet ne passim & temerarie aut ex leui causa loquatur tunc. Sed si ra tionabilis causa loquendi occurrat etiam citra dictam magnam necessitatem, quod tunc si loquatur hoc sit sub poena apposita, quae apponitur in talicasu, vt cogat eum ponderare an causa propter quam ei videtur loquendum sit rationabilis. Hoc enim conuincitur ex qualitate & quantitate poenae: per hoc quod iuxta regulam rationis rectam ponderantis mauult huiusmodi poenam subire quam loqui ex tali causa postponere. Dico ergo quod si loquamur de huiusmodi statuto poenali referendo ipsum ad intentionem statuentis: quod obligat transgressorem ex rationabili & probabili causa solummodo ad poenam: & nullo modo ad culpam: immo cum talis causa occurrit: potius meretur quam demeretur si lo quatur & poenam legitime persoluat: quam etsi in hoc casu sustinet sine culpa, non tamen sine causa. Transgressorem vero passim & temerarie sine causa rationabili, aestimo quod non solum obligat ad poe nam sed ad culpam. Quia statutum ex intentione statuentis rationabiliter implicat ne temerarie quis loquatur omnino & sub hac poena: sed tunc solummodo cum rationabilis causa occurrit, vt dictum est. Et sic transgressor temerarius talis statuti poenalis non potest ipsum transgredi absque omni culpa soluendo poenam. Et simile est de statutis principum & praelatorum in consimili materia. Ex quo patent obiecta vtriusque partis.
On this page