Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 12
CIrca secundum arguitur quod diuersitas intentionum non semper facit compositionem in qualibet re: quoniam tunc esset compositio in deo: quia in ipso est diuersitas intentio hunm scilicet relationis & sui fundamenti: quae faciunt compositionem: vt patet de esse & essentia in creaturis.
CONtra. quae possunt aliquando abinuicem remoueri, di cendo quod hoc non est hoc, necessario faciunt compositionem in eodem, quia vbi nul la est omnino compositio, nulla est diuersitas: sed penitus idem & econuerso: secum dum Boetium de Trini. Talia sunt quae diuersa sunt secundum intentioneem. scilicet quod semper vnum contingit remoueri ab altero: vt patet inducendo per singula. ergo &c.
DIssolutio huius Quaestionis patet in parte ex dictis supra in dissolutione. vi. quaestionis. Vt enim patet ibidem diuersa intentione sunt quae fundata in simplicitate eiusdem rei diuersos de se formant conceptus. Qui ex hoc intelliguntur esse diuersi quod vnus eorum alterum excludit vel totaliter: vt patet in duobus primis modis differentium in tentione ibi distinctis: vel in parte: vt patet in quatuor aliis. Et differunt differentia secundum intentionem ab illis quae differunt secundum rem: & similiter ab illis quae differunt secundum rationem tantum: quod haec in eadem simplici re fundantur: non sic illa, vt forma generis & differentia in forma speciei: ita quod illa res in significato vtriusque intentionis continetur secundum alium & alium modum concipien di. in quo conueniunt cum differentibus sola ratione. Sed in hoc differunt: quod in diuersis secundum intentio nem vnus conceptus secundum vnum modum excludit alium secundum alium modum: non sic autem differentia sola ratione. Ex quo contingit: vt patet ex dictis in illa quaestione: quod quaecunque differunt in tentione differunt ratione, non econuerso. propter quod frequenter intentio ratio appellatur. Quare cum quaecunque se habent in eodem secundum diuersitatem tantam quod vnum eorum vere potest ab altero remoueri: dicen do quod non est hoc: illa non se habent in illo secundum rationem summae simplicitatis & vnitatis: quia non secun dum rationem summae identitatis. Identitas enim sequitur vnitatem & diuersitas multitudinem siue pluralitatem: vt etiam dictum est ibi. Quae talia autem sunt, non possunt esse in eodem absque aliqua compo sitione. Dicendum igitur simpliciter: quod quaecunque diuersitas intentionum in quocumque sit semper in eo facit aliquam compositionem: secundum quod de pluribus modis compositionum circa creaturas in quaestionibus de dei simplicitate exposuimus. Multo tamen minor est ista compositio quam illa sit quae ex differentibus re: quan to maior est diuersitas differentium re quam differentium intentione. Ita quod quia illa vt sunt in re absolute habent perfecte differentiam suam in se, & absolute res illa in perfecto actu habet illam realem con positionem: ista vero quae in re eadem, differunt intentione: quia vt sunt in re absolute non persecte ha bent suam differentiam: sed solum vt res illa cadit in consideratione intellectus circa idem concipientis illos diuersos conceptus actu suo diuidendi quae secundum se sunt indiuisa, & vt in simplici intel ligentia tantum vnicum conceptum formant: vnde & intentio non est nisi opus rationis inquantum intentio est: Idcirco res eadem in se & absolute in perfecto actum non habet compositionem huiusmodi intentionum: nisi virtute & quasi in potentia tantum: quemadmodum genus habet in potentia quodammodo contrarias differentias. Quae opere intellectus producibilis est in actu circa rem, non vt extra intellectum & secundum se existens: sed vt est in actuali eius consideratione: quemadmodum ratiovniversalis in re extra est in potentia: actu vero est in ea secundum quod cadit in eius actuali consideratione. Vnde & intentio non dicitur esse aliquid in re vt est extra: sed solum vt cadit in actuali intellectus consideratione considerantis vnum in re vt duo intentione, quid vere non fictitie duo est in tentione. Quia in natura illius rei vt in fundamento, & quasi in radice est vtraque intentio educenda de ea opere in tellectus tamquam res rationis & intellectus, quemadmodum in ligno velut in radice sunt folia & fructus vt diuersa edu cenda opere naturae tanquam res naturae. Quod patet sic gera exempli in intentionibus absolutis: vt per hoc pateat in intentionibus quarum vna est absoluta alia respectiua. Cum. nm quaeque secundum gradus diuersos perfectionum se ha bent per ordinem in creaturis: semper quicquid est perfectionis in inferiori secundum gradum virtute, est & in superiori cum aliquo virtutis superaddito: ita quod idem secundum rem simplex vere dicitur differre ab aliquo secundum vnum illorum & conuenire cum illo secundum aliud: vt cum ista se habent secundum gradus & ordinem. scilicet mixtum vegetabile sensibile, in lapide, in arbore, & bruto: mixtum eo quod mixtum non est vegetabile: sed omne vegetabile eo quod vegetabile est mixtum: ita quod vegetabile secundum rationem mixti conuenit cum lapide, & secundum propriam rationem qua dicitur vegetabile: vt arbor, differt ab eodem simpliciter. Sensibile vt brutum se habet ad mixtum simpliciter: & similiter ad vegetabile: sicut se habet vegetabile ad mixtum quod scilicet sensibile cum aliquo convenit cum vegetabili, & aliquo differt ab eodem. hoc autem non contingit, nisi quia perfectius in vno & eodem simplici virtute continet quic quid continent gradus imperfectiores, etsi indistincte secundum actum quantum est de se, distinguibimiliter tamen secundum intentio nes per intellectum. Quam distinctionem in nullo vere facere potest, nisi quid sic est distinguibile: qualis solummo est est res creata: quia creaturae convenientia & differentia sunt reales: ita quod aliquam realem naturam participent coniter si conueniant: et quod vna aliquid virtute participet quod non alia. Non autem res increata: vt deus: qui cum nullo essentialiter convenit: vt alibi declarauimus. Propter hoc enim in omni creatura habent considerari ratio vniversalis & particularis: in deo autem nequaquam: vt alibi habet declarari. & sic huiusmodi compositionis in re cauam originalis est ex parte rei: perfectio vero eius ex opere, & consideratione intellectus. Et ideo quod illius compositionis causa est ex par te rei, est ipsa perfectio eius virtute continens perfectionem inferiorum, quae est ipsi rei essentialis: & per nostrum intelle ctum perficitur: ita quod si intellectus noster illam perfectionem non conciperet: licet illa perfectio perfe cta res naturae esset absque intellectum: non tamen esset perfecta secundum rationes illarum intentionum quae quantum est de se solum sunt in ipsa virtute: vt dictum est. Non enim est inconueniens quod aliquid perfe ctum secundum se quo ad esse naturae, sit imperfectum & perficiendum quo ad esse rationis. Sic enim definitum quod est perfectum in esse naturae, imperfectum est quo ad esse definitiuum: antequam cadit sub operatione rationis actualiter definientis. Et sicut est in isto modo compositionis intentionum: sic per simile intelligatur in omnibus aliis. & secundum hoc concedenda est ratio ad hanc partem inducta.
AD rationem in oppositum quod esset tunc compositio in deo: quia in ipso sunt relatio & eius fundamentum quae in creaturis semper differunt intentione: Dicendum secundum praedeterminata in dissolutione sextae quaestionis: quod licet in creaturis differant intentione, in deo tamen solum differunt ratione. quoniam in creaturis fundatur non super essentiam rei al terius praedicamenti: vt similitudo super albedinem ratione qua albedo est: sed ratione alicuius intentionis extra intentionem albedinis simpliciter: quae est inhaerentia eius in subiecto: cum quo habet aliquam compositionem propter quod fundatum super albedinem secundum illam intentionem necessario intentione differt ab ipsa. In deo autem fun datur relatio super essentiam deitatis ratione qua est deitas simpliciter: & hoc quo ad relationes personarum constitutiuas, aut ratione qua est in persona determinata: & hoc quo ad relationes importatas nominibus relationum potentiarum & actionum diuinarum maxime personalium. Quae ratie scilicet essendi in persona: tantum est alia a ratione essentiae simpliciter: quia persona & essentia in deo, non intentione: sed tantum differunt ratione propter quid & illa relatio fundata super essentiam: etsi non ratione qua est essentia simpliciter: sed ratione qua est in in persona: non nisi sola ratione ab essentia potest differre.
On this page