Text List

Quaestio 38

Quaestio 38

Equuntur pertinentia ad vsum sacramentorum. Vbi primum erat vnum cmoniter pertinens ad sacramentum ordinis & matrimonii, vtrum clericus post matrimonium celebratum & per verba de praesenti in facie ecclesiae: sed nondum consummatum per carnalem copulam sub secutam, si postmodum promoueatur in sacerdotem, possit debitum reddere vxori petenti, aut petere illud ab ipsa. Alia vero tria erant specialiter circa sacramentum mrimonii.

CIRca primum arguitur quod sic, quia illud non est prohibitum.

IN contrarium est quod sacer ordo in continendo comparatur voto castitatis, quare cum post votum castitatis non possit illi debitum reddere, aut ab ea petere, nec potest post ordinem sacrum assumptum.

DIcendum quod in hac quaestione & in consimilibus est aliquid considerandum quod pertinet ad naturam matrimonii, & similiter sacramenti ordis, inquantum pertinent adius diuinum & institutionem Christi, quid per se pertinet ad considerationem theologi, & aliquid quod pertinet ad eius. accidentalem obseruantiam, inquantum pertinet ad ius humanum & hominis puri institutionem, quod per se pertinet ad considerationem canonistae. Quantum quidem est ex natura matrimonii secundum quod est institutum a Christo, nulla est repugnantia actus mrimonialis post ordies sacros susceptos, neque ipsius ordinis suscipiendi post mii monium iam contractum. Et ideo talis quantum est ex natura institutionis matrimonii a Christo, posset debi tum reddere & petere. Si ergo in aliquo sit impedimentum ne possit reddere, aut petere, hoc prouenit ex ali qua institutione ecclesiae. Circa constitutionem autem ecclesiae sciendum quod quousque ecclesia circa aliquid aliqua statuat, vtendum est eo secundum modum quo permittit vti eo ius comune diuinum. Cum autem in casu proposito nihil ecclesia statuit nisi quod castitatis obseruantia ordinibus sit annexa: non autem quod eorum susceptio separet matrimonium prius contractum: sed per carnalem copulam non consummatum: sicut statuit hoc de religionis ingressu: ideo tenendum quod talium matrimonium non separatur per ordinum sequentem susceptionem, & stante matrimonio mu lier per viri factum non debet suo iure priuari. ldeo dico quod tenetur aut religionem intrare vt sit absolutus a muliere, & ipsa poterit alteri nubere, aut tenetur debitum reddere mulieri petenti. quia non potest ei obligatio viri ad castitatem per ordinum susceptionem in aliquo derogare. Nisi forte ei possit obiicere fornicationem carnalem, aut spiritualem. Sed quia voluntarie ordinibus susceptis se secundum statutum ecclesiae obseruantiae castitatis obligauit, ideo quantum est ex se: ipsam custodire debet, & non petere debitum ab vxore.

PER iam dicta patet responsio ad argumentum in oppositum: quod inquantum est ex parte viri ordo comparatur voto, vt tantum teneatur custodire castitatem propter statutum annexum susceptioni ordinum, quantum propter votum solenne. Quantum autem est ex parte mulieris & substantiae matrimonii, non est verum. quia circa ordinis susceptionem nuilum est statutum ad dissoluendum matrimonium: sicut est circa votum, non quodcunque, sed quod sit per religionis ingressum. Quantumcumque enim solenniter voueret sine religionis ingressu, cum circa illud nullum sit statutum de matrimonio soluendo per ipsum, sicut neque circa ordines, nullo modo impediret quin deberet ius suum reddere mulieri petenti, licet non petere ab ea, quemadmodum dictum est de ordine.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 38