Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 19
CIrca quartum arguitur quod possit aliquis differre religionis ingressum propter paupertatem parentum, quia minor obligatio potest differri & postponi propter maio rem. minor obligatio est qua homo voluntarie obligatur promisso vel voto: homini ad ea quae sunt consilii: quam qua obligatur Deo naturaliter ad ea quae sunt praecepti: quia in obligatione prima potest homo dispensare, vt summus potestifex: non autem in secun da obligatione. Cum ergo prouidere parentibus in summa necessitate pertine at ad illud diuinum praeceptum. Honora patrem tuum & matrem tuam &c. ergo &c.
CONtra, non minus obligat votum religionis quam votum crucis: quia votum crucis potest mutari in votumre ligionis & non econuerso. sed propter paupertatem parentum non posset differre impletionemvo ti crucis cum tempus esset opportunum propter ecclesiae coactionem: ergo multo fortius nec propter eorum paupertatem potest differre ingressum religionis.
ITem non minus tenetur homo parentibus ad prouisionem quam ad pacis eorum custodiam, & ad cauendum eorum offensam, sed propter eorum offensam vel disturbationem non debet differre religionis ingressum. Hier. enim dicit ad Helio dorum. Per calcatum perge patrem: per calcatam perge matrem &c. ergo &c.
HIC est aduertendum quod in omnibus potestatibus ordinatis: potestas superior potest reuocare edicta potestatis inferioris: & suis edictis ea infringere aut annullare: non autem econuerso. Nunc autem ita est: quod diuina potestas super omnes est: nullum ergo edictum potestatis humanae siue sit publica vt est potestas praelatorum & principum, siue sit priuata vt est potestas liberi arbitrii in vnoquoque: potest refringere edictum diuinum, seu in aliquo derogare eidem aut ipsum omnino annullare.
QVAre cum edictum de honorando parentes diuinum sit: votum autem siue promissum simplex de intrando religionem, aut solenne quod est professionis de perpetuo in ea persistendo, ad edicta huma na pertinet: in nullo ergo potest votum siue humanum promissum derogare edicto diuino de ho norando parentes: aut sic infringere vt aliquando scilicet ab illius executione cum opportunum fuerit absoluantur stante via naturali. Nec putamus quod in aliquo restat quo ad illos qui nondum intraue runt: & quo ad illos qui iam professi sunt religionem: licet aliqui inter istos distinguant dicentes: quod iam professus, mortuus est mundo. & per huiusmodi mortem absoluitur a cura parentum: vt nonpeccet: si propter praeceptum praelati aut ordinis obseruantiam: curam parentum praetermittat.
QVO rum ratio friuola est: professus enim mortuus est id is. esse debet mundo de quo dicitur quod totus in maligno positus est. & iterum. In mundo erat: & mundus eum non cognouit. de quo dicit Augustinus sermo. ii. super lo. Caelum & terra & omnia quae in eis sunt: mundus dicitur. Item & alia significatione dilectores mundi mundus dicuntur. Religiosus ergo mortuus est mundo. Non mundo qui est rerum naturalium: sed mundo qui est prauarum concupiscentiarum: quia omne quod est in mundo tali., concupiscentia carnis est &c. Bene ergo sunt mortui mundo vt non cognoscant patrem & matrem inquantum ipsi mundus sunt, volentes retrahere a religione ad mundi concupiscen tias: sed dicant eis in hoc casu: nescio vos: & dimittant mortuos sepelire mortuos suos: qui mortui sunt Deo: viuentes autem mundo. Mundo autem rerum naturalium non sunt religiosi mor- tui: alioquin nec bibant nec comedant. Quare cum filii parentum suorum sunt inquantum naturaliter ex eis sunt secundum elementa huius mundi sensibilis, quamdiu vita naturali quam secundum cor pus ex parentibus traxerunt, viuunt: semper in eis quae pertinent ad necessitatem vitae naturalis eis sunt obligati, etiam si mali & infideles sint, & maxime si fideles: vt in eis honorent non tantum na turam sed fidem.
VNde contra adhaerentes dictae sententiae, & religionis causa putantes non debere parentibus in necessariis suis prouideri: dicitur decr. dist. xxx. Siqui filii parentes maxime fi deles deseruerint occasione Dei cultus, hoc iustum esse iudicantes, & non potius debitum honorem parentibus reddiderint, vt hoc ipsum in eis venerentur quod fideles sunt: anathema sint. Sed intellige hoc dum multum indigent, & non sint alii per quos satisfiat aut satisfieri possit parentibus in suis necessariis. alias enim non deberet quis differre religionis ingressum, neque praetergredi praelati praeceptum, aut religionis obseruantiam: propter honorare parentes: dicente Chrysost. & exponente ad literam illud. Di mitte mortuos sepelire mortuos suos. Malum est (inquit) abducere hominem a spiritualibus, & maxime cum fuerint qui ministerium parentum compleant. Vnde a contrario si multum indigerent, & non esset qui compleret, bonum esset abducere hominem a spiritualibus. Bonum dico necessitatis: non electionis: & hoc quem admodum vacatio vitae contemplatiuae postponenda est propter necessitatem vitae actiuae, vt supra dictum est. Vnde licet impletio voti sit de praecepto diuino: & similiter honor parentum: hoc est per se de praecepto: illud autem per accidens: scilicet propter obligationem propriae voluntatis. Et quod est per se non de bet in fringi propter illud quod est per accidens, sed magis econuerso.
AD primum in oppositum quod propter paupertatem parentum non debet dimitti impletio voti crucis: dicendum quod falsum est: dum tamen multum indigerent: & propter filii absentiam magnam inediam sustinere oporteret: nec esset probabile quod per alios eis deberet sufficienter vt deceret subueniri. Quod si constaret ecclesiae: nunquam cogeret ipsum ad voti impletionem nisi parentes sub sua prouisione assumeret.
AD secundum de Hiero. dicendum quod non valet ad propositum: quia loquitur de parentibus carnalibus qui propter amorem carnalem quo non potuerunt ca rere praesentia filii: nec aliter eo indigebant: volebant ipsum retrahere ab impletione boni propositi. & tales po tius offendendi sunt & non honorandi in impletione voluntatis eorum: quia inquantum sic, carnales sunt & mundus qui vouit quae sunt spiritus, eis mortuus est, quantum ad suum bonum propositum: & sic quasi impotens implendi eorum voluntatem.
On this page