Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 10
SEquuntur quaesita de creaturis secundum seipsas in speciali: & primo circa quaesita de intellectualibus: secundo de non intellectualibus sed inanimatis. Et circa primum quaere bantur primo quaedam conmuniter pertinentia ad naturam angelicam & humanam. Deinde quaerebantur quaedam alia pertinentia specialiter ad naturam humanam. Circa primum istorum quaerebantur duo, quorum vnum pertinet ad statum naturae intellectualis institutae. alte rum vero ad statum naturae intellectualis omnino destiturae. Primum erat: vtrum homo vel angelus quo ad statum innocentiae possit habere primum actum malum. Secundum vtrum damnati possint reuerti ad bonum.
CIRca primum arguitur quod non: quia sm Anselu de casu diaboli, creatura intellectualis non pont habere primum actu voluntatis nisi a deo. sed a deo non potest habere actum voluntatis malum: quia tunc malum culpae esset a deo: quod falsum est, ergo &c.
CONtra, habens potentiam perfectam non impeditam liberam ad actum, potest statim in actum illum ad quem est cum aliquid potest per illam potentiam. natura intellectualis in voluntate sua habet huiusmodi potentiam: quae etiam est expeditior in malum quam in bonum: quia facilius est deficere quam proficere. ergo &c.
AD hoc dicendum: quod siquis non distinguat inter actum voluntatis natura lem & deliberatiuum: non aspiciendo ad actum alium quam deliberatiuum: potest dicere quod creatura intellectualis po test habere primum actum malum. Cum enim deliberauerit eligendo, siue bonum fuerit, siue malum, propter liberi arbitrii facultatem potest eligere malum: licet non nisi vt bonum sibi & sub specie boni: vt iam dicetur. Vnde dicentes quod deliberatio naturae intellectualis possit fieri subito: quia intelligit fine discursu: possunt ponere quod in primo instanti actio prima possit esse mala. Sed quia eius deliberatio non potest esse in instanti: ideo non potuit in primo instanti habere actum malum. Vnde & secundum ponentes quod homines & angeli erant creati in gra: & quod bo ni angeli meruerunt in primo instanti creationis suae, meritum illud siquid erat processit ex gera in actu volum tatis naturali non deliberatiuo. Si igitur distinguamus actus voluntatis in naturalem & deliberatiuum: & quaeramus generaliter de actu primo: vtrum possit esse malus, siue sit naturalis, siue deliberatiuus: Dicendum est quod cum actus voluntatis naturalis praecedit deliberatiuum: vt iam declarabitur: & naturalis actus volendi non potest esse malus: si cut nec ipsa natura potest esse mala: quod enim vult naturali actum, vult vt bonum naturae: quaere non potest esse nisi bonum: quia a deo est inditum naturae: idcirco simpliciter dicendum est: quod nullo modo actus primus voluntatis potest esse ma sus. Sed hunc actum naturalem a deo esse inditum naturae, ponunt sic esse inditum, quod impetu quodam voluntatem du cit ad primum actum volendi: sine quo non potest vt dicunt exire in alios. Vnde dicunt quod primus actus malus esse non pont: quia non potest fieri nisi a deo agente vt merito ascriberetur deo, quaere cum malum deo ex actione sua ascribi non potest: primus actus malus esse non potest. Quid dicunt sensisse Ansel. de casu diaboli. De angelo enim in ca. xi. quaerit sic. Putas ne ipse angelus per se possit aliquid velle: Et exponit quid appellat per se: subdens. Per se dico per hoc quod iam habet: vt qui habet pedes qui sufficiunt ad ambulandum, per se potest ambulare: qui autem ha bet pedes & non habet incolumitatem pedum: non potest ambulare per se. Hoc itaque modo quaero: an angelus qui iam aptus est ad volendum & nondum quicquam vult, per se possit aliquid velle: habende. scilicet voluntatis potentiam qua seipso possit & velit seipsum mouere de non velle ad velle: Et determinat quod non: subdens in ca. xii. Quicquid se mouet ad volendum, prius vult ita se mouere: quicquid ergo nihil vult: nullo modo potest se mouere ad actum volendi. Restat igitur vt ille angelus qui iam aptus natus est ad habendum voluntatem: sed tamen nihil vult: non potest habere voluntatem primam a se. Quia sic necesse sit ponere: vt scilicet ponere quod super naturalem vo luntatem quae est naturalis potentia animae, oporteat a deo fieri aliquem impetum in huiusmodi voluntatem ad eliciendum primum actum voluntatis antequam ex se possit exire in actum ad aliquem alium: non video. Si enim angelus ex dono dei in naturalibus suis habet voluntatem quao potestas naturalis est, & facultatem incolumen ante omnem eius actum: non video quind per se possit aliquid velle: vt scilicet seipsam moueat & velit & possit mouere in actum volendi: cum prius nihil omnino voluerit: aut nullum actum volendi omnino habuerit. Vnde non video quind bene respondeat ei discipulus cum dicit in caae. xii. Si iam aptus est ad voluntatem. i. ad actum volendi vt nihil aliquae illi desit scilicet de intrisecis natu ralibus necessariis ad actum volendi: vt nihil ei restet vel desit quam velle: non video cur per se non possit. Vt tamen mutem simile & exemplum quod ibi continue subiungit: & dicam sic: quicumque enim aptus est ad videndum: & aprtis oculis in tenebris positus nihil videt: qua. scilicet deest lux mouens: & ipsa solummodo potest videre per se lumine subito fulgente in praesentia oculorum: quaere ergo qui aptus est ad volendum: & voluntati nullo volibili proposito per co gnitionem intellectus nihil vult: qua. scilicet deest praesentia volibilis in cognitione: & propter hoc solummodo non potest velle per se: volibili subito praesente in cognitione intellectus: quare ergo non volens similiter non velit per se sicut non videns potest per se videre: reuera non video. Nec valet hic responsio Anseinus qua respondet ad exemplum quod ibi proponit discipulus de illo qui clausis oculis in luce positus nihil videt: & tamen potest per se videre: non autem non volens potest per se velle. Et respondet Anselus dicens quod hoc contingit quia ille non videns habet visum & volunta tem iam actu volentem qua potest mouere visum ad videndum aperiendo oculos. In proposito autem loquimur respectu actus volendi de illo qui iam habet nullum actum volendi. Et ita reuera quae ad hoc non est simile. Sed sic in nio exemplo responderi non potest: quia si in tenebris sint oculi apti: & voluntatem nihil impediat per hoc quod sit alibi nimis inten ta: nec alio modo cum lux splendet in praesentia oculorum absque omni actione voluntatis praecedente qua mouet vi sum ad actum videndi: potest per se videre: & quaeratur quare ergo in proposito si voluntas non sit impedita: & postquam prius nullum volitum praesens erat in cognitione: & ideo nihil vult: cum statim in cognitione praesentatur volibile absque omni actione voluntatis praecedente qua mouet se ad actum volendi: non potest per se velle. Non enim potest dici quod ille habet actum voluntatis ante actum videndi: quo potest mouere visum ad actum videndi: iste ve ro non: quia ibi actus voluntatis praecedens nihil operatur ad actum videndi vt dictum est. Vnde nec requiritur appetere videre ad illum primum actum videndi. Vnde sicut in primum actum videndi, aut cognoscendi, aut in telligendi non oportet ducere visum vel intellectum in actum videndi vel intelligendi per alium actum videm di, cognoscendi, vel intelligendi praecedentem: sed sine illo potest per se exire in actum aliis necessariis ad ipsum concurrentibus: sic in primum actum volendi non oportet ducere voluntatem in actum volendi per alium actum volendi praecedentem: sed fine illo potest exire in ipsum aliis necessariis ad ipsum concurrentibus. Cum ergo quaerit Ansel. Quare responde mihi siqua res seipsam mouet de non velle ad velle: vtrum sic ipsa se velit mouere: Respondeo quod sic: sed non alio actu volendi. quicunque enim vult aliquid, vult se velle il lud in illud volendo: & quicumque explicite actum replicando super se dicit se velle se velle illud, nugatorie hoc dicit: quia in primo velle dicit vtrumque: & sic dicere velle se velle illud, est ac si diceret: volo volo illud nisi ita sit quod actus principalis velle non sit in potestate volentis se velle illud. & hoc aut nullo modo: aut non tali modo quo vult se velle. Velle enim deum charitatiue non est in hominis potestate absque habitu charitatis: & ideo voluntate naturali potest velle se velle deum: & hoc non est nisi velle habere charitatem qua possit velle deum charitatiue. Similiter qui vult deum ex minori charitate, non potest vel le illum qualiter pont velle ex charitate maiori. & ideo voluntate ex charitate minori pont velle se velle deum: & hoc non est nisi velle habere charitatem maiorem qua possit velle deum magis charitatiue. Et sicut est de velle in volendo se velle, sic est de diligere in diligendo se diligere. Tamen ne tam absurdum quid credatur Anselilu, posuisse: puto quod illud quod dicit Anselu. Dic ergo quicquid se mouet ad volendum prius vult ita se mouere &c. vt scriptum est supra: intelligit de voluntate in habitu respectu illius quod vult naturaliter. ad tale enim quid necessario prius vult in habitum ita se mouere: antequam naturalitur in actu se moueat ad illud volendum. Et quod sic intelligit, aperte explicat per hoc quod dicit in litera immediate prae cedente. Siquis enim, vt tangit discipulus in sua dubitatione, subito claudit oculos ad ictum venientem aut si cogitur aliquo incommodo vt subito velit & prius non volebat: quia forte nihil de illo aduertebat: sic subito non moueret se actu voluntatis fugiendi illud nisi prius secundum habitum naturaliter se ve lit mouere ad illum actum voluntatis. Vnde ipse Anselu. continuo subdit dictis consentiendo sic inquiens. Nul lus cogitur vel timore vel sensu alicuius incommodi nec attrahitur amore commodi alicuius ad volendum aliquid. scilicet. ecundum actum: nisi qui prius habet voluntatem naturalem vitandi incommodum: aut habendi comodum: qua vo luntate se mouet ad alias voluntates, hoc est ad alios actus volendi. Ecce quam aperte dicit voluntatem primam qua se mouet ad alios actus volendi esse voluntatem naturalem vitandi incommodum aut habendi commodum: quae nihil aliud est quam actus voluntatis in habitu: qua statim cum offertur incommodum secundum actum, vult vitare: & cum offertur commodum, vult habere necessario & naturaliter. Hunc autem actum voluntatis naturalem in ha bitu non habet reuera a se sed a deo: in eo quod dedit naturalem potentiam voluntatis: & naturaliter ei im pressit velle vitare incommoda & habere conmoda. Quid etiam aparte insinuat per ea quae subdit. Beatus autem non potest esse &c. vbi declarat quod accepit a deo velle sibi bene esse & non esse male, & velle esse beatum: ita quod non possit moueri ab hoc ad volendum aliud contrarium: & similiter velle ea quae per se & essentialiter ordinantur ad beatitudinem: & hoc volendo esse beatum: quanto hoc altius esse non posse cognoscit: & quo modo cum non potest habere summa conmoda: necesse est eum velle habere inferiora: & quod velle commoda si ue maiora, siue minora est donum dei: sicut est vita aut sensualitas: & quod non est in tali voluntate, siue iustitia, siue iniustitia. Ex quo concludit in fine. c. xiii. Ergo inquantum essentia est, bonum est aliquid: quantum vero ad iustitiam pertinet siue iniustitiam, nec bona, nec mala est.
AD dubitandum tamen an sic senserit An sel, mouet me vnum verbum: per quod videtur sensisse de actu primo intelligendi ex quodam impetu diuino. est autem verbum illud quod posuit supra: in quo exposuit quod dixit per se, sic inquiens. Per se dico per hoc quod iam habet. Vbi explicat quod illud quod iam accepit in naturalibus non sufficit ad primum actum intelligendi: cuius contrarium esse verum iam declarauimus. Si vero intelligat dictum suum secundum modum quo ipsum iam exposuimus: tamen dictum eius non valet ad propositum: quia quaestio est de velle in actum non in naturali habitu potentiae. ldeo dicendum sicut prius: quod actus primus voluntatis non potest esse malus quia naturalis est: & a deo inditus naturae intellectuali: non per impetum quendam vt dicit praedicta opinio: sed per hoc quod ei indidit naturalem voluntatem: qua ex se & per se id est per hoc quod iam habet naturalitur, potest in actum primum voluntatis. Per hoc enim deus ei naturam talem indi dit qua naturaliter potest in talem actum, quod enim sic vult non potest non velle. Idcirco merito talis actus deo ascribitur: vt ideo dicatur non posse esse malus tum quia pure naturalis: tum quia naturam qua sic potest & non ali ter, a deo habet. Et sic iste actus bonus est: quia a natura bona est: & a deo qui naturam condidit: nec posset omnino esse malus nisi deus naturam malam condidisset. & per hoc etiam deo ascriberetur malitia & iniustitia eius: non autem agenti eum per suam voluntatem talem. Sicut si habens tibiam curuam in suo primo actu incedendi claudicaret, imputandum esset efficienti tibiam: non sic incedenti per eam: & malus siue iniustus secundum hunc actum potius diceretur efficiens tibiam quam claudicans per eam: si tamen incessus esset pure naturalis & incedens omnino necesse haberet incedere per eam: sicut volens necessario & naturaliter per voluntatem agit primum actum volendi. Vnde sicut primus actus rectus a voluntate recta non im putatur iustitiae volentis sed bonitati dei: sic si primus actus esset obliquus a voluntate obliqua, non imputaretur iniustitiae volentis sed malitiae dei. Vnde dicit Anseliu de casu diaboli. cap. xiiii. Sicut non esset voluntas iniusta si vellet inconuenientia: quoniam haec non posset non velle: ita si vellet conuenientia: non idcirco esset iusta voluntas: quando sic accepisset vt non posset aliter velle. Si vero incessus cum hoc: quod esset naturalis ex parte tibiae: ex parte incedentis esset deliberatiuus: & ex electione procedens: etiam imputaretur vitio incedentis. Sic & in proposito habens a deo voluntatem obliquam si cum hoc ea vellet per deli berationem actum obliquum, malitia actus imputari deberet & deo & volenti. Sed si procederet malus ex voluntate obliqua non naturaliter: sed ex deliberatione: hoc solum esset malitiae volentis. quemadmo dum si in primo instanti fieri posset deliberatio: & primus actus esset malus: esset a bona natura & a mala voluntate. Est autem in actibus intellectualis maximi angeli de quo praecipue est sermo, quo ad statum innocentiae: sciendum quod primo per intellectum ex habitu concreato comprehendit vniuersales rerum essentias: & simul statim complacet naturaliter voluntati suae in illis absque deliberatione. In qua con placentia quae necessario est primus actus eius: quia non est circa particularia: non potest esse malum aut bonum moris. in comprehensione autem particularium sub vniuersali, cum simul plura non possit compre hendere sed solum per discursum vnum post alterum: sed non vnum ex altero: sic vt angelus superior in naturalibus prius suam essentiam particularem comprehendat quia sibi magis praesens est, siue alicuius alterius sub alia specie, siue pluribus ad comprehensionem per intellectum cuiusque singularis simul duratione: licet quodam ordine naturae concomitatur complacentia naturalis in illo: & sic in quolibet successiue: secundum quod ab intellectum comprehenditur vnum post alterum. Nec in aliquo actu huiusmodi voluntatis potest esse malum aut bonum moris: sed solummodo bonum naturae. Vlterius autem cum intellectus angeli primi essentiam suam propriam comprehendit sub comparatione ad essentias inferio rum: & comprehendit quod essentia sua superior est & dignior ordine & gradu naturae: & quantum est ex naturalibus nata praeesse & principari aliis: & vlterius cum hoc quod istud esset bonum quoddam & ordi natum: & sibi atque aliis bonum: in hoc verum dicit intellectus absque omni fallacia & crrore: cumque talem intellectum sequitur complacentia voluntatis, illa adhuc pure naturalis est & absque omni deliberatione. Vnde & sistendo in ea adhuc omnis actus voluntatis hucusque qui necessario plures sunt, boni sunt: & in deum bonitas illorum retorquenda est: & nullus eorum malus, quod si esset: malitia eius in deum retorquenda est. Et hoc cursu procedit actio voluntatis hucusque quod non potest esse nisi bona bonitate naturae: neque bona autem neque mala bonitate & malitia moris: & hoc siue omnis creatura intellectualis fuerit crea ta in gratia siue non: quia gratia non variat aut mutat naturam: quia nec cursum aut ordinem naturae. Ita quod sicut actus voluntatis praedicti necessario sunt absque omni delibe ratione: & praecedunt omnem actum deliberatiuum sine genra: ita & cum gratia. Vnde quod aliqui dicunt quod fuerunt creati in gratia gratum faciente: & quod omnes in primo instanti suae creationis meruerunt: non video: quo ad hoc videlicet: quod tunc potuerunt meruisse: cum quantum est ex natura sua nondum de aliquo potuerint deliberasse: sed necesse est omnem deliberationem praedictos actus complacentiae naturalis precessisse. An autem gratia iustificans fue rit eis collata a deo in creatione cum suis naturalibus, de hoc nihil iudico: nisi quod sic fuisse factum po tuit: sed an fuerit factum: quia a mera dei voluntate hoc dependet: scio quod nulla naturali ratione deprehendi potest certitudinaliter. Modus autem aliquis quo congruentius fieri potuisse apparet conuinci potest. Quare cum semper praesumendum est deum fecisse quod rationabilius & congruentius faciendum erat: & sic congruentius & rationabilius fieri decuit: secundum enim quod dicit Augustinus de libero arbitrio: si recta ratione deprehendi potest quia caelum decimum esse congruat: putandum est deum illud fecisse: secundum modum ergo magis decentem & congruum credendum est deum gratiam contulisse. Vnde quia gratia non ordinatur nisi ad meritum congrui quo ad gratis datam: aut digni quo ad gratum facientem: vt habitum est ex supra determinatis: & vsque ad horam qua deliberare potuit intellectualis creatura: cum secundum dicta actus voluntatis non potuit esse nisi pure naturalis: quo nec de congruo: nec de digno habetur aliquod meritum: quia vt dictum est in genere moris neque bonus neque malus esse potest: frustra ergo & in vanum ante horam qua deliberare potuit aliqua gratia ei collata fuisset. Et propterea mihi apparet rationabilius esse ponendum quod vsque ad illam horam fuisset in puris naturalibus in quibus & creatus erat: & secundum hoc angelos in claritate naturalium fuisse creatos & omnes per spatium temporis in tali brintudine perstiterunt: vsue scilicet ad horam qua deliberare potuerunt. Vt secundum hoc intelligamus illud dictum Augustinus xi. de ciui. c. xi. Nullo modo secundum spatium aliquid temporis prius erant spiritus illi tenebrae: quos angelos dicimus: sed simul vt facti sunt lux facti sunt &c. Prius non erant tenebrae: quia natura non fuit mala creata sicut dicebant Manichei. Quorum opinionem per hoc consequenter repellit ibidem. Sed in quali & quanta luce scilicet an naturae tantum, an gratiae, certitudinaliter definiri non potest. Augus. dicente continuo. Quatenus autem antequam peccassent illius sapientiae fuerint participes definire quis potest: Vnde si angeli mali ponendi sunt, nunquam gratiam iustificantem habuisse putandum. Congruentius videtur deum eam omnibus tribuisse antequam aliqui eorum peccauerunt. Sed cum ad instans perue- nerunt in quod deliberare poterant. Vbi deus suam ostendit benignitatem non solum naturam creando qua deliberando posfit actu velle bonum: & temperate velle non excedendo in volendo: sicut & potest in vo lendo excedere: sed etiam gratiam iustificantem apponendo: qua iuuatur cum bonum velit & temperate ve lit. dicente Ansel. de casu diaboli. c. xiiii. Quoniam non solummodo volendo beatitudinem: nec solummodo volem do quod convenit, cum ex necessitate sic velit, nec iustus nec iniustus potest appellari, nec potest, nec debet esse bea tus nisi velit & iuste velit: necesse est vt sic faciat deus vtramque voluntatem. ii. voluntatem vnam secundum vtramque conditionem in illo convenire: vt & beatus velit esse & iuste velit: quatenus addita iustitia sic temperet voluntatem beatitudinis: vt resecet voluntatis excessum: & excedendi non amputet potestatem: vt per hoc quia volet esse beatus modum possit excedere: per hoc vero quod iuste volet id est quod habet iustitiam qua velit: non velit excedere: & sic iustam habens beatitudinis voluntatem: possit & debeat esse beatus: qui non vo lendo quod debet velle cum tamen possit: mereatur vt quod velle non debet nunquam velle possit: & semper tenendo iustitiam per moderatam voluntatem nullo modo indigeat: aut si deseruerit scilicet volendo quod non debet velle per immoderatam voluntatem, omnino indigeat. Sed si istam gratiam fuisse dicamus iustificantem secun dum quod iam dictum est, tunc angelos bonos & malos in gratia pares fuisse iudicamus prius quam illi pec cauerunt. Quod Augustinus non audet asserere. Vnde postquam dixit Augustinus quid supra posuimus. Quatenus autem antequam peccassent illius sapientiae fuerint participes definire quis potest: continuo adiungit. In cu ius tum participatione aequales fuisse istos illis, qui propterea vere pleneque beati sunt: quoniam nequaquam de suae beatitudinis aeternitate falluntur, quomodo dicturi sumus: Vnde de hoc nihil certificandum est: sed pie credendum quod magis congruit rationi. Vnde velle bonum temperate potest aliquis tripliciter. Primo ex puris naturalibus volendo aliquod bonum moris: vt det velle temperate: quod bene potest ex puris naturalibus: licet aliqui hoc negant: quia tunc necesse esset voluntatem pure naturalem in deliberando excedere: quia tunc non esset deliberatio: sed natura: nec imputandus esset excessus deliberanti: sed talem naturam instituenti. Secundo ex puris naturalibus cum aliquo dono gratiae gratis datae iuuando in hoc naturam. Tertio ex dono gratiae gratum facientis: per hoc amplius naturam iuuando vt stet in temperamento: vt ex primo actu nuilum ponamus meritum omnino: ex se cundo vero meritum congrui tantum: ex tertio vero meritum digni. Nunc autem quid ex aliquo merito potest dari, congruentius vt videtur secundum communem cursum datur: cui datur praecedente meri to congrui: & denegatur propter demeritum congrui: quam vt absque omni merito vel demerito tribuatur & illi qui per gratiam gratis datam non esset se dispositurus ad illud: & illi qui esset se dispositurus: quemadmodum vt iam dictum est secundum Anfel. donum beatitudinis congruentius est dari ex merito quam sine. Vnde sicut non congruit ponere quod omnes fuissent creati in gratia iustificante propter rationem praedictam: sic propter rationem iam dictam magis puto quod omnibus primo data fuerit gratia siue iustitia aliqua gratis data qua stare in bona voluntate volendo bonum tem perate poterunt: & mereri de congruo: sed non de condigno: vt propterea ex illa gratia proficere non potuerint: neque boni angeli neque mali. Sed boni qui vsi bene sunt illa gratia prima volendo bonum temperate sine excessu, statim meruerunt gratiam iustificantem. Et mali quia ea male vsi voluntarie excedendo moderamen in quo gratia illa visa est eos tenere, statim gratiam iustificantem demeruerunt: & statim ceciderunt: aliis in gratia stantibus & illorum casum videntibus & reuerentialiter iudicem timentibus: & cum adiutorio gratiae ad bonum nitentibus: in quo suam beatitudinem meruerunt: & exinde in bono confirmati aliis prius damnatis & in malo obduratis. dicente Gregorio super illud lob. xl. Territi purgabuntur. Nec rectae intelligentiae sensum relinqui mus si credamus leuiatham ab arce beatitudinis cadente in ruina eius etiam angelos bonos expauis se: vt cum istum ex illorum numero superbiae lapsus eiiceret, illos ad robustius standum timor solidaret. Vnde cum sublatus fuerit timebunt angeli: & territi purgabuntur. Purgati enim sunt: quia nimirum isto cum reprobis legionibus exeunte soli in caelestibus sedibus qui beati inaeternum viuerent remanserunt. Huius itaque lapsus eos terruit & purgauit: terruit ne conditorem suum supebe despicerent: purgauit quia exeuntibus reprobis actum est iuste vt electi soli remanerent. Et quia cunctorum opifex deus scit ad bonorum custodiam bene vti etiam mala actione reproborum, lapsum cadentium vertit in prouectum manentium: & vnde punita est culpa superbientium, inde humilibus angelis & inuenta & solidata sunt augmenta meritorum. Istis namque cadentibus, illis in munere datum est vt cadere omnino non possint. Samcti enim angeli dum in istis suae naturae damna conspiciunt: in seipsis iam cautius robustiusque consi stunt. Moral. libo xxxiiii. cap. viii. Vt secundum hoc ponamus angelos peccatores gratiam iustificantem non habuisse: sed simul illam & gloriam demeruisse. Vt secundum hoc intelligamus illud quod dicit Augus. xi. de ciui. dei. ca. xiiii. Qui per piam subiectionem noluit tenere quod vere est: affectat per supbam ela tionem simulare quid non est. vt sic sicut dicit, intelligatur etiam, quid beatus apostolus loam. ait. Ab initio dia bolus peccat: hoc est ex quo factus est iustitiam recusauit: quam nisi pia deo subiecta voluntas habere non posset. Ecce quod dicit quod recusauit: ad ostendendum quod ob hoc peccauit & malus extitit quod iustitiam recu sauit: non quia natura eius mala fuit. Vnde continuo subdit. Huic sententiae quisquis acquiescit: non cum illis haereticis sapit. i. Manicheis: & siquae aliae pestes ita sapiunt quod suam quandam propriamtanquam ex aduerso principio quodam diabolus habeat naturam suam. Dicit etiam. Quam nisi pia &c. ad declarandumquan do illam iustitiam recusauit: quia non statim in primo instanti quo factus est: sed quando non piam nec deo subiectam voluntatem habuit, quid erat quando primum opus malum ex deliberatione fecit. Vo luntas enim antea nec pia, nec impia fuit vt dictum est: quam etiam tunc recusauit non repellendo illam quam prius habuit: sed non acceptando quam tunc pia deo subiecta voluntas habere potuit & debuit. De qua Ansel. dat exemplum de casu diaboli. cxv. diceris sic. Existimo iam te cognoscere cum iniustitia non sit aliud quam absentia iustitiae: nec iniustum aliud quam non habere iustitiam: cur non ante datam sed post derelictam iustitiam eadem absentia iustitiae vocatur iniustitia: & non habere iustitiam sit iniustum: & sic vtrumque reprehensibile. Non enim propter aliud nisi quia non dedecet abesse iustitiam nisi vbi debet esse. Sicut enim virum qui nondum debet habere barbam non dedecet non habere: cum vero iam habere debet: indecorum est non habere: ita naturam quae non debet habere iustitiam, non deformat non habere: illam vero quae habere debet, dehonestat non habere: & quanto magis debere habere virilem ostendit naturam, tanto magis non habere foedat virilem figuram. Vnde Grego. super illud lob. Aurum opus decoris tui: & foramina tua in die quae conditus es praeparata sunt. dicit Mora. libro xxxii. ca. xxvi. Aurum opus decoris eius extitit: quia sapientiae claritate sana uit quam bene creatus accepit. Foramina vero idcirco in lapidibus fiunt: vt viculati auro in ornamenti compositione iungantur: & nequaquam a se dissidant: quis interfusum aurum repletis foraminibus ligat. Huius er go lapidis in die conditionis suae foramina praeparata sunt: quia videlicet capax charitatis est condi tus: qua si repleri voluisset: stantibus angelis tanquam positis in regio ornamento lapidibus potuisset inhae rere. Si enim charitatis auro sese penetrabilem praebuisset, sanctis angelis sociatus in ornamento vt dixi mus regio fixus remaneret. Habuit ergo lapis istae foramina: sed per supbiae vitium charitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro ne cadant: idcirco iste cecidit. quia etiam perforatus ma nu artificis amoris vinculis ligari contempsit, ex hoc peccando contemnere potuit: quia licet creaturae cuilibet & vnuscuiusque voluntati naturaliter inditus sit appetitus boni suiipsius: ita quod contrarium eius nullo modo nisi per accidens velle possit: non tamen sic naturaliter inditus est vt bonum appetendo ordinet illud in alterum bonum: ita quod ab illo deficere non possit agens voluntarium, quemadmodum agen tia non voluntarie quantum est ex se ab illo deficere non possunt. Vnde peccat agens voluntarie: quia bonum proprium in vltimum bonum non ordinat: sed in eo sibi finem constituit. Cum enim vt iam supra di ctum est, angelus malus suam praerogatiuam super alios conspexit vt bonum sibi esset aliis principari: et si hoc ei complacuit: in hoc nondum peccasset si complacentiam sub moderamine tenuisset: quia complacem tia pure naturalis fuisset. Sic enim etiam boni angeli superiores praerogatiuam suam super inferiores conspexerunt: & in hoc eis complacuit. sed non peccauerunt: quia sub moderamine secundum instinctum gratiae sibi da tae sese continuerunt. Malus autem angelus nequaquam: sed cum eo quod sibi praeminentia sua complacuit, in elationem singularitatis erupit: & moderamen complacentiae excessit, bonum sibi singulare singulariter re putans: & bonum aliorum despiciens: in hoc super alios similem altissimo se reputans: vt sicut ille singulariter praecellit omnia, sic iste singularitur reputauit se praecellere caetera. Vnde sic singularitur se efferre, erat per effectum dicere. Super astra caeli exaltabo solium meum &c. Et per hoc seipsum finem aliorum constituit: & quia a fine & secundum finis exigentiam debent regulari ea quae sunt ad finem: ideo seipso & secundum seipsum alia regere disposuit & eis praeesse. Vnde Greg. xxiii. Mora. c. viii. Quatuor sunt species quibus omnis timor arrogantium demonstratur: cum bona aut a semetipsis habere se aestimant: aut dum sibi datum desuper credunt, pro suis se accepisse meritis putant: aut certe cum iactant se habere quid non habent: aut despectis caeteris singulariter videri appetunt habere quid habent. & infra. In hac arrogantiae. quarta specie crebro humanus animus labitur: vt id quod habet se singulariter habere glorietur: in qua diabolicae similitudini vicinus appropinquat, quia quisquis bonum se habere singulariter gaudet, illum imitatur qui despecto bono societatis angelorum sedem suam ad aquilonem ponens & altissimi similitudinem appetens, per iniquum desiderium quasi ad culmen conatus est singularitatl erumpere. Illum (vt dicit in libro iii. c. xxiiiiO imitantes, qui accepta conditionis dignitate contentus non fuit dicens. In caelum ascendam &c. Vnde non pec cauit prima specie arrogantiae bonum suum a semet ipso habere se aestimans. ex scientia enim pute naturali sciuit hoc non esse verum: sed quicquid haberet & esset bene sciuit quod a deo sibi esset: & ideo in hoc aequalitatem dei non appetiit nec appetere potuit: quia hoc esset eum appetere non esse id quod est. Nec similiter secunda specie bonum suum suis meritis habere se aestimans. ex scientia. nnaturali sciuit quod a deo ex nihilo habuit. Nec tertia specie: quia de nullo gloriatus est quam de eo quod habuit: licet in hoc male gloriando vlterius habere petiit quod non habuit. Et hoc est peccatum, & sequela primi peccati eius quid erat elatio in sua singularitate secundum quartam speciem: quae consistit non in appetendo non habitum sed in gloriando inordinate circa habitum: quid non processit ex aliqua deordinatione, vel errore in ra tione: quia non proposuit voluntati nisi quod ipse erat in rei veritate respectu aliorum. Et erat peccatum hoc non in delectando circa bonum: sed in excedendo modum propter aliquos qui dicunt quod non peccat voluntas circa bonum: sed solum circa simile bono siue verisimile bonum: quod intellectus vel ratio proponit ei tanquam bonum, quod non est sine rationis errore ante peccatum voluntatis: quid erat impossibile ante statum elationis. Vnde ratio in ipso non errauit nisi postquam elatus fuit: post primam enim elationem obscu rata erat in eo ratio circa appetibilia quae proposuit, & praelationem super caeteros sub ratione eligibilis, & boni sibi: non prtractando quod ex puris naturalibus sibi non competebat: quia voluntas intellectui pertractare non praecepit. Vnde pertractationem non expectans statim praelationem dictam appetiit, & ex puris naturalibus eam assequ, & quasi in possessionem se ponere visus fuit: non curans de modo & ordine contingendi ad illam. Nec tamen istam praelationem sic appetiuit: vt quasi non sub deo ipsam obtinere voluerit. Non n. in ipso fuit vel adhuc est ratio excaecata quin bene nouit quod impossibile fuit: bene enim scit ex puris naturalibus quod nulla creatura ordine naturali alias regere poterit sine influentia diuinat sed praesumptuose aestimauit quod conmunis & naturalis dei influentia sibi sufficeret: & quod vlterius ex puris naturalibus habere deberet quod alia regeret, cum tamen hoc se recepturum non nisi ex dono dei spe ciali expectare debuisset: si tamen deus voluisset. Vnde quo ad hoc de eo quod appetiit iudicium rationis & appetitum voluntatis quousque diuinum praeceptum habuisset suspendere debuisset sicut fecerunt angeli boni. Vnde nihil appetiit inordinate, nisi quod a deo si expectasset humiliter, ex dono & ordinate ac cepisset. Vanum est ergo dicere quod bonum spirituale visionis dei, aut alicuius huiusmodi ex puris naturali bus obtinere voluit. De tali, nm bono nec tunc, nec nunc aestimationem ex puris naturalibus habere potuit. Quid ergo arguitur quod secundum Anselu, primus actus voluntatis in statu innocentiae non potuit esse malus: quia est a deo: Dicendum quod verum est: quia est naturalis, & natura est a deo vt dictum est. alias enim non intelligo Ansel.
AD argumentum in oppositum: voluntas in statu illo perfecta est non impedita: Dicendum quod verum est: tamen limitate: vt nihil possit velle nisi quod propositum est a ratione: licet non habet necessitatem immutabilitatis sequendi iudicium rationis sicut alibi determinauimus. Vnde quia ratio non potest statim ponere res sub tali modo: vt circa eas possit fieri electio per deliberatio nm: sed necesse est plurimos actus pure naturales praecedere: qui non possunt esse mali: idcirco neces se quod primus actus voluntatis non sit malus secundum determinata.
On this page