Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 10
SEquuntur quaesita quae pertinent ad creaturam, quae est homo, specialiter. Vbi quae rebantur quaedam pertinentia ad omnes homines generaliter: vt de quibusdam potentiis animae: & quaedam pertinentia ad quaedam genera hominum specialiter.
CIRca primum quaerebatur vnum pertinens communiter ad vires intellectiuas & sensitiuas: vtrum. scilicet appetitus sensitiuus potest mouere voluntatem ad consentiendum alicui: nulla de hoc existente notitia in intellectum: & vnum pertinens specialiter ad intellectum: vtrum scilicet possibile sit homini quod assentiat propositioni cuius contrarium apparet sibi perra tionem: & vnum pertinens specialiter ad voluntatem: videlicet vtrum amicitia sit virtus. Deinde quae rebantur quaedam alia pertinentia communiter ad intellectum & voluntatem.
CIRca primum arguitur quod appetitus sensi tiuus non potest mouere voluntatem ad consentiendum alicui de quo nullam habet notitiam in intellectum: quia ordinem naturalem habent inter se cognitiua intellectiua, & appetitiua, quia appetitiua sua actione necessario sequitur cognitiuam. non praecedente ergo notitia cognitiuae intellectiuae de aliquo appeti bili, per illud appetitiua sensitiua nullo modo potest mouere voluntatem. ergo &c.
CONtra. si cognitiua intelle ctiua apprehendit motum appetitus sensitiui prius quam sensitiuus mouet intellectiuum, tunc appetitus intellectiuus siue voluntas non mouetur ab appetibili sensitiuo nisi ratio prius obumbretur errore, & non inficitur voluntas per malitiam, nisi prius obumbretur intellectus per errorem. Si oportet illam notitiam in intellectu praecedere: ergo oportet prius intellectum obumbrari per errorem, quam appetitus sensitiuus moueat vo luntatem, quod falsum est vt videtur, ergo &c.
DIcendum ad hoc quod notitia in intellectu de motu existente in appetitu sensibili contingit dupliciter. Vno modo simpliciter quasi notitia speculatiua, cognoscendo id quod est motiuum in appetitu sensitiuo, & motum ac modum motus. Alio modo cognoscendo eadem quasi practice eis assentiendo & approbando. Si quidem neutro modo notitia appetitus sensitiui sit in intellectum, quamquam sit in sensu, nullo modo appetitus sensitiuus potest mouere voluntatem ad consentiendum illi, quoniam voluntas vt dictum est non potest ferri in bonum nisi cognitum, & quia non est virtus organica non fertur in bonum sub ratione qua particulare est primo, & sub com ditionibus materiae & boni vt nunc, sed sub ratione vniuersalis & boni simpliciter abstracti a condi tionibus particularibus. Bonum autem mouens appetitum sensitiuum inquantum huiusmodi, & etiam sensum, habet rationem particularis boni: rationem autem vniuersalis & boni simpliciter non ha bet nisi per abstractionem in notitia intellectus. Et ideo nisi notitia intellectualis praecedat de eo quid mouet, & modo motus in appetitu sensitiuo, non potest ab illo moueri voluntas. Si vero non sit de ap petitu sensitiuo notitia in intellectu secundo modo: sed primo tantum: in hoc credo consistere quaestionis difficultatem: vtrum scilicet appetitus sensitiuus potest mouere voluntatem ad consentiendum illi motui, & appetendum illud de quo ipsa mouetur. de quo tamen intellectus nullam habet notitiam assensus aut approbationis, sed speculationis tantum, vt sm hoc in tali notitia nullus sit error praecedens circa iudicium rationis ipsam malitiam voluntatis. Quod non est aliud quam quaerere, an possit esse malitia per appe titum in voluntate ab appetitu sensitiuo trahente & alliciente, nullo praecedente errore in ratione circa illud quod appetit sensitiuus appetitus. & hoc siue error rationis ponatur esse per se causa propter quam sit malitia in appetitu voluntatis, siue saltem causa sine qua non.
ET est dicendum quod secundum quod dicit articulus tertius tactus in quaestione praecedenti, stante ratione recta, & in vni uersali & in particulari pro hora in qua stat potest voluntas ei contrariari, & per appetitum generari malitia in voluntate, vt sciens manens sciens & perseuerans in sua scientia possit contra scientiam suam agere. Vnde super illud psal. cxxii. Forsitan viuos absorbuisset nos, dicit Augustinus in ori ginali. Hi sunt qui viui forbentur qui sciunt malum esse & consentiunt, consentiunt & viuunt scilicet sciendo malum in quod manentes scioli incidunt voluntarie. Sed completa malitia: tunc primo perfecte moriuntur opinando contrarium eius quod prius sciuerunt. propter quod subdit continuo Augustinus dicens. Absorpti moriuntur. Vnde Augustinus loquens de eodem, super illud prfal. lxviii. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, quaerit sic. Quid est viuos: consentien tes & scientes, quia consentire non debeamus. ecce norunt muscipulam & pedem mittunt: tantum valet animi praesumptio, vt & coram ipsis muscipula sit, & incidant in eam. Muscipula siue laqueus peccatum est siue malitia in voluntate: esca in laqueo lucrum aliquod, vel delectationis vel alterius alicuius expetitio. Tunc autem est coram ipsis muscipula quando peccatum notum & cogni tum est in intelligentia. Vnde super illud psal. cxxxix. Non tradas me domine a desiderio viro peccatori, dicit Augustinus. Tu desiderio tuo facis locum diabolo. ecce diabolus proposuit lucrum & inuitat ad fraudem. lucrum habere non poteris nisi fraudem feceris, sed lucrum esca est, fraus laqueus. Sic attendas ad escam vt videas laqueum. Fraudem enim si feceris, capieris. Frena desiderium, & non cades in laqueum. Si autem vicerit te desiderium escae, mittet tibi collum in laqueum & capiet te auceps animarum. Sic ergo stante ratione recta pro hora in qua stat potest vo luntas ei contrariari, & generari prius malitia in voluntate quam error proprie dictus generetur, ita quod nullo modo praecedat, neque vt causa propter quam sic, neque vt causa sine qua non. Quod proculdubio intendebat tertius articulus erroneus tactus in fine praecedentis quaestionis. Sed ista malitia siue fuerit peccati mortalis, siue venialis, necessario est statim causa erroris aliqualis siue obscurationis in ratione. Vnde super illud Psal. ii. Tunc loquetur ad eos in ira sua. dicit Augustinus sic. lra dei ipsa est mentis obscuratio quae consequitur eos qui legem dei transgrediuntur. Vnde postquam di- xisset Dauid propheta. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, continuo adiecit. Obscurentur oculi eorum ne videant, ita clare sicut prius suo facto,. quia iam amplius & liberius: cum dixisset propheta Obscurentur oculi eorum ne videant, continuo adiecit. Et dorsum eorum semper incurua. vbi dicit Augustinus. Hoc consequens est, nam quorum fuerunt oculi obscurati ne videant: sequitur vt dor sum eorum incuruetur: cum autem dorsum voluntatis sic fuerit incuruatum: tunc demum ampliore ira dei, oculus rationis obscuratus omnino excaecatur. Propter quod sequitur continuo in propheta. Effunde super eos iram tuam. vbi dicit Augustinus. Nam caecitas oculta vidicta est. Vt enim dicit idem super psal. decimumtertium: Corrupti sunt & abomine. scilicet sunt in affectionibus suis: ipsae sunt affectiones quae corrumpunt animam: & sic excaecant, & corrumpunt, vt credat oppositum principii esse verum. Cumque anima sic oculo intellectus fuerit excaecata: tunc in voluntate cumulantur peccata super peccata. Vnde postquam dixit propheta. Effunde super eos iram. t. addit paucis interpositis. Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Augustinus. Non vulnerando, sed finendo. & tunc demum in voluntate fiunt obstinati ne reuertantur ad bonum. Propter quid sequitur continue. Et non intrent in iust. t. deleantur de libro viuentium. Et per hunc modum in gvrum malitiam voluntatis sequitur error rationis per obscurationem: & econuerso errorem rationis maior malitia voluntatis, & illam maior obscuratio: & sic gradatim quousque ad plenam rationis excaecationem, sequatur voluntatis perfecta obstinatio. sic tamen quod semper causalitas incipit a malitia voluntatis: contra illud quod dicunt quidam, vt habi tum est in fine praecedentis quaestionis: qui prophetiam sequuntur Aristo. in hoc in septimo ethi corum, dimittentes doctrinam clausam in libris sacris, & a sanctis expositam, vt patet ex dictis. Ex quibus etiam aduertendum: quod licet error rationis & malitia voluntatis semper simul sint tempore siue duratione, vt dicit illa propositio a magistris concessa. Non est malitia in voluntate nisi sit error in ratione: ex qua sequitur illa: Si ratio est recta & voluntas est recta: semper tamen natura & cau salitate praecedit malitia voluntatis, puta si primo fuit malitia voluntatis in a, instanti siue venialis, siue mortalis, & toto tempore praecedenti potuit praecessisse rectitudo & plena claritas rationis de contrario eius quod voluntas elegit: sed simul cum generata est malitia voluntatis in a, in eodem instanti declinata est ratio a sua rectitudine & a sua claritate obscurata: veruntamen natura prius est malitia in voluntate generata quam ratio sic est declinata: vt secundum intellectum illud in stans quod esta, oporteat diuidere in duo signa secundum prius & posterius secundum naturam, & in priore signo malitia voluntatis est generata stante adhuc rectitudine rationis absque omni obscuratione vitiosa tracta a voluntate. In posteriore vero ratio declinata est per aliqualem obscu rationem vitiosam. Et est aduertendum: quod sicut secundum praedicta voluntas non quam cito est malitia infecta & omnino auersa a bono, tam cito est obstinata, sicut nec quam cito ratio a sua rectitudine & claritate declinata, tam cito est excaecata & omnino corrupta, aut a vero auersa. & hoc ideo quia voluntas magis immergit se & vnit volito, quam intellectus intellecto, vt infra dicetur.
SED vt dictum est, paulatim primo obscuratur ratio per primam malitiam aliquantuium, & crescit obs curatio plus & plus secundum quod crescit & augmentatur malitia voluntatis: ita quod cum rectitudo rationis sit per claram notitiam firmum habere iudicium de veritate, & rectum, qua cognitis terminis cognoscuntur principia in moralibus & in credibilibus: vt quod furtum sit malum cognito quid sit furtum, & quid sit malum, & quod deus sit, cognito quid sit deus: & quid sit esse, obs curata ipsa ratione in sua notitia & deficiente claritate eius incipit iudicium vacillare & deficere a sua firmitate & rectitudine. Quod enim quis recte iudicat, ex peccato ei in dubium venit. sicut super illud Matth. tertio. Vt tentaretur a diabolo. dicit etiam Glossa illa quae sic incipit. Nouit filium dei. vt deinde augmentata obscuratione ad augmentationem malitiae, tandem dubitatio est de illis principiis, & tandem ratione excaecata deficit omnino rectitudo iudicii circa principium: & notitia intellectualis terminorum, & per appetitum sensualem ex notitia sensuali quam habet de terminis, iudicat oppositum principii, vt quod furtum est bonum, & quod deus non sit. Iuxta illud. Dixit insipiens in corde suo non est deus. & quae sit ratio continue subiungit. Corrupti sunt &c. vt iam supra. Et tunc voluntas sit obstinata, & impletur illud prouerbiorum. xviii. Peccator cum ve nerit in profundum malorum contemnit. Quod exponens Augustinus super illud psal. cxlii. Similis ero descendentibus in lacum, dicit sic. Quid est contemnit. lam nec vllam prouidentiam deputat, aut si deputat, ad illam se pertinere non putat, proponit sibi licentiam peccandi. Vnde si excaecationem appellemus plenum defectum iudicii rationis: non statim ratio excaecatur: sed praecedunt plures gradus obscurationis. Si vero appellemus excaecationem totum progressum excaecationis, secun dum quod vsus fui excaecatione in primo Quolibet, dicendo quod quam cito est malitia in voluntate, ratio obscuratur & excaecatur, quemadmodum homo qui graditur continue ad mortem dicitur mori. Ex quibus declaratur veritas illius articuli tertii positi in fine praecedentis quaestionis: manente scientia particulari in actum & similiter passione quod voluntas non possit velle oppositum, error: & velt propositionis magistralis quae dicit: Non est malitia in voluntate nisi sit error in ratione: & quomodo simul stant & quomodo non. Verumtamen ad ampliorem vtrorumque intellectum est hic aduertendum, quod ista, sciens non potest velle oppositum scientiae, duplex est, sicut illa, sedens non potest ambulare. Quia potest esse composita, vt ly velle determinet ly sciens: & sic componatur ei sub hoc sensu: scientem velle oppositum scientiae non est possibile. in quo sensu expositio habita in praecedente quaestione diceret eam esse veram, quia se cundum ipsam pro hora scientiae non potest velle oppositum. Vel potest esse diuisa: vt Iy velle non de terminet ly sciens, sed separetur ab ipso sub hoc sensu, scientem non est possibile velle oppositum: in quo sensu procul dubio est falsa, quia tunc in nullo tempore vlteriore etiam non manente scientia pos set velle oppositum. Similiter illa, sciens dum scit non pont velle oppositum, sicut & illa, sedens dum sedet non potest ambulare, eodem modo est duplex, & eodem modo vera & falsa, & secundum eosdem sensus sed magis explicatos. Est enim iste sensus compositus: scientem velle oppositum scientiae dum est sciens, non est possibile, & iste est sensus diuisus, scientem dum est sciens non est possibile velle oppositum: siue sciens dum est sciens non habet potestatem volendi de caetero oppositum. Similiter ista sciens manens sciens non potest velle oppositum, eodem modo duplex est: & habet consimiles sensus sicut & illa, sedens manens sedens non potest ambulare. Et procul dubio si in illa, Non est malitia in voluntate nisi sit error in ratione: non est distinguendum de errore in ratione: et similiter si in illa, sciens manente scientia non pont velle oppositum, non est distinguendum de scientia manente. Sed omnes sensus praedicti compositi sunt veri, si illa est vera, si scientia est recta, voluntas est recta, & econuerso, & si scientia est obliqua, & voluntas est obliqua, & econuerso, vt semper rectitudo proportionaliter respondeat rectitudini & obliquatio obliquationi, vt possit esse verum quod dicit ille articulus: quod sciens manens sciens siue manente scientia non potest velle oppositum, error: nisi pro sensu diuiso. sicut non potest esse verum quid dicit illa propositio: Si scientia est recta, voluntas est recta, error: nisi pro necessitate consequentis. Quare si econtrario secundum verum intellectum articuli ponantur omnes il li sensus compositi falsi, vt sciens posset velle oppositum dum est sciens: & tunc manente scientia, aut etiam post, procul dubio illa propositio, non est malitia in voluntate nisi sit error in ratione, falsa est. et similiter ista, si ratio est recta, voluntas est recta, etiam necessitate consequentiae, & contrariatur ar ticulo damnato nisi distinguatur error rationis: & similiter scientia manens. Hoc enim facto concor dari possunt articulus, & dicta propositio vt iam patebit. Sustinendo ergo dictas propositiones de sci re & velle falsas esse, & secundum sensum compositum, secundum aliquos modos, vt iam dicetur: et secundum diuisum: licet illae de sedere et ambulare in sensu composito sunt verae: et tamen posse si mul stare quoquo modo dictam propositionem magistralem in sua veritate: Dico quod ista propositio error est quod sciens manente scientia non potest velle oppositum, secundum praedicta duplex est, et se cundum duos sensus duas causas habet veritatis. Vnam quod manente scientia prius per totum tem pus praecedens actum volendi, voluntas non possit in oppositum finito illo tempore: vt si in a. instan ti ponatur primus actus volendi, et scientia opposita manente per totum praecedens tempus, licet quoquo modo corrumpatur in illo actu volendi. Nec refert ad hoc siue error rationis ponatur causa erro ris voluntatis, siue econverso. In isto sensu secundum istam causam clarum est quod dictum in illo articulo est error. Est enim sensus diuisus et manifestior quem potest habere. Aliam vero causam habet veritatis quod manente scientia simul cum ipso velle, aut etiam post ipsum velle, voluntas non potest velle oppositum, quia non necesse est voluntatem et scientiam concordare in rectitudine et obliquatione qui est sensus diuisus. Vnde. si scientia est recta, et voluntas est recta: et si scientia est obliqua et volum tas est obliqua, et econuerso: quia voluntas potest velle oppositum eius quod scientia manens dictat, et sic prasent discordare, vt quod non obstante quod scientia manens sit recta, voluntas potest esse obliqua simul, aut ecom tra non obstante quod scientia sit obliqua, voluntas potest esse recta. Sed in hoc sensu distinguenda est illa pro positio, non necesse est voluntatem et scientiam concordare, sic: quod non est necesse si scientia sit recta voluntas est recta, et econtra si scientia est obliqua, et voluntas est obliqua: quia ly necesse negatum potest dicere necessitatem consequentis, vel consequentiae. Si consequentis, sic iterum clarum est quod dictum in illo articulo est error: quia si scientia est recta non est necesse quod voluntas sit recta vt non possit velle oppositum, vt dictum est in fine praecedentis quaestionis. Si vero dicat necessitatem consequentiae, sic ista, si scientia est recta, non est necesse quod voluntas sit recta duas habet causas veritatis. Vnam: quia scientia recta non est causa voluntatis rectae. Aliam: quia voluntas obliqua stare potest simul cum scientia recta, aut econtra. In isto primo sensu, & secundum istam causam clarum est quod dictum ln illo am ticulo est error. Haec enim, vt dictum est in fine praecedentis quaestionis, fuit causa principalisdamnandi illum articulum, qua. scilicet supponit quod ratio sic est motiua necessitate naturali ipsius voluntatis quod non possit omnino contrariari, quid falsum est, quia liberum & voluntarium quod est liberi arbitrii non potest sic moueri de necessitate ab alio absque coactione: quia moueri non habet nisi a se sola, aut etiam ab alio secum mouente secundum naturae suae congruentiam per libertatem circa summum bonum visum, vel per liberum arbitrium cir ca quodcumque aliud bonum, vt dictum est iam supra, quae quidem coactio in tali nullo modo stat cum libertate aut libero arbitrio, immo tollit ambo vt dictum est in praecedenti quaestione. Et hoc sufficiebat dicere aliquando & alias solebat concedi: si scientia est recta voluntas est recta, & econuerso: et si bene recolo in finibus istis steti sub quodam inuoluto in primo Quolibet quod scripsi. Sed modo vlterius procedendum est, dicendo quod in secundo sensu propter secundam causaem scilicet quia voluntas cum sua obliquatione comparitur scientiam rectam, vt voluntas non possit velle oppositum manente scientia simul, aut posterius, adhuc duplex est. quia aut potest intelligi de scientia obliqua & voluntate recta, vt si sit scientia obliqua, voluntas non potest esse recta volendo oppositum, aut de scientia recta & voluntate obliqua, vt si scientia sit recta, volum tas non potest esse obliqua volendo oppositum. Si primo modo, clarum est quod dictum in dicto articulo est error. Ex quo enim vt dictum est scientia obliqua non est causa obliquitatis in voluntate, sed ecomn uerso manente scientia obliqua bene potest esse voluntas recta volendo oppositum. Si secundo modo adhuc in illo sensu, & ex illa causa duplex est, quia scientia potest intelligi recta aut perfecta & completa rectitudine absque omni obscuritate & vacillatione seu dubitatione: aut imperfecta & incompleta rectitudine cum aliqua vacillatione seu dubitatione. Si primo modo, sic an illa si scientia est recta nul. scilicet obscuratione obliquata, voluntas non necessario est recta, sit vera necessitate consequentiae, vt voluntas possit velle oppositum manente tali scientia: & sit error, quod non possit velle oppositum, diligens lector iudicet, & an illa bene potest conce di a magistris, non est malitia in voluntate nisi sit error in ratione scilicet per aliqualem obscurationem. Videtur enim secundum praedicta quod voluntas sua obliquitate quacunque non compatitur scientiam rectam, sed semper voluntas sua obliquatione est causa aliqualis obliquationis scientiae, vt voluntas nullo modo pont velle oppositum manente scientia sic recta, vt secundum hoc sit quoquo modo omnis peccans ignorans quid fa cit, maxime pro hora sm determinata a nobis in primo Quolibet. ex qua causa concessa est illa, non est malitia in voluntate nisi sit error in ratione scilicet sequens naturaliter vt causatus, licet in eodem in stanti secundum rationem aliquantuium obliquans scientiam, licet praecedens nullo modo possit vt causa obliquare voluntatem, sicut nec scientiae rectitudo potest esse causa rectitudinis voluntatis. Possunt enim voluntatem & rectam & obliquam simpliciter, & absque causalitate ex parte scientiae praecedere scientia tam recta quam obliqua. Si secundo mode scilicet scientia existente in rectitudine incompleta, sic illa, si sci entia est recta voluntas est recta, nullo modo est necessaria necessitate consequentiae. immo etsi scien tia est recta non est necesse quod voluntas sit recta, quia scientia sub rectitudine imperfecta bene stat cum voluntate obliquata, licet non cum omnino obstinata. Et ideo in isto sensu dictum in dicto articulo errorest. Similiter in isto sensu in alio articulo error est, quia sciens potest velle oppositum scientiae manentis in rectitudine incompleta: quae tamen potest dici rectitudo simpliciter respectu illius obliquationis: qua ratio omnino corrumpitur opinando oppositum principii agibilium vel credibilium, cum tamen omnis obliquatio voluntatis per consensum in malummortalis pecca ti, dicatur obliquatio simpliciter, & nullo modo rectitudo, licet illa obliquatio non sit tanta quanta est quando voluntas omnino est obstinata. vt secundum hoc illa potest concedi, si scientia est recta voluntas est recta, & si obliqua est scientia obliqua est voluntas: & econuerso proportionaliter hincinde. Ita tamen quod cum scientia obliquata rectitudine incompleta ratione obliquationis: quae tamen est completa ratione recti iudicii, etsi non omnino firmi, bene stat voluntas simpliciter obliquata, licet non vltimata obstinatione. Sed cum scientia obliquata perfecta obliquatione qua corrupta est ratio & perfecte excaecata, non stat obliquatio voluntatis nisi obstinata, nec econuerso, vt secundum hoc intelligatur articulus, manente scientia simul, vel post in rectitudine simpliciter, licet aliquantum obscurata quod non possit voluntas in contrarium, error, quod in rei veritate errorem. Sed an ratione manente in apice rectitudinis absque omni obscuratione quod voluntas non possit velle oppositum, error sit, videat lector, cum vt dictum est omnem obliquationem voluntatis necessario sequitur simul aliqua obscuratio rationis: & etiam secundum hoc intelligatur propositio magistrorum simel stare cum articulo: quod si malitia est in voluntate error est in ratione scilicet proportionalis vel obscurationis tantum si non sit completa malitia, vel excaecationis si sit malitia obstiata. In quinque ergo modis clarum est quod sit er ror dictum in illo articulo, sciens non pont velle oppositum manente scientia in particulari & passione. In vnico autem ex praepositis iudicet qui voluerit. quoniam istae duae stant simul: manente scientia in particulari & passione, voluntas non potest velle oppositum: quam damnauit dominus episcopus, & illa quam conces serunt magistri, non est malitia in voluntate nisi sit error in ratione. Quid ergo arguitur primo quod vo luntas non potest moueri ab appetitu sensitiuo, nulla praecedente de illa notitia in intellectum, concedo.
AD illud quod arguitur in oppositum, quod tunc prius obumbraretur intellectus quam appetitus sen sitiuus moueret voluntatem alliciendo: quia aliter mouere eam non posset: Dicendum quod non oportet. Nec hoc est possibile quod appetitus sensitiuus obumbret modo aliquo vitioso, de quo est sermo, in tellectum a sua rectitudine quam habet, nisi mediante voluntate, licet eam impedire potest in acquisitione rectitudinis, & rectis iudiciis ex rectitudine acquisita, sicut & ebrietas & phrenesis: & hoc obum bratione non vitiosa quando procedit ex morbo.
On this page