Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 16
Irca secundum arguitur: quod princeps non potest tenere bona eius quem credit esse innocentem a publica iustitia sibi adiudicata, quia qui punit innocentem voluntarie sine peccato esse non potest: princeps iste talis est si detinet bona talis sic sibi adiudicata: quia lex non cogit ipsum ea non reddere. ergo &c.
CONtra, quidquis possidet auctoritate legis, iuste possidet nec reddere tenetur: sed iste sic sibi adiudicata possidet auctorita te legis. ergo &c. Quia etiam debet non reddere arguitur: quia talis poena non solum est in fauorem principis: sed magis in odium criminis. sed tale non debet iudex omittere: talem ergo poenan debet tenere.
DIcendum ad hoc: quod duplex est lex: diuina & humana. Lex diuina lex naturae est: quae iu bet innocentem non puniri. quae custodienda est a quolibet erga deum per pacem conscientiae nihil agen do quod est contra conscientiam, quia secundum Apostolum, omne quod non est ex fide. glos. contra conscien tiam peccatum est. Lex humana est quae populis regendis publice instituta est. quae vt dicit Augus i. de libero arb. saepe minoribus malefactis dedit licentiam ne maiora conmitterentur: vt occidendi volentem occidere. secundum enim quod dicit, multo minus est eum qui alienae vitae insidiatur quam eum qui suam tue tur occidi. Quae custodienda est erga proximum: & hoc a quolibet ne faciat quod lex publica prohibet. quia vt dicit Augustinus causa tuendi populi lata est: & ea vindicanda sibi assumit quae satis sunt conciliandae paci hominibus imperitis, & in quanto possunt per hominem regi, & multa impunita relinquit, quae per diui nam sunt prouidentiam vindicanda. Laudo inquit & approbo istam inchoatamiminusque perfectam iustitiam. Ne quod enim quia non omnia facit, ideo quae facit improbanda sunt. & ita quaecunque prohibet si lex bona est illa simpliciter mala sunt, vel etiam si simpliciter mala non sunt bonum est tamen ea esse prohibita. ldeo quaecunque huiusmodi lex prohibet ab omnibus sunt cauenda, propter quid dicit Seneca. Sapiens non perturbat publicos mores. Non tamen quaecumque permittit illa sunt licita & facienda, quia vt dicit Augustinus llli homines qui pro vi ta, siue pro libertate, siue pro pudicitia hostem occidunt: quo modo lege inculpata quae hoc permittit, in culpati queant esse non video. Non enim eos lex cogit occidere: sed relinquit in potestate, quapropter legem quidem non reprehendo quae tales permittit interfici: sed quo pacto istos defendit qui interfici- unt non inuenio: quos reos nulla lex fortasse tenet: sed earum quae apparent hominibus. Nam nescio vtrum aliqua vehementiori ac seuerissima lege teneantur: si nihil rerum est quod non administrat diuina prouidentia. Quomodo. nm apud eam illi sunt omnino liberi, qui pro iis rebus quae contemni oportet, humana cae de polluuntur: Secundum hoc ergo respondendum est ad propositam quaestionem, quod princeps, per quem E intelligo praelatum ecclesiae, inquantum ad ipsum pertinet minister est legis publicae ad iustitiam eius exe quendam: sed subditus est legi diuinae & astrictus ad ei quantum in se est obtemperandum. Nunc autem ita est quod lex publica aliquid principi vt ministro suo ad exequendum praecepit: & aliquid in sua potestate reliquit: sicut & subditis vt dictum est. In eo ergo quid absolute ei praecepit: vt publicum hostem occidere, ei obtemperare per executionem debet. Vnde dicit Augustinus Miles iubetur lege vt hostem necet. a qua caede si temperauerit ab imperatore poenas luet. lam miles in hoste interficiendo minister legis est: quare offi cium suum facile nulla libidine implebit. Et de omnibus ministris (ut dicit) qui iure atque ordine pote statibus quibuscumque subiecti sunt id dici potest. vnde etiam (vt dicit) illi legi quae tuendorum ciuium cau sa vim hostilem eadem vi repelli iubet, potest sine libidine ab omnibus obtemperari. In talibus ergo in quibus princeps necesse habet ratione officii sui legi obtemperare, sine peccato potest & debet exequi legis edictum: quia si lex bona sit & iusta, legi diuinae contraria esse non potest. quia a diuina lege omnis lex humana bona & iusta ortum sumit. Vnde dicit Bernardus in epistola ad Comitem Theobaldum. Et quidem in talibus vbi culpa tam aperta atque inexcusabilis esse videtur: quatenus nulla nisi cum periculo iusti tiae iniuriae occasio relinquatur, etiam tunc tremens & dolens vindicem vos exhibere debetis: magis vi delicet officii compulsus necessitate quam vindicandi libidine. Immo omnino omnis debet abesse libido: quia secundum Augustinum primo de libero arbitrio, clarum est nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi ge nere damnari. In eo vero quod in sua potestate relinquit: nec ad id exequendum vlla necessitate astrin git: si in hoc lex diuina aliquid exequi prohibet (bene, nm potest prohibere lex diuina quod bona & iusta lex humana permittit, & iuste permittere debet: quia non omnia mala debet punire. aliqua enim non punire expedit humanae paci conciliandae vt dictum est) hoc omnino a principe exequendum non est. Sic est in casu propositae quaestionis. cum enim lex publica secundum ordinem iuris quemquam conuictum de cri mine sententialiter in certa summa pecuniae principi obnoxium condemnat, accipere pecuniam huiusmodi sibi adiudicatam in potestate principis relinquit, nec praecepto aliquo ad eam accipiendam ipsum compellit. In hoc ergo casu opus est principi: vt semet ipsum in hoc facto ad diuinae legis regulam dirigat: & iuxta illud quod dicit Bernardus secundo de Consideratione, tanquam spiritualis homo omnia diiudicet: vt ipse a nemine iudicetur: & omne opus suum trina quadam consideratione praeueniat. Primum quidem an liceat. deinde an deceat, postremo an expediat. Nam etsi constat in christiana vtique philosophia non decere nisi quid licet: nec expedire nisi quid decet & liceat: non continuo tamen omne quod licet, decere & ex pedire consequens erit. dicente Apostolo. Omnia mihi licent: sed non omnia expediunt. Aptemus ergo ista tria si possumus isti proposito. Princeps ergo in accipienda emenda pecuniaria, vel alia a lege sibi taxata, quam in sua potestate dimittit, sic circunspecte omnia consideret: vt conscientiae suae caueat: & scam dalo quod ex suo facto posset oriri, quantum potest salua veritate vitae & iustitiae parcat & ne scandalum oriatur, id quod sibi licet accipere & forte decet: si tamen non expedit accipere propter periculum scan dali, non accipiat: & econtra id quod accipere licet, siue deceat siue non, dum tamen non expedit dimit tere propter pericula scandali, omnino accipiat. Propter scandalum dico quid oriri posset propter infirmi tatem, aut per ignorantiam non propter malitiam: cui omnino indulgendum non est: sed per medium scandali malitia refraenanda est: Christo dicente Pharissaeis Matthaei. xv. Hypocritae, bene prophetauit de vobis. Esa. dicens. Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me. & accedentes di scipuli eius dixerunt ei. Scis quia Pharissaei audito hoc verbo scandalizati sunt: at ille respondens ait. Omnis plantatio quam non plantauit pater meus eradicabitur. sinite eos: caeci sunt, econtra autem Mat thaei decimoseptimo, cum peteretur ab eo tributum Caesaris, & ostendisset Petro quia ipse & sui non tenerentur ad solutionims: dixit illi lesus: vt autem non scandalizemus eos &c. Vnde Bernardus comparans ista duo dicta Christi dicit. Illorum, Pharissaeorum scilicet, scandalum ex malitia procedit: isto rum ex ignorantia descendit: isti scandalizantur, eo quod veritatem nesciunt: illi quia odiunt. Si ergo vt ad propositum descendam: scandalum ignorantium & infirmorum esset & perniciosum exemplum talem sic conuictum publice non puniri iuxta legis edictum: in hoc casu debet poenam legis exigere: & pecuniam taxatam ab innocente quem etiam scit esse innocentem condemnato auferre: & hoc iuxta legem diuinam: quae bene patitur innocentem temporaliter puniri sine culpa sibi imposita: sed non si ne causa. pro qua etiam ipse potius deberet velle poenam illam a se exigere quam scandalum oboriri. Sed quia iuxta suppositum in quaestione ipsum innocentem esse cognoscit, etiam quamuis lex publica illam pecuniam principem in suos vsus conuertere permittit: nec vllo modo ex hoc eum reum tenet: procul dubio tamen lex diuina id prohibet: et si pecuniam illam quasi suam, & in vsus suos conuertendam detineat, eum in conscientia sua reum tenet. Vnde ex praecepto diuinae legis debet eam ad euitandum scandalum quanto potest occultius restituere. Sic enim propter periculum scandali etiam opera misericordiae caueri possunt ne in aperto fiant: & etiam ad tempus ne fiant: quia licet semper obligant, non tamen ad semper. Vnde glossa super illud Matthaei decimooctauo. Vae illi per quem scandalum venit Quod sine peccato possumus facere, debemus facere, pro vitando scandalo proximi. & Lucae decimoseptimo dicitur. Nota quod inquantum potest sine peccato vitari scandalum proximi, debet. Sed si omnino sine scandalo nec occulte restituere posset: quod vix posset contingere: posito tamen quod sic, hic credo adhuc dicendum quod animo retinendi ne scandalum fiat, & restituendi cum opportunitas sine scandalo occurret: debet & potest detinere, & non restituere, & debet facere quod in se est, vt illi vel haeredi suo ipse vel aliquis loco sui quandoque restituat. Sed quod animo conuertendi in vsus suos & sibi appropriandi detineat: cum nulla lex illud eum contra diuinam iustitiam facere iubet: nec periculum aliquod scanda li ad hoc volendum eum compellat: nullo modo licet. Vnde posito per impossibile quod populus animum suum de restituendo sciret: & nisi animum mutaret vt sibi illam pecuniam appropriare vellet, populo scandalum fieret: in hoc casu si contingere posset, princeps potius scandalum oboriri deberet permittere, quam veritatem vitae derelinquere, quod enim indifferenter fieri potest vel non fieri sine peccato, sal ua triplici veritate, vitae scilicet, iustitiae, & doctrinae, omittendum est ne scandalum fiat. Sed si in aliquo faciendo vel omittendo ne scandalum fiat, qualecunque fuerit, siue ex infirmitate: siue ex ignorantia: si ue ex malitia, si in periculo ex hoc fit aliqua dictarum trium veritatum: veritas teneatur: & quod faciendum est fiat: vel quod omittendum est omittatur: & scandalum inde oriri permittatur. Talis enim occasio scandali est non actiue sed passiue solum: & ex tali facto, quod nullo modo eum dimittere licet. Vn de dicit Gregorius super Eze. Si de veritate scandalum sumitur: vtilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur. & Bernardus in epistola ad Drogonem. Melius est vt scandalum oriatur quam ve ritas relinquatur. Vnde si scandalizentur auditores: quia magister docet veritatem optimam ad docendum, non debet dimittere propter scandalum: quia veritas doctrinae esset in periculo. Si etiam reus & amici eius scandalicarentur: quia iudex profert contra eum iustam & optimam sententiam: non de bet dimittere propter scandalum: quia veritas iustitiae esset in periculo. Si scandalizentur parentes quia post votum non exeas religionem vel nubere non vis: non debes votum dimittere propter scandalum: quia veritas vitae esset in periculo: sicut esset in proposito. Recedere enim a proposito restituendi alienum retinendum, contra conscientiam & ius diuinum, est in periculo, immo in subuersione veritatis vitae.
AD primum in oppositum, quod possidet illam pecuniam auctoritate legis: Dicendum quod verum est legis humanae permittentis: quae non omnia mala prohibet maxime occulta: sed non prae cipientis, vt dictum est. Nunc autem licet quod praecipit non est nisi bonum & iustum vt dictum est: ma lum tamen bene potest esse quod permittit: & per diuinam legem puniendum, & ideo nullo modo faciendum vt dictum est.
AD secundum: quod princeps non debet eam restituere: quia accepta est non so lum in fauorem principis: sed etiam in odium criminis: verum est quando crimen est in veritate com missum. tunc ex praecepto legis diuinae debet illam pecuniam exigere in toto vel in parte: secundum quod ei videbitur expedire: & similiter eam detinere ne peccatum maneat impunitum, & ne facilitas ve niae incentiuum tribuat delinquendi. Vnde bonum quod hic forte quandoque lex humana permittit non fieri, lex diuina praecipit fieri. Quando vero crimen non est in rei veritate commissum: & hoc nouit prin ceps: licet innocens ordine iuris legitime sit conuictus, tunc debet in odium criminis ad terrendum ali os, & ne scandalum fiat, pecuniam exigere: & non nisi animo tamen restituendi eam detinere, secundum expositum modum: quia nihil iuris in ea habet secundum legem diuinam: licet secundum legen humanam deceptam falsis probationibus vel suspitionibus. Lex autem decepta nihil iuris confert co ram deo in conscientia: licet tantum iuris conferat: quod contra eius edictum nullus impetitur in iudicio humano. secundum quod priuilegia & dispensationes per fraudem, vel tacita veritate, vel per importunita tem obtenta coram deo neminem a crimine excusant in ecclesia triumphante: licet ab inquietatione defendunt in ecclesia militante: vt infra dicemus loquendo de dispensationibus.
ARgumentum in oppositum non probat nisi quod princeps non possit tenere bona illius innocentis tanquam propria animo re stituendi. quin tamen possit ea ei auferre & detinere: quousque sine scandalo possint restitui: non probat. licet enim in hoc puniat innocentem sine culpa, non tamen sine causa vt dictum est.
On this page