Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 4
SEquuntur quaesita pertinentia ad diuersas creaturas specialiter. Primo pertinentia ad cre aturas intellectuales. Secundo ad creaturas non intellectuales.
CIRca primum quaerebantur quaedam pertinentia ad intellectuales communiter tam angelicam quam humanam: & vnum cir ca creaturam angelicam tantum: & plurima circa creaturam humanam tantum.
CIRca primum proponebatur vnum ex parte intellectus: vtrum scientia sit aliquid compositum in intellectu & duo ex parte voluntatis. Quorum primum erat de voluntate quo ad seipsam: vtrum voluntas moueat seipsam. Secundum vero erat de voluntate respectu intellectus: vtrum imperare sit actus voluntatis an rationis siue intellectus.
CIRca primum arguitur quod scientia sit aliquid compo situm in intellectu. Primo sic. scientia successiue acquiritur. ergo habet partes, quarum vna acquiritur post aliam. omne autem habens partes est compositum ex illis. ergo &c. Secundo sic. per scientiam assimilatur homo composito scito. composito autem non assimilatur nisi per aliquid compositum. ergo &c.
CONtra, non componitur ex materia & forma, quia non est nisi forma, nec ex accidente & subiecto, quia non est subiectum alicuius: qui sunt duo modi compositionis ad quos alii habent reduci. quare &c.
DIcendum secundum quod alibi exposuimus, loquendo de simplicitate dei: quod est quaedam composi- tio qua aliquid componitur alteri: & est quaedam compositio qua aliquid componitur ex aliis. Loquendo de primo modo compositionis, clarum est quod scientia est compositum quid, quia componitur intellectui scientis, sicut accidens subiecto. Loquendo vero de secundo modo compositionis, cum ille multiplex sit, vt ibi est expositum, aliquis illorum conuenit scientiae, & aliquis non. Est enim compositio quae est ex diuersis secundum rem in nullo conuenientibus, cuiusmodi est illa quae est ex materia & forma, de qua vt procedit secundum argumentum, patet quod scientia non est composita, quia est forma accidem talis non habens materiam ex qua, sed in qua tantum: & non est dubitatio de scientia nisi an sit composita ex partibus formalibus, vt scientia sit vna forma composita ex pluribus formis. & est causa dubitationis ex pressa in primo argumento. Et est dicendum quod omnis forma quae per agens naturale, aut modo natura li, transmutatione quae motus est, educitur de potentia ad actum, partes habet in quibus successiue esse aliud & aliud sibi acquiritur, differens secundum completum & incompletum, proficiscendo ab incon pleto ad completum: ita quod vnum eorum procedat de altero, vt de eo quod est in potentia & incompletum id quod est in actum & completum: vltimo stando in aliquo simpliciter perfecto & completo secundum naturam illius formae. Quarum partium diuersitas tripliciter potest intelligi, aut secundum rationem, aut secundum intensionem, aut secundum rem. Primo modo partes habet omnis forma acquisita per motum intensionis & remissionis: quia procedit de imperfecto ad perfectum in eadem forma spe cifica. Magis enim & minus in forma nunquam differunt specie, sed numero tantum, sicut magis album & minus album: licet accidentaliter magis differt magis album & minus album, quam aequaliter alba. Quin ergo scientia sicut & albedo & quaelibet alia forma recipiens intensionem & remissionem partes habeat in sua essentia, quemadmodum & omnis forma alia recipiens magis & minus, negare non possu mus: immo expresse concessimus & exposuimus quomodo huiusmodi partes habeat talis forma in quaestio ne quadam de formarum intensione & remissione. Sed ex talibus partibus talis forma non est dicen da esse composita: quia secundum declarata in iam tacta quaestione, partes formae recipientis intensionem & remissionem non manent in eadem distinctae abinuicem secundum suos gradus, in quibus natae essent stare in diuersis, nisi secundum rationem tantum, semper minus intenso manente in magis intenso virtutae solum, ita quod essentia formae eiusdem consideratae sm rationem intensi & remissi semper existit simplex, non habens partes differentes re aut intensione inquantum huius modi, sed ratione tantum. ita quod in quocunque gradu sistat, gradus alii qui virtute sunt in illo, non sunt differentes ab illo nisi secundum rationem solum. Quare cum differentia aliquorum in aliquo secundum rationem solum non ponat compositionem in eodem, quemadmodum pluralitas rationum per fectionalium in deo nullam compositionem ponunt in ipso: idcirco dico quod scientia in intellectu nullo modo dicenda est esse composita ex talibus partibus quamquam successiue acquirantur, quia. scilicet non ma nent nisi in eodem simplici, in quo non habent distinctionem nisi secundum rationem solum. Aliter tamen secundum rationem sumitur hic differentia & in deo secundum rationes persectionales quia hic secundum rationem accipiuntur diuersi gradus in ipsa forma existentes virtute: qui si bi in eadem forma nati sunt succedere & seorsum stare: ibi vero secundum rationem in forma dei tatis non concipiuntur rationes perfectionales vt diuersorum graduum, quia gradus in forma deitatis nullo modo possunt esse nec intelligi neque imaginari nisi falso, sed solummodo vt diuersae rationes: quibus respondent in aliis formis diuersi gradus stantes seorsum in diuersis, differentes se cundum rem. Vnde in deo concipiuntur rationes perfectionales vt differentes secundum ratio nem tantum: & non secundum intensionem: nec secundum gradus. In formis recipientibus intensionem concipiuntur partes essentiales vt differentes secundum rationem & gradus.
SEcundo modo partes habet omnis forma quae species est sub genere, & sunt partes illae genus & differentia, ex quibus componitur, non vt ex differentibus re, sed intensione tantum. Et sunt aliqui qui ponunt quod licet idem sint secundum rem, differentia sola intensione, genus, & quaecunque differentiae eius existentes in eodem bruto, puta in eodem animali corporeum viuens spirans & sensibile: in generatione tamen primo extenditur quod generatur ab esse substantiali in esse corporeum: & ex corporeo in viuum, & ex vi uo in spirans, & ex spirante in sensibile: & sic de caeteris, siue plura siue pauciora ponantur intermedia: vt sicut ex parte generationis non est medium mutationis simul cum principio nec idem ipsi: nec finis simul cum medio nec idem ipsi: sic nec ex parte formae generata non simul generatur medium cum primo, nec vltimum cum medio: nec est idem ipsi secundum intensionem. Quamuis enim, vt di cunt, in fine & vltimo habent esse vnum constitutum in substantia: si tamen simul habent illa diuersa esse substantiae quae per motum recipiunt & complete: non habent nisi in vltimo. Qui sic dicunt, generationem naturalem dicunt esse motum & formarum inchoationes in materia: ita quod de veritate formae nihil acquiritur per generationem: sed solum esse aliud & aliud: secundum quod alibi plenius pertractaui. vbi declaraui quomodo mihi visum est quod generatio non sit motus: sed mutatio in fine motus alterationis praecedentis praeparantis subiectum secundum accidentia vt sit materia necessitas ad generationem formae, quae tota secundum substantiam & omne esse suum educitur de potentia materiae. Sed quocumque modo se habeat: de hoc planum est quod id quid sic habet partes siue successiue generatas siue simul: est compositum ex diuersis non secundum rem, sed secundum intensionem generis & differentiae: sed talem compositionem ex partibus possumus pone re in scientia: quia partes secundum intensionem differentes habet sicut albedo & quaecumque alia forma substan tialis existens in specie specialissima.
TERtio modo partes formales secundum rem habere aliquid in se contingit intelligere dupliciter: vel quod partes huiusmodi sint eiusdem rationis in toto vel alterius & alterius. Primo modo linea est composita ex diuersis partibus: quarum quaelibet linea aliqua est: quas successiue intelligunt lineam in se acquirere per motum qui intelligunt punctum fluentem lineam facere. Talis compositio nullo modo est in scientia: quia non est nisi in simplici anima. Sed si aliquo modo intelligi possit esse composita, hoc erit quemadmodum si intelligamus geometriam vnum habitum scientiae compositum ex diuersis habitibus diuersorum principiorum & diuersarum conclusionum, vt videlicet quodlibet principium & quaelibet conclusio habeat proprios habitus in anima re diuersos: ex quibus integratur vnus. Et de isto mo do praetendit, vt credo, quaestio suam difficultatem. Et est sciendum: quod cum scientia sit habitus cognitiuus: qui cum habitu affectiuo continetur in prima specie qualitatis: quae ex opposito distinguitur contra alias species qualitatis sub eodem genere, quae est qualitas: genus autem non descendat in species nisi per differem tias ex quibus cum genere componuntur species: necesse est ponere quod habitus simpliciter qui est vna species qualitatis subalterna: componatur ex genere & differentia. Cumque habitus cognitiui & affecti ui non sint eiusdem potentiae neque eiusdem rationis: necesse est ponere quod descendat habitus simpliciter in illos per differentias: & sic oportet ponere quod habitus scientialis simpliciter compositus sit ex genere & differentia simpliciter. Sed quaestio proposita non quaerit de compositione quae rationis est ex genere & diffe rentia: sed quaerit de compositione reali: an sit composita ex partibus re diuersis: quarum vna acquiritur post aliam: vt primo pers vna in qua consistit habitus principii: deinde pars alia, in quae consistit habitus conclusionis primae, & sic deinceps. Quia si sic scientia intelligatur esse composita: hoc modo scientia simpliciter quae in eodem sciente conti net omne genus scientiae: vt grammaticam, logicam, metaphysicam, & caeteras omnes, dicetur esse composita ex illis. Et non est haec compositio aliud quam quaedam aggregatio. Sed nec de hac quaerit quaestio: quia sic quantuncumque sunt scientiae diuersae, scientia vna posset dici composita: & sic vna ex illis. Sed quaerit de scientia illa quae secundum veritatem dicitur vna ab vnitate subiecti: & non diuiditur: tamen successiue acquiritur pars eius post partem. De quibus partibus est quaestio vtrum scientia sit aliquod compositum ex illis. Et est hic sciendum secundum quod determinauimus in quaestione: an theologia sit vna scientia: quod scientia non dicitur vna propter vnitatem realem secundum genus aut speciem eorum de quibus consyderat: sed propter vnitatem rationis & modi consyderandi circa subiectum vnum: ad quod plura attribuuntur propter vnam formalem rationem consyderandi omnibus conuenientem. dicente philosopho in ii. Poste. Vnius inquantum vnm. scilicet secundum vnam rationem consyderandi, vna est scientia. Vnde secundum quod determinauimus in prima quaestione de diuersitate theologiae ab aliis scientiis, si sint aliqua sic diuersa quod non communicant in ratione consyderandi: nullo modo habent vnum habitum scientiae in anima: vt moralis scientia & mathematica. Si vero fuerit subiectum idem secundum rem: propter tamen diuersas rationes consyderandi, illud non habet vnum habitum scientiae in anima sed diuersos Quemadmodum naturalis scientia & astrologia: inquantum ambae consyderant motum caelestium: quia non eodem modo: omnino sunt diuersi habitus in anima. Metaphysica autem quae consyderat de primo ente, & ideo de ente simpliciter & omnibus entibus secundum rationem conmunem consyderandi vt ens: vnicum habitum generat. aliarum autem scientiarum quaelibet secundum propriam rationem consyderandi, vnum habitum generat Et inquantum metaphysica sub scientia simpliciter diuiditur contra alias, ipsa componitur ex genere quid est scientia simpliciter &, propria differentia compositione rationis. & aliae similiter abinuicem distinguuntur speciebus specialissimis, in quibus stat distinctio. Et est quaelibet scientia stans in specialissimo vnus habitus: compositione rationis compositus ex genere & differentia, non diuisibilis vlterius secundum formae additionem aut differentiam: sed in indiuidua: vt granmatica in grammaticam Sortis: & gram maticam Platonis. Et quia quilibet talium habituum scientialium non simul habetur sed successiue acquiren do partem post partem: ideo de vnoquoque talium est quaestio vtrum sit compositus ex illis partibus: & sic vtrum scientia sit composita compositione reali praeter compositionem ex genere & differentia quae est rationis.
ET est dicendum, quod quaelibet scientia quae est habitus in specialissimo scientiae consistens, vnicus est & simplex in re, carens omni compositione reali ex diuersis secundum rem vt partibus existentibus & ma nentibus in ipso. & hoc aequali simplicitate illi quam habet quilibet habitus affectiuus: & vniuersaliter quaelibet forma vna recipiens intensionem & remissionem. & hoc secundum modum iam supra tactum. Vnde non est minor simplicitas in habitu scientiae Metaphysicae in quocunque gradu habeat eam aliquis: quam in habitu temperantiae & quam in albedine. Ita quod per primum actum generatiuum habitus habetur tota realitas habitus: quemadmodum ex primo actu generatiuo albedinis habetur tota realitas al bedinis: licet in gradu imperfectissimo: a quo habet procedere per intensionis motum ad gradum per fectum. Sed habitus quousque sunt sub determinato gradu imperfectionis debiliter firmati in subiecto & de facili mobiles, non dicuntur habitus sed dispositio: quae sit ipse habitus per profectum ad gradum vlteriorem. Et non est differentia quo ad hoc in formis recipientibus magis & minus nisi in actibus sibi respondentibus: quibus diuersimode diuersae formae intenduntur: vt de imperfecto in eis fiat perfectum. Propter quod maior videtur esse differentia partium in quibusdam, quam in aliis. et ideo maior apparet in eis compositio ex illis partibus quam in aliis. Sunte enim de numero talium formarum quaedam quae non nisi ex actibus conformibus & eisdem secundum speciem generantur & augmentantur: vt sunt illae quae sunt naturales: puta albedo, quae ab actu infrigidandi generatur & intenditur in niue: & hoc siue a diuersis infrigidantibus siue ab eodem, modo infrigidando intensius, mo do remissius: aut lumen, quod ab actu illuminandi generatur & intenditur. & hoc siue a diuersis lumi nosis eandem partem medii illuminantibus, siue ab eodem illuminante, modo remissius modo intem sius. Sunt vero aliae formae recipientes magis & minus: quae generantur & augmentantur ex actibus difformibus, vt sunt habitus cognitiui scientiarum specialium continentium cognitiones principiorum & conclusionum: quorum videntur esse diuersi habitus: vt alius sit habitus principiorum: alius conclusionum & diuersi habitus diuersorum principiorum & diuersarum conclusionum: ex quibus componatur si cut ex re diuersa: ipsa scientia tota horum cognitiua: puta metaphysica aut geometria: quali modo non videntur in se habere compositionem formae naturales non ex actibus nostris sed ex actibus naturae generatae & augmentatae. Sed non est ita: quia vnius talium scientiarum specificatarum non est nisi vnicus habitus simplex: & non minus simplex quam formae naturales ex actibus vniformibus naturalibus generatae. Et est vnusquisque habitus talium scientiarum specificatarum generatus ex actibus nostris cognitiuis & augmentatus: ex quo etiam consimiles actus habent elici: quemadmodum & singulae virtutes quae sunt habitus affectiu i simplices, habitus sunt elicitiui talium actuum ex quibus generantur. Veruntamen si ordine recto acquirendi aliquem talium habituum cognitiuorum procedatur: primo habet generari ex actum cognitiuo: quo cognoscimus primum principium illius scientiae: & est in gradu insimo. & inquantum huiusmodi est habitus principii primi, quod est principium cognoscendi alia principia posteriora: vt semper praecedens secundum id quod de habitu generatum est sit principium & dispositio apud cognoscentem cognoscendi sequens: ita quod ex quolibet actum cognitiuo augetur & intenditur habitus cognitiuus generatus a primo actum cognitiuo cognoscendi primum principium simpliciter primum. Et semper quo ad hoc quod per ipsum habitus primus est intensus, dicitur ille idem habitus esse habitus principii illius vel conclusionis cuius est actus. Et sunt isti actus cognitiui diuersi, sicut & ipsa principia cognitiua sunt diuersa: quorum quilibet plurificari potest secundum numerum: & sic firmare & intendere habitum quo ad notitiam illius principii cuius actus plurificantur: vt per hoc magis vnum principiorum cognoscatur quam aliud. & non solum sic augmentatur habitus in cognoscendo plura principia pluribus actibus secundum speciem differentibus vel quasi: sed etiam in cognoscendo idem principium pluribus actibus solo numero differentibus. Cumque habitus dictus sic sit generatus vsque ad certum gradum ex actibus cognitiuis principiorum: ipse habitus principiorum est principium & dispositio cognoscendi conclusiones per actus propriocognitiuos: qui etiam sunt augmentatiui habitus praecedentis: & nullius alterius generatiui. Et quo ad hoc quod per actum cognoscendi conclusionem habitus primus est intensus: dicitur idei ha bitus esse habitus illius conclusionis: & etiam diuersarum conclusionum: secundum quod peractus co gnitiuos diuersarum conclusionum augetur: qui sunt diuersi inter se quasi specie & quasi genere differentes ab actibus quibus habitus principiorum est generatus & augmentatus. Quorum qui libet qui est ad eandem conclusionem plurificari potest secundum numerum: et sic firmare & inten dere habitum eundem quo ad notitiam illius conclusionis: vt per hoc magis vna conclusio cogno scatur quam alia. et sic non solum habitus augmentatur in cognoscendo plures conclusiones pluribus actibus quasi secundum speciem differentibus: sed etiam in cognoscendo eandem conclusionem pluribus actibus solo numero differentibus. Sed est aduertendum: quod tam circa principia qua circa conclu siones varii sunt modi cognoscendi. et est circa principia triplex. Principia enim cognoscimus vno modo inquantum terminos cognoscimus. Et est via definitiua, sciendo quid dicitur per nomen. Prin- cipium etiam cognoscimus alio modo via sensus, memoriae, & experientiae. Principia etiam cognosci mus tertio modo ratione ducente ad impossibile. Conclusiones etiam cognoscimus syllogismo, sub quo continetur enthymema, & inductione, sub qua continetur exemplum: & hoc vel habendo medium demonstratiuum: vel habendo medium non demonstratiuum. & omnibus mediis augmentatur habitus in suis actibus: sed non nisi secundum intensionem & remissionis: semper intenso & remisso existente eodem simplici secundum rem: differente solum secundum rationem vt dictum est supra de albedine. Cumque habitus fuerit generatus, ex ipso habent elici actus consimiles eis exquibus est generatus: & in singulis intenditur habitus: vt perfectius cognoscantur tam principia quam conclusiones. Principia enim perfectius cognoscum tur: cum ex ipsis cognoscuntur conclusiones elicitae: & conclusiones perfectius cognoscuntur cum cognoscuntur in principia resolutae: & vnum principium perfectius cognoscitur iuxta alterum cognitum: & vna conclusio iuxta alteram: & singula cognita iuxta singula, non solum in principiis & com clusionibus vnius scientiae sed plurium: siue sint penitus diuersae: siue se habeant vt pars & totum: siue vt subalternans & subalternata. de quorum differentiis alibi loquuti sumus. Quia ergo ar- i guitur primo: quod scientia est composita quia acquiritur pars post partem: Dicendum quod non oportet hoc de scientia plus quam de albedine. Non enim habet partes plures nisi virtute & ratione sola dif ferentes sicut nec albedo, vt dictum est. Ad secundum: quod scientia est compositum quia per ipsam s sciens assimilatur composito. Per idem posset probari quod deus esset compositus: quia sua scientia quae est sua essentia assimilatur composito. ldeo dicendum quod forma in re composita sicut est principium & ratio essendi, & sui ipsius vt est aliquid compositi: & totius compositi inquantum est compositum: & materiae, vt est aliquid in ipso: sicut est principium cognoscendi eorundem: & est per se mensura scientiae quae habetur de scibili. Et ideo sicut ipsa simplex est: licet dat esse composito & materiae: sic & scien tia mensurata secundum ipsam simplex est: licet per ipsam habeatur scientia de composito.
On this page