Quaestio 13
Quaestio 13
SEquuntur pertinentia ad procedentia in esse a primo principio absoluta & permanentia: & hoc specialiter ad creaturam. Et quaerebatur vnum pertinens ad daemones plurima vero alia pertinentia ad homines. Pertinens ad daemones erat: Vtrum cognoscant nostras cogitationes occultas.
ET arguitur quod sic. quoniam in cognitione nostra non sunt nisi species, & habitus, & passiones, & actus, & omnia ista sunt quaedam intelligibilia: Sed omnia intelligibilia in nobis subsunt intellectui daemonum: quia ipse est superioris naturae quam sunt ea quae in nobis sunt: & inferiora subsunt intelligentiae superiorum. ergo &c.
CONtra. Hieremiae. xvii. Prauum est cor hominis & inscrutabile, & quis cognoscet illud: Et sequitur. Ego dominus scrutans corda, quasi dicat: & non alius. non ergo daemones. Quia cogitationes hominum daemones aliquando cognoscant, aperte dicit Augustinus in retractatione libri de diuinatione daemonum. Peruenire, inquit, hominum dispositiones: non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas ad notitiam daemonum per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed quo modo hoc fiat, aut difficile, vt dicit, aut nullo modo potest ab hominibus inueniri.
VTtamen aliquid circa hoc inuestigando possimus quiescere: sciendum: quod circa cogitationes nostras duo est considera re, & ipsius actus cogitandi naturam, quod pertinet ad intellectus cognitionem, & ipsius actus in finem suum directionem: quid pertinet ad voluntatis intentionem. Ad substantiam actus cogitandi & naturam eius non concurrunt nisi potentiae animae & species rei cogitatae & habitus secundum quem cogitat si artificiosa sit cogitatio, & verbum conceptus, qui est effectus actus cogitandi, & ipse actus, qui est motus quidam spiritualis in ipso intellectum. Omnia ista cum res creatae sint, aliquae intelligibiles secundum naturam suam: & daemones habeant ingenia naturalia perspicacissima ad intelligendum omnia creata: quia omnia subsunt eis naturalia: non video quomodo substantia actionis in cogitatione cuiusquam daemones possit latere si conuertant se ad illam conspiciendam, secundum quod processit prima ratio. Quantum vero ad ipsius actus directionem in finem siue bonum siue malum, de hoc maior est dubitatio. Forte enim etsi videat daemon clare cogitationes nostras quo ad rem cogitatam non oportet quod propter hoc perspiciat ad quem finem dirigimus bonum vel malum. Cogitare enim potest aliquis de pulchritudine mulieris: ita quod diabolus statim actum cogitandi percipiat: sed cum homo potest cogitationem illam dirigere ad finem illiciti concubitus vel consulendi ipsi ne pulchritudo eius ipsi sit damnosa, non oportet quod hoc statim cognoscat. Hoc enim pertinet ad internam & liberam virtutem in voluntate humana quae soli deo subest: et ideo in ipsam perscrutandam ipse solus potest. Multorum enim forsan daemon cogitationes videt & tentat: quorum si virtutem inter nam voluntatis qua actionem in finem dirigunt conspiceret, eos tentare desisteret, ne deuictus com fusus abiret. Vnde dicit Augustinus. xii. super Gen. Certissimis indiciis apud nos compertum consistit, enunciatas a daemonibus cogitationes hominum: qui tamen si virtutum internam speciem possent in hominibus cernere, non tentarent. Sicut illam lob nobilem ac mirabilem patientiam proculdubio si posset diabolus cernere, nollet a tentato vtique superari. De virtute autem patientiae & aliis inquantum sunt habitus accidentales in anima, & res quaedam intelligibiles in qualitate & quam titate virtutis suae, quod latere possunt diabolum plusquam actus puri cognitionis: non video. Contrarium tamen non assero: sed virtutem internam patientiae, & aliarum virtutum inquantum in suis actibus dependet ab aeterna virtute liberi arbitrii, qua dirigit actiones virtutum in suos fines intentius vel remissius, possibile est quod non possit attingere: quia nec ipsam vim liberi arbitrii. Et credo quod sic dictum Augustini debet intelligi.
VEruntamen hic distinguendum: quod intentio voluntatis diri gentis potest considerari dupliciter. Vno modo in se: inquantum omnino latitat in intimis voluntatis. Alio modo in suo effectum: inquantum ex feruore intentionis actus alicuius affectionis in ipsa voluntate concipitur, & a voluntate rationali in virtute sensitiua, & etiam forte vlterius in corpore. Primo modo, vt dictum est, intentionem voluntatis circa actionem cogitationis non potest naturaliter cognoscere. Secundo modo, non video quomodo eum plus posset latere actus affectionis conceptus in voluntate quam actus cogitationis conceptus in intellectum: cum vterque res intelligibilis sit extra substantiam animae. Sed nunquid intentio voluntatis similiter aliquid est intelligibile super substantiam voluntatis: Reuera dicendum quod non: quoniam respectus solus est voluntatis ad finem qui fundatur in essentia potentiae volendi: quo quidem respectu cogitationes diriguntur & tendunt in finem. Vnde super illud Heb. iiii. Discretor cogitationum & intentionum cordis. Glossa. i. discernit cogitationes: quae scilicet diuersa diuersi cogitent: & discernit etiam intentiones cogitationum: scilicet quo singulae tendunt: quo se vertat intentio earum, an ad bonum an ad malum. & sic in tentio voluntatis non est res aliqua in se distincta ab illa. Et quia in se non est intelligibile naturali ter nisi in se determinatum, idcirco etsi totam substantiam & quaecunque aliquid rei sunt in ea, naturaliter potest conspicere: non tamen illam voluntatis intentionem. Haec est enim natura respectuum: quod ex perfecta notitia subiectorum, in quibus non de necessitate insunt, cognosci non possunt. Non enim cognoscens persecte hominem in eo quod homo, ex hoc cognoscit vtrum sit filius alicuius nec ne. Et si daemon per indicium affectionis alicuius in voluntate possit coniicere voluntatis intentionem multo fortius per indicium affectionis in sensualitate & in corpore. Cum enim homines subtiles par indicia visa in corpore aliquando hominum affectiones, cogitationes, & intentiones perscrutantur: quos daemones in sensus acrimonia & experientia multum excedunt, vt dicit Augustinus de diui natione daemonum. Vnde & dicit in eodem. Aliquando naturalibus signis futura praenoscunt. quae si gna in hominum sensus venire non possunt, quia praeuidet medicus, quid non praeuidet artis ignarus. Aliquando etiam hominum dispositiones non solum voce prolatas, verunetiam cogitatione conceptas consignant. Quae dum ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt. Sicut enim apparet concitatior animae motus in vultum: vt ab hominibus quidem aliquid forinsecus agnoscatur quid intus agitur: ita non debet esse incredibile si etiam leuiores cogitationes dant aliqua signa per cor pus, quae vel obtuso sensu hominum cognosci possunt: atque huiusmodi facultate daemones multa praenunciant. Quod non retractat tamquam se in hoc errasse sentiat: sed quia in dubio audacius sententiam suam protulit dicens sic. Rem dixi occultissimam audaciore asseueratione quam debui. & addit. Sed vtrum signa quaedam dantur ex corpore, vel sensibilia, nobis autem latentia, an alia & ea spiritalia, aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino non potest inueniri. Quod ergo Augusti nus sub dubio dimisit: ampliori fiducia asserere non audemus. Per iam dicta patent obiecta vtriusque partis.
On this page