Quaestio 16
Quaestio 16
CIrca Secundum arguitur: quod scholastice docens &c. peccet mortaliter: quia est aliis causa errandi. oportet enim discipulum credere dictis magistri.
CONtra. talis forte docet talia ex conscientia credens ipsa esse vera: & sic peccaret docendo contrarium. ergo &c.
DIco quod scholastice docens falsa, si docet illa mala affectione motus siue ex passio ne pro illa hora siue ex habitu vitioso odii vel inuidiae contra alios: in quorum grauamen docet falsa, aut fauoris inordinati pro aliquibus quibus est coniunctus: si sint ta- lia falsa quae pertinent ad fidem & mores, non solum peccat mortaliter propter motum odii vel inuidiae: sed etiam propter actum docendi falsa. Si vero non sunt talia quod pertineant ad fidem aut mores: licet peccaret mortali ter ex motu illo: aut etiam ex mala voluntate quam habet in docendo talia: non tamen oporteret quod ex actu docendi peccaret mortaliter: sed forte venialiter: eo quod nullum priculum esset sentire hoc plus quam contrarium eius.
AD primum: quod talis mortaliter peccat: quia est aliis causa errandi: Dico quod verum est si sit error periculosus: qualis est ille qui est circa ea quae sunt fidei aut morum. Si autem non sit circa talia, bene potest peccare tantum venialiter quantum est ex ipso actu docendi vt dictum est. Et dico quod tali modo peccat quantum est ex se & doctrina sua: quia venenum propinauit, et si non sit qui bibat: eo quod forte non est qui in docendo illi credat. Quid autem assumitur in argumento, quod oportet discipulum credere dictis magistri: Dico quod verum est in eis quae prius non nouit, & quae ipsi sunt alias dubia: & hoc in audiendo magistrum. postmodum tamen discipulus ordinatius debet penes se examinare dicta magistri antequam eis firmiter adhaereat. dicente Boetio in fine libri secundi de disciplina schol. Miserrimi est ingenii semper inuentis vti & numquam inueniendis. Stultius est magistratus crationibus omnino confidere: sed primo est credendum donec videatur quid sentiat: postea fingendum est eundem in docendo errasse: vt forte reprire queat quid commissae obuiet sedulitati.
AD argumentum in oppositum quod for te talia docet ex conscientia: Dico quod quamuis doceat ea ex conscientia: quia tamen illa conscientia est erronea: cuius ipse est causa, habitum vitiosum odii vel fauoris sibi adgenerando, vel motum quo ratio obscuratur non repellendo sicut supponit quaestio: ideo in hoc ipse non excusatur omnino. Vnde talis qui docet falsa ex tali conscientia erronea quam sibi formauit credendo illa esse vera, stante tali conscientia perplexus est: quia peccat docendo secundum conscientiam falsa, & etiam peccaret docendo contra conscientiam contraria vera.
On this page