Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 18
CIrca secundum arguitur, quod in lege noua non licet occidere quenquam pro solo furto, quia hoc non licuit in lege veteri: quia ipsa taxauit talionem vt pro vna oue redderentur quaetuor & pro vno boue quinque boues, vt habetur Exo. xxii. vbi etiam dicitur, quod si non haberet vn de redderet, fur venderetur, & de pretio suo satisfieret. In lege autem noua non debet obseruari maior crudelitas quam in veteri: quia illa erat lex timoris: ista vero est lex amoris. dicente Augustinum. Breuis differentia legis & euangelii: timor & amor ergo &c.
DIcendum quod pro nullo de licto quis morte plectendus est: dum tamen potest aliter corrigi, quia semper poenae mitigandae sunt. Mors autem vltima poenarum est: propter quid dicitur in auten. vt nulli iudicum. scilicet pro furto. Collx. Pro furto nolumus omnino quodlibet membrum abscindi aut mori: sed eum aliter castigari. Si tamen aliter cor rigi non potest aut castigari: & per hoc mors vtilior iudicetur quam vltra viuere, quia sic cessare mala agere quaedam correctio est, morte furtum bene plectendum est. Quia vt dicitur. xxiii. cauiam qu. v. cap. Prodest. si ue plectendo siue ignoscendo hoc solum bene agitur vt vita hominum corrigatur. In casu autem quo incorrigibilis inuenitur fur, loquitur aliud capitulum ibidem dicens sic. Qui malos percutit in eo quod mali sunti& habet causam interfectionis & potestatem vt occidat, minister est domini. Causa autem vt oc cidat duo in se debet continere. Vnum ex parte facti pro quo quis occidendus est scilicet quod vergat in praeiudicium dei aut proximi. Aliud ex parte occidendi quod incorrigibilis appareat. Propter primum dat furtum causam occidendi: & est directe contra legem naturae & pactum humanae societatis. dicente Tullio libo tertio de officiis. Hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors: nam tollit conuictum humanum. Illud natura non patitur vt aliorum spoliis nostras facultates augeamus. & sic iure naturae sicut dicit fures tanquam membra putrida abscindendi de coetu humani generis & morte plectendi. Secundum autem dictorum dat causam occidendi: quia tollit omne aliud remedium talis autem iudicandus est fur ex humanis praesumptionibus: quia aliter interiora hominum scire non possumus. Praesumptio autem talis accipitur, vel ex magnitudine rei quam furatur, vel ex assuefactio ne furandi, per quam quis super furandi actu diffamatus est tamquam frequenter deprehensus in tali scelere quam tuncumque sit modicum furtum. Vnde propter hoc secundum leges humanae quae prohibebant fures simplices occidi pro furto, vt habitum est supra, bene praecipiunt fures famosos occidi. fr. de poenis. l. Capitalium. S. Famosos. Propter primum lex Moysi quae in minoribus furtis ordinauit talionem: maiora prohibuit sub poena sanguinis siue mortis. Aestimabatur autem res furata maior vel ratione sui, vel ratione eius in cuius possessione erat. Propter primum diter Exo. xxi. Qui furatus fuerit hominem & vendiderit eum, conuictus noxae morte moriatur. Propter secundum Achor lapidatus fuit, quia propter sacrilegium furando domino consecrata. Vnde de morte eius legitur los. x. vbi die. Quia turbasti nos exturbet te dominus in die hac. & lapi dauit eum omnis populus, quid est, quia quae furatus erat de possessione domini erant vt dicitur los. vi. Sit ciuitas mathema & tmnia quae in ea sunt: quicquid autem auri & argenti fuerit & vasorum antorum ac ferri domino consecretur depositum in thesauris suis. De his autem ille furatus erat pallium coe cineum &. cc. ciclos argenti, regulam quoque auream, vt ipsemet confessus est. los. vii. Ad primum ergo quod in lege Moysi pro furto nemo occidebatur &c. Dicendum secundum iam dicta quod verum est pro conmisso in minoribus in quibus statuit talionem. In maioribus autem in quibus talionem non statuit dimisit ipsum morte plectendum secundum cursum legis naturae: sicut & modo idem relinquit lex euangelii. & hoc non tantum in maioribus, sed etiam in minoribus, quia nullam poenam talionis statuit. & hoc erat congruum legi euangelii super legem Moysi. Illa enim habet docere perfectionis opera & affectionem a rebus temporalibus transferendam ad aeterna: quae principaliter pro mittit spiritualibus hominibus. Lex autem opera perfectionis non docuit: sed secundum Augustinus de sermone domini in monte, docuit quandam inchoatam imperfectamque iustitiam. vnde & temporalium rerum amorem misit: & ea cultoribus suis, promisit tanquam hominibus carnalibus qui nondum erant idonei ad perfectae iusti tiae, & ad spiritualium bonorum promissiones. Propter quod furtum quod procedit ex nimio temporalium rerum amore magis detestandum est in lege noua quam in veteri. Propter quod in minoribus ipsa permisit fur tum absque poena sanguinis statuens poenam talionis in rebus. secundum etiam quod quia proni erant ad homicidia, indulsit homicidis ciuitates refugii. Lex autem noua quia nullum furtum permittit vel ho micidium, nec poenam talionis statuit furtis minoribus, nec ciuitates refugii prouidit homicidis Propter quod non est contra legem euangelii pro furto quocumque occidere secundum determinatum mo dum: & in quacunque ciuitate homicidam ad occidendum capere: licet hoc fuit contra legen Moysi. Propter quod licet iudicibus sub noua lege occidere pro furto pro quo non licuit occidere sub lege Moysi. Quid autem assumitur quod tunc crudelior esset lex noua quam vetus: quid esse non debet: Dicendum quod verum est si ipsa dictaret furem esse occidendum: quod in nullo casu statuit. in quo correctionem expectandam docuit, & neminem occidendum quousque incorrigibilis inuentus esset. Neminem ergo oc cidit: quia nullum statutum de occidendo tradidit sicut nec talionem reddi statuit. in quo quo ad statuta sua lex Moysi aparte crudelior fuit: quia lex noua vt dicit Greg, nono Moralium: corda delinquem tium mansuetudine potius quam terrore correxit. Per legem quippe deus virgam tenuerat cum dicebat Siquis haec vel illa fecerit morte moriatur: sed incarnatus virgam abstulit: quia vias vitae per mansuetudinem offendit. Vnde lex noua in poenam mortis infligendam solummodo vsum & consuetudinem legis naturae obseruandam reliquit: vt crudelitas in hoc non legi euangelii, sed potius legi naturae imputari debeat, quae in hoc maioris iustitiae quam lex Moysi erat. Propter quid sub lege Moysi, cum tem pus legis euangelicae appropinquare coeperat in qua illud impleri debuit: Nouis superuenientibus vetera proiicietis & vetustissima veterum comedetis: augmentata fuit poena furtis taxata in rebus & hoc a Salomone quando dixit Prouerb. vi. Num grandis est culpa cum quis furatus fuerit: Puratur enim vt esurientem impleat animam: deprehensus quoque reddet septuplum & omnem substantiam domus suae tradet & liberabit se, per hoc insinuans quod adueniente tempore gratiae perfectae iustitiae pro tanto liberari non debeat: sed ipsemet occidetur.
On this page