Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 25
CIrca secundum arguitur: quod recipientes siue in dono siue in eleemosyna ab illis qui ha bent bona sua partim bene, partim male acquisita: teneantur restituere recepta. quoniam isti non minus se habent in restituendo talia sibi donata, quam filii qui succedunt in haereditate paterna. sed filii succedentes tenentur ad restitutionem quousque sint male acquisita. ergo &c. Praeterea de quolibet istorum cui aliquid donatum est, dubium est an quicquid est donatum sit de alieno. sed in tali dubio restituendum est receptum: quia nullus debet se exponere dubio mortalis peccati. ergo &c.
IN contrarium est: quod omnes recipiunt de talibus aut in donum aut in eleemosynam: & tamen nullus restituit: & non credendum est quod omnes immemores sint suae salutis. ergo &c.
NON est hic quaestio depeccato cu piditatis in doni aut eleemosynae perceptione ex parte recipientis, sed solum si pie suscipiatur: vt quantum est ex parte recipientis non peccaret in recipiendo: si certum non esset de alieno. Aut cum illud de quo datur sit partim bene acquisitum partim male: puta si habeat. c. in bonis, &. x. ex illis male sunt acquisita: an qui ab illo recipiat in donum vel in eleemosynam aliquid, puta x. teneatur totum receptum restituere: an quotam aliquam. Nec potest hic aliqua vna & absoluta determi natione responderi, secundum quod responsum est in praecedenti quaestione: eo quod in hoc facto nihil potest esse regulare ex genere facti sicut ibi. Non enim ex genere facti est illicitum tenere & non re stituere datum: sicut ex genere facti illicitum est detinere & non restituere male ablatum. Vnde si datum oporteat restituere, hoc solum contingit ex circunstantia ex parte dantis vel recipientis vel ipsius dati.
SED quantum pertinet ad praesentem quaestionem, hoc solum inspiciendum est ex parte da ti: quia quaestio habet bene locum suum extantibus omnibus conditionibus bonis quibus licitum est recipere, & ex parte dantis, & ex parte recipientis. Vt igitur inspiciamus quid sentiendum est de quaestione: distinguendo inuestigandae sunt circunstantiae ex parte talis dati: quibus secundum re ctae rationis iudicium poterit apparere an licitum sit tale datum detinere, seu illicitum: vt oporteat ipsum restituere. Distinguendo igitur dicimus quod in bonis talis datoris aut male acquisitum separatum est a bene acquisito: & bene nouit dans quid sit de bene acquisito & quid sit de male acquisito: aliter enim sibi essent quasi indistincta bona: aut ambo sunt indistincta, & dans non nouit quid pertineat ad vnum, & quid ad alterum. Si primo modo, aut ergo dat de eo quod nouit esse bene acquisitum: aut de eo quod nouit esse male acquisitum. Si primo modo, aut hoc innotescit recipienti, aut non. Si primo modo de istis duobus vltimis, est tunc subdistinguendum, vt iam distinguetur quando bona non sunt distincta, & non dat simul totum: sed vni primo. Si secundo modo: tunc subdistinguendum est sicut quando non sunt bona distincta: vt iam sequetur: quia cum ignorat recipiens quid sit de bono: perinde est ei acsi illa bona omnino essent indistincta. Si autem bona illa sunt distincta: & dans bene nouit quod illud quod dat pertineat ad male ac quisitum: tunc vt prius, aut illud innotescit recipienti, aut non. Si primo modo: dico quod simpliciter tenetur ad restituendum: quia ille nuilum omnino habuit ius dandi siue alienandi illud, maxime si sit de talibus bonis quae debent restitui in eodem secundum numerum, vt est liber aut scy phous. Si enim sit de talibus bonis quae possint restitui in alio secundum numerum, vt est pecunia: tunc subdistinguo. Aut enim dans intendit se manere obligatum in suis bonis bene acquisitis ad illius dati restitutionem. Et tunc iterum distinguendum est sicut quando bona sunt indistincta, & non dat simul totum: sed vni primo vt iam distinguetur. Aut non intendit pro illo dato manere obligatus in suo bene acquisito: sed potius intendit illum cui dat obligare cum illo dato: quemad modum ipse obligatus est. In isto casu dico quod simpliciter tenetur ad restitutionem: eo quod in tali casu res transit cum suo onere: maxime cum hoc intendit donans. Si vero bona praedicta sunt indistincta, aut dans non nouit distinctionem vnius eorum ab altero: tunc subdistinguo. Aut enim dat successiue pluribus in vita sua vni post alterum: aut dat totum simul, siue in testamento, siue donatione inter viuos. Et in isto secundo modo aut dat torum vni, & manifestum est quod iste recipiens tenetur ad restitutionem sicut dans: quia res transit cum suo onere: aut dat per partes pluribus. Et in isto distinguo: aut enim distinguit cui & quantum intendat dare de bono, aut nihil distinguit. Si primo mo do: tunc pro quanto intendit dare de bono vsque ad summam illam quam habet de bono, dico quod non tene tur ad restitutionem qui illud recipit: quia in caeteris bonis intendit recipientes obligare ad restitutionem. ad minus enim hoc praesumendum est. Pro quanto vero quis recipit exhausta summa boni: certum est quod ad restitutionem tenetur: dum tamen hoc innotescat recipientibus. Aliter enim ipsis esset perinde ac si non distingueret. Si ergo nihil distinguit: tunc dicendum quod om nes simul sic obligat ad restitutionem quemadmodum ipse obligatus est. Quia aut intendit omnes obligare simul ad restitutionem sicut ipse obligatus est: aut est praesumendum quod hoc intendat si ue non. Et siue hoc praesumitur siue non: necesse est omnes simul in foro conscientiae sic obligatos esse ad restitutionis: sicut & ipse manet. Et in hoc casu si vnus illorum vel plures restituant, alii sunt absoluti, & non tenentur ad restitutionem: quia non est cui aliquid restituendum sit. Sed cre do quod restituentes habent actionem contra illos qui nihil restituunt: vt secundum recepti proportionem eis refundant. alioquin quilibet eorum manet obligatus ad totum restituendum si summa recepti ad tantum se extendat. Si vero in vita sua dat successiue vni post alterum secundum quod ei pla cuerit: tunc subdistinguo ex parte eius cui dat aliquid, primo. Aut enim intendit illi dare de bono tantum: aut de malo tantum: aut dat ei simpliciter, nihil de hoc intendendo neque intentionem determinando. Si igitur intendat primo dare tantum de malo hoc est de debito inquo ipse dans alteri obligatur: aut de male acquisito, vt dictum est in quaestione: tunc datarius seu ille cui datur nihil recipit nisi onus restituendi si hoc intellexerit: et non tenetur recipere donum. Aut licet plus det: tamen intendat dare totum quod est de malo: tunc secundum iam dicta dicendum est quod talis debet se habere pro obligato in isto dono sicut erat ille qui dedit: dum tamen hoc ei innotescat. Aliter enim perinde esset: ac si ille nihil determinate intenderet. Et sic in dicto casu semper tenebitur totum resti tuere illi cui restituendum est: nisi de residuo per illum qui ei dedit satisfiat, aut per illos ad quos bona residua deuenerunt. Et de portionibus receptis ab illis distinguendum est vt prius. Si vero in eo quod dat primo non determinat suam intentionem: aut solum intendat expresse dare de solo bono: aut ergo tantummodo dat illi: vt ipse de residuo possit decenter viuere secundum conditionem status sui & etiam restituere totum. In isto casu dico quod iste non tenetur restituere: quia praesumendum est quod intendit manere obligatus pro toto & illum non obligare: sed de bono tantum dare, etiam si non determinat suam intentionem. Aut vt de residuo tantum possit viuere decenter: sed non restituere: aut a vt de illo residuo nec possit viuere nec restituere. In istis duobus casibus dico quod tenetur restituere totum quod restituendum est si tantum recepit: quia non est praesumendum quin in istis casibus intendat datum transire cum onere: et potius ipsum velle detinere bene acquisitum, quam male. Aut vt in residuo manet, vnde possit tantum restituere: sed non viuere. Et in hoc casu distinguo: aut enim innotescit illi qui recepit quod dans se velit licite & pro deo depauperare: tunc non tenetur restituere: quia praesumendum est quod dans de remanenti intendat restituere: et quod de bono voluit darei. Aut illud non innotescit recipienti. in hoc casu dico quod ad restitutionem tenetur vsque ad summam restituendam si tantum recepit: quia non est praesumendum quod ille ad victum necessarium vo luit tantum tenere de malo: immo potius quod tantum de bono. Et ideo vel ex natura rei datae vel ex intentione dantis iste ad restitutionem tenetur. Secundum has igitur distinctiones plures puto quod oportet ad istam quaestionem respondere. Et patet in quibus casibus oportet fieri restitutionem dati, & in quibus nequaquam.
AD illud ergo quod primo argueba tur de liberis succedentibus patri si adeunt haereditatem paternam quod manent obligati ad restituenda omnia a parentibus male acquisita: Dicendum est quod verum est: Et hoc quemadmodum obligantur illi quibus simul omnia bona donantur: vel in testamento vel donatione inter viuos. Siquidem de illis, & de liberis succedentibus omnino est simile. de aliis vero nequaquamcuius causa patet ex determinatis. Ad secundum quo assumebatur quod de quolibet cui aliquid donatur de il lis bonis dubium est an ei detur de bono an de malo: Dicendum quod non est verum: immo in pluribus casibus certum est vel vere vel praesupposite, quod non datur ei nisi de bono: vt patere potest dis currendo per casus iam expositos. Quod autem dico de bono: intelligo de bene & iuste acquisito: & similiter de malo pro male acquisito licet in se bonum sit.
AD argumentum in oppositum: quo assumebatur quod omnes a talibus. i. a male acquisita possidentibus accipiunt aut in donum autem in eleemosynam: dicendum quod de nemine habente alicuius religionis aut sanctitatis speciem: prae sumendum est quod in aliquo casu nisi licito absque omni restitutione facienda accipiat a talibus quicquam. sed qui accipiant aliter ipsi viderint quid faciant: non enim verisimile est eos licite recipere, led ad restitutionem teneri.
On this page