Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 17
SEquuntur ea quae pertinent ad status diuersos hominis generati. Et erat vnum pertinens ad statum naturae. Plura vero alia pertinentia ad statum superuenientem na turae. Illud vnum erat. Vtrum homo sit liberi arbitrii.
ET arguitur quod non: quoniam homo non potest velle nisi bonum: quia secundum Dionysium nulilus agit ali quid aspiciendo ad malum. sed quod est determinatum ad vnum tantum, non est liberi arbitrii. ergo &c.
IN oppositum est communis opinio omnium. loannes enim Damascenus dicit libro septimo sententiarum caplo. xxvii. sermo. de libero arbitric. Quod in nobis est primam quaestionem habet, si est quidem in nobis. Multi enim sunt qui ad hoc obuiant dicentes omnia fie ri de necessitate, negantes liberum arbitrium directe. Quidam enim dicebant omnia in hominibus comtingere necessitate diuinae prouidentiae: quidam necessitate impressionis corporum caelestium seu fati. Alii autem liberum arbitrium negant: licet indirecte: ponentes omnia fieri a voluntate necessitate rationis determinantis: & libertatem solum ponunt ex parte rationis in determinando. Alii vero po nebant omnia fieri a casu & fortuna. & habent haec singula proprias disputationes quibus debent im probari. His ergo ad praesens omissis, dicendum: secundum quod dicit Damascenus: quod si homo nullius actionis suae esset principium liberum: superflue haberet consiliari. Ad quid enim vtitur consilio, nullius ens dominus actus: q. d. frustra. Quia ergo non est frustra neque vanum consiliari atque negotiari: vt vult philosophus in libro Peri hermenias: homo dominus est aliquorum actuum suorum: & hoc est esse liberi arbitrii. Absolute ergo dicendum quod homo liberi arbitrii est: sed quomodo, considerandum est. Est igitur sciendum quod liberum ar G bitrium quicquid debeat dici, aut habitus, aut potentia, siue pertinens ad voluntatem, siue ad rationem: de quo nihil ad praesens: hoc tamen de ipso certum est, quod est quasi dispositio media inter voluntatem & obiectum volitum, explicans modum eliciendi actum volendi ex voluntate: vt tendit in obiectum volitum. Potest ergo liberum arbitrium in duplici respectu considerari. Vno videlicet inquantum respicit voluntatem vt elicientem actum volendi. Alio inquantum respicit obiectum vt terminum eius. Et secundum vtrumque respectum iudicanda est ipsa arbitrii libertas: sed essentialius secundum primum. Quia est dispositio voluntatis vt subiecti: licet in respectu ad obiectum inquantum tendit in ipsum per suam actionem: quid non oportet ad praesens exponere. Si ergo consideretur liberum arbitrium in primo respectu: sic dico quod voluntas dicitur liberum arbitrium: quia absoluta est ab omni coactione ipsam impediente & contristante in sua actione. Vo luntas enim omnis vt libere tendit in suam actionem, delectabilis est. necessitas coactionis contristans: quia est comtra voluntatem: & omne quod cogit, necessario est contristabile. vt dicit commentator supe quinto Metaphysicae. Et hoc modo homo & omnis rationalis & intellectualis natura liberi arbitrii siue liberae voluntatis est quia voluntas rationalis cogi non potest: coactione dico impellente. iuxta illud quod dicit Anselmus de concord. praed. &c. Voluntatis arbitrium vt rectitudinem deserat, nulla cogitur necessitate, quamuis mortis impugnetur difficultate. Philosophus in quinto Metaphysicae. Aestimatur quod necessitas. i. coactio non facit opinantem reuerti & mutari a sua dispositione: in id quid est contrarium motui qui sit per voluntatem & cogitationem. Coactione dico impellente & omnino ligante ne poterit velle propter ligamen violentiae, quod velle pos set de se. Coactione autem inducente ad aliquid agendum quod alias non ageret: vt proiicere merces in mari metu mortis: vt per hoc quis euadat: vel retrahente ne agat quod alias vellet agere: vt timor suspendii, qui tenet latronem ne furetur: voluntas bene potest cogi. & hoc a prosecutione actus exterioris solum. Quo ad hunc enim actum non solum in naturalibus: sed etiam in supernaturalibus: non est hominis via eius vt ambulet. Hieremiae decimo. Et haec est coactio quae impedit voluntatem: & facit inuoluntarium aliquo modo, quod tamen simpliciter est voluntarium. Quia coacta voluntas simpliciter voluntas est: & coactio secundum quid Tali voluntate liberi arbitrii vtentur beati: qui cum desiderio & amore volent quicquid volent, non ali qua coactione: quia illa necessario esset contristans. neque enim aliquo impulsu naturali vel supnaturali, sed sola allectione boni voluntas feretur in id quodcunque volet. Si autem consideretur liberum arbitrium in secundo respectu: sic dico quod voluntas dicitur libera: quia indifferens ad diuersa & contraria sine omni determinatione restringente ipsam ad alterum eorum. Et largo modo loquendo de actu volumtatis interioris, solummodo sic libera est & circa ea quae in nobis sunt & non in nobis. Secundum enim quod dicit Damascenus, vulisis. i. voluntas est appetitus & desiderium cuiuslibet rei in his quae sunt in nobis & in his quae non sunt in nobis. & hoc est in pluribus & in simplicibus. Volumus enim fornicari vel so brii esse, vel dormire, vel aliquid talium: quam in nobis pariter contingunt partita: moueri & non moueri: appete re & non appetere necessaria: mentiri & non mentiri: dare & non dare: & quaecumque talium. Haec enim scimus liberum arbitrium facere. Volumus autem & reges esse: quod non est eorum quae sunt in nobis. Volumus autem fortassis & nunquam mori: hoc autem impossibilium nobis est. Hoc etiam modo omnis creatura rationalis & intellectualis liberi arbitrii est. secundum quod dicit Damascenus capulo. xxix. In quibus est rationale, confestim commutatur liberum arbitrium. Omne enim generabile vertibile. Inanimata quidem irrationa lia vertuntur secundum corporeas alterationes: rationalia vero secundum electionem. Oportet autem sci re vt dicit Damasce. quoniam angeli rationales existentes liberi arbitrii existunt vt creabiles & vertibiles. Quoid ostendit quidem quod diabolus bonus a conditione factus libertate arbitrii malitiae inuentor effectus est. Quomodo autem posse non pertinet ad naturam libertatis arbitrii: & quomodo non est liberi arbitrii ex puris naturalibus posse in bonum meritorium: & quomodo peccatum corrumpit naturale liberum arbitrium: hoc declarare non pertinens est ad propositum.
AD argumentum in contrarium, quod homo non potest velle nisi bonum: Dicendum ad hoc, quod secundum philosophum in septimo Ethicorum, quid cuius gratia in actionibus principium est: quemadmodum in Mathematicis suppones. & vt dicit in fine secundi physicorum: necessitas est in doctrinis: & in his quae secundum naturam fiunt quodammodo similiter. Sicut ergo in doctrinis & in rebus Mathematicis suppones: & primae propones per se notae sese habent ad intellectum & ad conclusiones sequentes, quod per se de necessitate & naturaliter ab intellectu cognoscuntur: & illis cognitis & applicatis per immediata ex eis necessario cognoscuntur conclusiones quia vt dicit philosophus in secundo Metaphysicae se habent sicut locus ianuae in domo, quem nullus ignorat. Vbi dicit commentator: quod in quolibet genere en tium sunt aliqua respectu aliorum, quasi ianua respectu domus: & haec non latent aliquem: sicut locus ianuae domus non latet aliquem. Et ista sunt prima cognita naturaliter a nobis in quolibet genere entium. Sic in iis quae siunt voluntarie propter finem aliquem, finis ipse se habet ad voluntatem & ad operabilia quae sunt ad finem, quod per se de necessitate & naturaliter velit illud voluntas: & propter illa vult omnia alia quae sunt ad ipsum, inquantum vult illud. Quia igitur bonum simpliciterquod est vltimum & summum bonum & finis vnicus omnium, in quo solo potest quiescere appetitus humani animi: secundum illud quod dicit Augustinus in principio confessionum. Fecisti nos ad te: & inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Bonum igitur illud apprehensum & cognitum determinate non potest non appeti determinate: & nunc sicut indeterminate cognoscitur in creaturis, indeterminate appetitur: & cum in se sit omnis boni rationis contentiuum & quicquid boni est in creaturis siue verum siue apparens: hoc non est nisi quia aliquam effigiem illius repraesentat: ita quod in omni eo quod appetitur, aliqua ratio illius boni quaeritur: & appetitur. iuxta illud quod di cit Augustinus secundo de libero arbitrio: Vae qui derelinquunt te ducem: & oberrant in vestigiis tuis: qui nutus tuos pro te amant: & obliuiscuntur quid innuas. Non cessas innuere nos quae & quanta sint: & nutus tui sunt omnis creaturarum decor &c. ldeo contingit quod voluntas rationalis in bonum simpliciter, vel verum, vel apparens fertur necessario: ita quod nullo modo in id in quo species boni non apparet. Vnde dicit Dio nysius caplo sexto de diuinis nominibus. Si quidem malum sit, non omnino malum: sed habet quandam opti mi secundum quam omnino est, partem. Et si bonum & optimum appetunt omnia: quaecunque faciunt per inspe ctum optimum faciunt: & omnis speculatio principium habet & finem optimum. Neque enim in mali naturam respiciens facit quod facit. Et in eodem. Omnibus etiam malis principium & finis erit bonum. propter enim bonum omnia & quaecumque bona, & quacumque contraria. Etenim & haec agimus bonum desiderantes. Nemo enim ma lum respiciens facit quod facit. De eodem etiam dicit Augustinus. Si diligenter inspiciatur, forte ipsum peccare nemo velit: sed propter aliud quod vult peccat. omnes quippe homines qui scienter faciunt quod non licet: vellent licere: vsqueadeo nemo ipsum peccare appetit propter hoc ipsum: sed propter aliud quid ex eo consequitur. Et licet voluntas, vt dictum est, necessario fertur in bonum absolute: & ita non libere a determinatione: hoc non est contra rationem libertatis simpliciter. quoniam oppositum bono sub ratione qua bonum non est nisi malum. Quid autem voluntas non habeat se ad malum, in nullo derogat libertati: sicut patet in deo & in beatis: & ex hoc maxime: quod in eis in quibus est posse in malum: posse ex respectu illo quo potest in malum, non habet rationem libertatis: sed magis defectus a motu in id in quod libere deberet ferri. dicente Anselmo de libero arbitrio. Libertatem arbitrii non puto esse potentiam peccandi & non peccandi. Quia si haec esset eius definitio: nec deus nec angelus qui peccare nequeunt, liberum haberent arbitrium: quid nefas est dicere. Quoniam ergo liberum arbitrium diuinum, & bonorum angelorum peccare non potest: non pertinet ad definitionem libertatis arbitrii, peccare posse. Denique nec libertas, nec pars liberta tis est peccandi potestas. Etsi ergo voluntas non fertur per indifferentiam ad diuersa contraria bonum & malum scilicet: sed solum in bonum: hoc nihil contra libertatem facit. Sed in hoc consistit ratio liber tatis, quod nulla coactio potest impedire quin in bonum vergat si velit: nec in hoc solo: sed quod non impetu naturae praecedente motum voluntatis & voluntatem in actum impellente vult homo quae vult & quae appetit: quemadmodum appetunt bruta: sed desiderio & complacentia voluntatis praecedente: & naturali impetu voluntatem concomitante. voluntas enim est instrumentum seipsum mouens in obiectum bonum: tanquam primum principium sui motus. Quidam enim negantes voluntatem cogi, posuerunt eam necessita te naturae: non libertate moueri erga bonum. Necessarium enim dicitur multis modis, secundum philo sophum quito Metaphysicae: & per violentiam: & quid ex dispositione naturae suae impossibile est quod sit alio modo. Quod bene stat cum voluntario vt dictum est: quia vtriusque principium est intra: licet non violentum quia eius principium est omnino extra: neque necessarium ex necessitate naturae praecedens & impellens voluntatem. Sed hoc discutere non pertinet directe ad praesentem quaestionem. Vnde Damascenus libro secundo capulo. xix. Aut non erit rationale, aut rationale ens dominus erit actuum, & liberum arbitrium. Vnde & irra tionalia non sunt liberi arbitrii. Aguntur enim a natura magis quam agunt: & ideo non contradicunt naturali appetitui: sed simul appetunt quidem & impetum faciunt ad actum. Homo autem rationalis existens ma gis naturam agit quam agatur. ldeoque appetens siquid velit, potestatem habet refraenare appetitum vel se qui eum. Et per hunc modum patet quomodo voluntas erit liberrima in beatis: vbi natura omnino erit obediens bonae voluntati: quae proprio desiderio & complacentia naturalem impetum naturae libere trahet in finem suum: a quo quia in se continet omnem rationem omnis boni, propter naturam concomitan tem: nullo modo potest se diuertere: sicut bruta non possunt se diuertere ab appetitu boni apprehensi ab eis, quia apprehenditur sub ratione boni particularis. Sed homo in praesenti vita potest se diuertere a quolibet alio bono: quia apprehendit bonum aliud sub ratione vniuersalis, sub quo plura bona conti nentur: in quibus nuilum eorum est quod in se omnem rationem boni continet quantuncumque magnum sit. Quemadmodum sub forma artis vniuersali continentur multae figurae domorum: ita quod nulla earum potest continere omnem figurationem secundum quam ex forma artis potest domus produci. propter quod voluntas artificis libere potest inclinari ad faciendum domum cuiuscumque figurationis: & ad nullam deter minatur: neque etiam ex determinatione rationis: quia contra eam potest agere voluntas: vt in alio Quo libet determinatum est.
On this page