Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 7
CIrca secundum arguitur, quod in nulla substantia intellectuali potest esse virtus ad contraria. Primo ex parte intellectus quod non potest in contraria per habitum aliquem sic. quiaquid per se & per suam naturam ad aliquid genus est determinatum & similiter ad speciem, non potest esse ratio representatiua contrariorum: habitus est huiusmodi. ergo &c. Maior proba tur, quia omne tale quid potentiale est non natum per se mouere virtutem actualem per aliquid quod est in se. Item quod tale est & alia a se quae sunt eiusdem generis differunt ad minus per contrarias differentias, propter quod non potest illa praesentare: quare multo minus res aliorum generum propter maiorem distantiam. Diuersum enim aut contrarium non est praesentatiuum diuersi aut contrarii: impossibile enim est quod aliquid sit expressiuum alterius nisi habeat in se omnes conditiones eius. Minor scribitur in praedicamentis. Secundo sic. illud quid solum habilitat potentiam ad actum non est ratio elicitiua illius obiectum praesentando. Non enim ha bitus artis est ratio intelligendi artificiatum. habitus est huiusmodi: haec enim est eius natura. ergo &c. Quia similiter non possit in contraria per speciem, arguitur sic. quia si species representaret contraria vt species alicuius quiditatis id quid est contrarium illi, multo magis praesentaret singularia sub illa, & prprietates: hoc autem est falsum, quia ad illa non se extendit species essentiae speciei. ergo &c. Quia voluntas non possit in contraria, arguitur: quia ad talia non extendit se natura elementi: ergo a simili nec voluntas.
ITem voluntas potest so A lum exire in actum ad praesentiam alterius: quare ad nihil potest ex se: quare neque ad contraria.
OP- I positum arguitur per philosophum. ix. Metaphysicae vbi vult quod potentiae rationales eaedem possunt in contraria: omnis substantia intellectualis est rationalis: & ex parte intellectus: & ex parte voluntatis: ergo &c.
DIcendum quod posse in contraria: potest intelligi multipliciter. Vno modo ex parte obiectorum quae sunt bonum & malum ex parte voluntatis: verum & falsum ex parte intellectus. Et quod in talia contraria ex se possit omnis substantia intellectualis: clarum est & per voluntatem & per intellectum. Potest enim homo per voluntatem velle bonum & velle malum: licet non malum nisi sub apparentia bo ni. Potest etiam intellectus intelligere verum & falsum tam speculabile quam operabile: licet non falsum nisi sub apparentia veri. Alio modo intelligitur posse in contraria ex parte actuum circa obiecta com traria: vt fugere malum & consequi bonum ex parte voluntatis: assentire veritati & dissentire falsita ti ex parte intellectus. Et hoc modo etiam clarum est quod possunt in contraria. Sed hoc non est vere posse in contraria: sed in actibus substantiae intellectualis per voluntatem aut intellectum vere posse in contraria intelligitur in actibus contrariis circa idem obiectum: cuiusmodi ex parte voluntatis sunt fugere & non fugere: consequi & non consequi idem. Similiter ex parte intellectus assentire & non assentire: dissentire & non dissentire eidem. Hoc ergo modo intelligendo contraria,
DIco quod omnis substantia intellectualis potest in contraria: sed sola voluntate: quia ipsa sola libera est & a nul lo determinabilis aut determinata nisi a summo bono principaliter intellecto: secundum quod hoc de volum tate alias declarauimus sufficienter.
PER intellectum autem non potest in contraria: quia ipse sic de terminatur quantum est ex se per verum vel apparens verum: vt nullo modo possit ab eo dissentire: sed necesse est ei assentire. Similiter per falsum aut apparens falsum: vt nullo modo possit ei consen tire: sed necesse est ab eo ipsum dissentire: et si aliqua quandoque adsit ei facultas assentiendi ei quod sibi apparet falsum: vel econuerso dissentiendi ei quod sibi apparet verum: hoc solum potest per dominium & libertatem voluntatis: ita quod libertas voluntatis non dependeat ab intellectum: vt aliqui vo lunt dicere: sed magis econuerso. Similiter nec aliqua virium appetitiuarum: puta irascibilis, aut cencupiscibilis: siue fuerit sensibilis siue intellectualis: quia seipsas ad actus suos non determinant: nec in seipsis est refrenare executionem: sed est ex parte voluntatis in homine: quia vis volitiua est superior vi irascibili & concupiscibili: & de se libera.
QVod ergo arguitur quod substantia intellectualis non potest in contraria per intellectum quo ad obiecta contraria: falsum est hoc: sicut & de voluntate: & secundum hoc procedit vltima ratio: quia aliter posse in contraria quam contrarietate obiectorum vel actum um circa ipsa, non intelligit Philosophus potentiam rationalem cognitiuam posse in contraria: & quod magis est: nec volitiuam. Ponebat enim (uvt videtur) voluntatem inclinari per intellectum & necessitari in actum suum quo ad velle & executionem operis: si adsit facultas: quia vt dicit de motibus anima lium: Quomodo autem intellectus quandoque operatur, quandoque non operatur: aut etiam mouet quamn doque, quandoque autem non mouet: videtur similiter accidere syllogizanti. cum enim duas propositiones intellexerit, & conclusionem intellexit & composuit. Haec autem ex duabus propositionibus conclusio fit ope ratio: secundum quod alibi declarauimus: & similiter ostendimus quod illud non est verum: sic enim non plus posset in opposita quam appetitiua sensitiua. Et est tota ratio quare potest in vero, contraria: quia scilicet est suiipsius volitiua & ad actionem determinatiua.
QVod autem arguitur primo quod per habitum non potest intel l lectus in contraria: quia est determinati generis: argumentum hoc & alia duo sequentia quaerunt per quid intellectus intelligit cum sit virtus passiua & non intelligit per suam speciem. Et conantur aliqui convincere quod per species rerum intellectui impressas: vt earum similitudines quae sunt verissime expressiuae rerum & simillimae eis, quod nituntur probare auctoritatibus philosophorum: quia dicitur in libro de causis: quod omnis intelli gentia plena est formis, quod non oportet aliter exponi quam de formis & essentiis rerum quae intellectui intelligentiae praesentantur: & sunt in ipso vt cognita in cognoscente. sed quia seipsis praesentari non praesent quia non subsistunt in se extra singularia nec inhaerent intellectui: oportet quod praesententur per aliquid inhaerens illi si naturaliter praesententur. Vnde dicunt quod praesentantur per rerum species.
QVod etiam confirmant per philosophum qui dicit tertio de anima quod intellectus est locus specierum: quid verissimum est: sumendo species sicut formas & pro formis. Locus enim debet esse separatus a locato & econuerso: & species expressae, separatae sunt ab intellectu in quantum huiusmodi, non sic autem species inhaerens. Vnde de esse talis formae vel speciei in intellectum, dicit expresse Commentator supe. xi. Metaphysicae Balneum duplex habet esse, vnum in intellectu, alterum in materia: & nisi es set materia balnei verum balneum esset in anima, & esset eadem forma principium motus desiderii & finis. Con stat autem quod etsi ita esset, quod tamen nullo modo balneum in anima esset forma vel species ei impressa: quia illa non eadem est forma cum illa quae est in anima. Et sic propter illa dicta non oportet ponere alias species in intellectu quam ipsas formas, quae sunt ipsa intelligibilia.
NObis autem videtur quod inhaerens per quod praesentetur obiectum sit habitus, qui aequaliter imprimitur ab obiecto sicut & species & actus. Eadem enim quo ad hoc est ratiospeciei, habitus, & actus. Sed quia actus non est manens, ideo ei non potest attribui praesentatio: aliis autem duobus aequaliter attribui potest, quia ab eodem in nobis scilicet ab obiecto intelligibili formantur, & virtutem eius retinent ad ipsum praesentandum, quemadmodum idem natum est praesentare seipsum. Sed hoc non sic intelligendum, vt ante primum actum intelligendi aliquid inhaerens intellectui nostro proponatur vt intelligibile intellectui & illo moueatur in actum intelligendi: quemadmodum praesentatur per phantasiam in primo actu intelligendi: sed vt id quod impressum est intellectui per primum actum intelligendi quem elicit solum obiectum virtutem eius retinens, inclinet intellectum ad determinatum actum intelligendi terminatum ad certum ob iectum, & praesentet obiectum, quod quidem inclinans proximum est ipse habitus, & habet in se vim prosentatiuam solus omnium obiectorum a quibus impressus est. Ex hoc enim tenet vim illorum: nec aliam vim haberet species & superfluum est ponere aliquid ficri per duo cum potest fieri per vnum: quia cum secundum omnes necesse est po nere habitus ad inclinandum, & non nisi inclinando potest quodcumque sit illud, praesentare: superfluum ergo est ponere species in intellectu adpresentandum obiecta alias ab habitu.
SIc ergo licet secundum quod procedit prima ratio, habitus sit res determinati generis, & quo ad hoc solum esset suiipsius praesentatiuus & hoc tanquam aliquid intelligibile inclinans intellectum per aliquam dispositionem quamnei imprimit ad actum intelligendi seipsum, tamen vt habet virtutem cuiuslibet a quo impressus est, non minus habet vim praesentandi quam species, nec est minus spiritualis res, nec plus est de praedicamento habitus quam species: ambo enim sunt aliquid in anima reale, de potentia eius educta, vt habitus vnus scientialis repisentet omnia scibi lia in ea quo ad eorum quiditates & essentias. Domus enim in materia producitur a domo quae mani festatur in arte artificis: vt non solum habitus scientialis habilitet potentiam ad actum: sed etiam reprae sentet actum. Licet enim illud sit ei commune cum aliis habitibus, hoc tamen est ei proprium ratione qua est ha bitus cognitiuus. Est igitur sciendum quod habitus scientialis dupliciter habet considerari. Vno modo secundum id quod est aliquid de genere entium distinctum ab aliis: & sic vt obiicitur est quid potentiale non determinatiuum: sed tantum inclinatiuum ad actum absque omni ratione praesentandi aliquid: sicut sunt habitus partis appetitiuae. in quo conuenit cum eis. Alio modo vt est formatus a re intelligibili, vt notitia eius habitualis, & ita vt eius similitudo per quam habet relationem ad intelli gibile sicut scientia ad scibile: & secundum hoc a nullo genere entium distinguitur, sed est quodammodo omnia entia scibilia per illum, quemadmodum scientia est quodammodo omnia scibilia per ipsam. & secundum hoc est omnium praesentatiuum, non ratione alicuius contrarietatis aut disparationis, sed verae similitudinis. Et sic habitus scientialis de prima specie qualitatis inquantum ipsemet scibile quoddam est & imprimitur a seipso, repraesentatiuus est suiipsius. Similiter inquan tum qualitas de secunda specie qualitatis, similiter de tertia & de quarta: & similiter res quaecunque cuiuslibet alterius praedicamenti, inquantum est scibilis per illum, & vt obiectum intelligibile impressiuum illius, repraesentari habent aequaliter per illum secundum iam expositum modum. Ille autem qui has rationes inuenit, respexit solum ad primum considerandorum circa habitum scientialem & non ad secundum.
ARgumentum in oppositum quod species vna non praesentat contras in ria, mihi videtur concedendum: est enim idem habitus scientialis contrariorum potius quam eadem species.
On this page