Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 27
CIrca quartum arguitur quod recipiens de bonis alterius quantum sibi ille tenetur, ad restitutionem teneatur, quia vt dictum est supra per Augustinum, Non dimittitur peccatum &c. Item si posset probari quod sic alienum detineret: cogeretur per ecclesiam ad restitutionem: & hoc non nisi quia tenetur restituere. ergo &c.
CONtra. per hoc esset reus in lucro & innocens in damno: nec haberet vnusquisque quod suum est. ergo &c.
HIC oportet distinguere de mo do quo iste occupauit bona eius qui obligatus est ei, & de quibus pro debito sibi vult satisfieri per detentionem, vt paulo altius prosequamur quaestionem quam fuerit proposita. Quoniam talis aut oc cupauit bona illa de quibus vult satisfacere per detentionem, clam: aut violenter auferendo: aut ne gotia eius gerendo. Si primo modo, tunc ad duo facta illius debe mus aspicere: scilicet & ad bonorum illorum subtractionem & modum subtrahendi, & ad ipsorum detentionem absque animo resti tuendi. Si vero respiciamus ad ipsam subtractionem & modum subtrahendi: dicunt aliqui quod talis in subtrahendo non peccat: eo quod ille sua detinet iniuriose: & bonum est illi vt subtrahantur, & a de bito liberetur. & sic quid iste facit: iuste facit ex parte sui, & misericorditer ex parte illius: & ideo non iniuriose. rationem autem peccati non haberet in subtrahendo, nisi iniuriose subtraheret. Hoc di ctum suum videntur confirmare per Augustinum: qui in epistola ad Macedonium Comitem, vbi casum huius quaestionis tangere videtur: sic dicit. Quaeris a me cur officium sacerdotii esse dicimus interuenire pro reis: & nisi obtineamus offendi. & infra. Neutri nostrum placeat quod res non reddatur aliena: neque apud cor meum cui testis est deus, ausim dicere, sentire, decernere interueniendum esse pro aliquo vt quod scelere abstulit impunitate sceleris possideat: sed vt remissa iniuria quod iniuriose abstulit reddat: si tamen habet quid abstulit vel aliud vnde illud restituat. & tunc continuo sequitur intentum. Non sane quicquid ab inuito sumitur iniuriose aufertur. Nam plerique nec medico volunt reddere honorem suum: nec operario mercedem. Nec tamen haec quae ab inuitis capiunt per iniuriam recipiunt: quae potius per iniuriam non darentur. Sed hoc nullo modo potest sta re: quoniam talia bona sic subtracta erant in dominio & possessione illius ante subtractionem & res ipsius: non autem aliquo modo erant res ipsius subtrahentis: quamuis ille pro tanto debitor suus erat. Nunc autem scriptum est in lege domini. Non concupisces rem proximi tui. Si non concupisces: multo ergo fortius nec subtrahes. Contra diuinum mandatum est plane dicto modo illi debitori talia bona tali modo subtrahere. Quare cum iterum sit de lege diuina: Non reddes malum pro malo: & quia opertet potius omnia mala pa ti quam malo consentire: quamquam ergo ille iniuriatur isti: & iste iniuriam patitur ab illo in danmnis rerum: nullo tamen modo licet isti ea quae sunt ipsius subtrahere ei. Et sic contra legen diuinam facit iniuriando ei: quia patitur ab ipso, & ipsi malum pro malo reddendo. Sed dices: quia ille tenetur isti: factum istud amittit rationem iniuriandi. Quod non potest stare: quia si in isto casu amitteret factum tale rationem iniuriandi: consimiliter ergo & in quolibet alio in quo aliquis alteri iniuriatus est, amitteret rationem iniuriandi factum omne quo iniuriatus satisfactionem per seipsum expeteret. Quare cum aliquando satis factio poenalis requiratur ab iniuriante: posset ergo omnis iniuriam passus, propria auctoritate & absque peccato poena lem satisfactionem ab iniuriante expetere, hoc autem non esset aliud nisi per iustitiam semet ipsum vindicare. Liceret ergo quemlibet esse iudicem suiipsius & in propria iniuria semet ipsum vindicare. Quod plane falsum est. hoc enim nulli licet facere nisi sit functus publica auctoritate: secundum Augustinus i. de libe. arbi. Falsum est ergo quod subtrahere illi dicto modo sua, amittit rationem iniuriandi. Dico ergo quod subtrahens modo praedicto: & ad praedictam intentionem bona quae sunt in dominio debitoris, peccat in subtrahendo & iniuriose subtrahit, & facit quod non licet non solum secundum leges humanas: quae sunt propter pacem publicam: sed etiam secundum leges diuinas: quae sunt propter iusti tiae aequitatem. Perpetuo ergo iste potius debet carere debito suo, quam sic ipsum recuparare. Quia si vellet poeni tere in hoc casu, oporteret restituere ablatum & detentum: & etiam si huiusmodi ablatio contra eum in iudicio posset probari, pro ea publice puniretur: & ad restitutionem faciendam compelleretur. licet enim intentio quantum est ex se non esset iniuriosa: propter actum tamen iniuriosum praecedentem sit quod numquam potest esse iustus detentor eo quod numquam possessionem legitimam est adeptus.
ALIqui tamen dicunt quod in isto casu subtractio non est mala nisi quia prohibita a iure posi tiuo: nec propter aliud si super hoc conuinceretur a iudice puniretur. Et ideo posset in isto casu sic subtractum de iure naturali in foro conscientiae retinere. Sed quantum est de iure positiuo, contra quod non debet aliquis attenta re, sic subtractum restituere tenetur. Et sic in isto casu nullo modo potest retineri sic subtractum. Ad hoc, enim quod pos set simpliciter licite teneri, oporteret quod hoc esset licitum non solum de iure naturali sed etiam positiuo. Et debemus exponere Augustinum, immo intelligere in eo quid dicit: Non iniuriose aufertur, neque per iniuriam accipitur vt iam dicetur. Si vero talis occupauit bona debitoris, negotia eius gerendo super huiusmodi bona: hoc contingit dupliciter: vel ex illius commissione: vel alterius. Si secundo modo, puta quod aliquis committat isti aliqua de bonis illius, vt det illi: in hoc casu dicunt aliqui quod licet eum detinere, & non illi deferre: quia non iniuriose res deuenit ad ipsum: nec iniuriose detinet: si aliquo modo, iuxta dictum Augustinus non iniuriose possit auferri: quia semper esset maior violentia in auferendo quam in detinendo. Sed hoc non potest stare: quoniam fides tenenda est ei a quo nobis committitur aliquid, vt impleamus illud quod ei promisimus. Quamquam ergo iniuriose non deti neret habendo aspectum ad illum cui deberet restituere conmissum: iniuriose tamen detinet habendo aspectum ad illum qui conmisit. Et ideo dico quod in isto casu non licet eum dicta bona detinere: nec proprie in hoc gerit nego tium debitoris sed commissoris. Si vero gerat proprie negotia eius ex illius commissione per quam ad manus eius deueniant bona ipsius: puta si sit administrator bonorum temporalium ipsius: in hoc casu patet quod iste non iniuriose occupauit bona illius ab initio: nec in detinendo alicui iniuriatur ex hoc nisi illi. In hoc ergo casu habet quaestio locum: vtrum sic recipiens bona illius possit ea sine peccato detinere. Et hoc suppo sito quod ille non vult vllo modo debitum reddere: aut quia forte ignorat se debere: aut aliqua alia ex causa: supposito etiam quod talis sit a quo nullo modo per publicam iustitiam debitum suum possit obtinere. Et dicunt aliqui quod etiam in isto casu non posset detinere: tum quia nullus debet esse suus iudex: tum quia iste assumendo administrationem, promisit illi fidem seruare bona recepta ei restituendo: quod non faceret si aliquid propria auctoritate de tineret. Si ita esset: esset illicitum sic huiusmodi bona detinere. Sed siquis inspiciat naturam rei, non inuenit aliquam rationem iniuriae in hoc facto posse contingere: nec ex hoc quod non interuenit consensus debitoris. Si enim interueniret, & de consensu eius detineret, patet quod simpliciter liceret. Sed quod hoc non ponat per se rationem iniuriae in tali facto: patet ex hoc: quod si auctoritate publicae iustitiae detineret etiam debitore inuito, non detineret iniuriose. Sed dices quod publica auctoritas tollit iniuriae rationem. Quod non potest poni: quoniam publica auctoritas non est instituta per se nisi ad iniurias repellendas: vt per hoc publicam pacem conseruet. secundum Augustinum. i. de libo arb. Vnde vt dicit ibidem: non omnia vindicanda assumpsit: sed solum ea quae satis sunt conciliandae paci hominibus imperitis. Vnde si omnes essemus sapientes & iusti, non indigeremus fortitudine publicae iustitiae. Et tamen constat quod esset commutatio hominium inter se, & seruaretur iustitia inter eos. Illud ergo sine quo habet esse iustitia: & non est nisi ad iniustitias repellendas: illud non facit quod actio de se iniusta fiat iusta: sed potius ne in ea depereat iustitia, & de succedat iniustitia. Quare si iustum sit illud debitum detinere non consentiente debitore supueniente auctoritate publica compellente solum ne disturbetur iustitia: illud debitum detinere, est non consentiente debitore, & quid minus est non dissentiente eo, quia omnino ignorat: factum illud adhuc non erit iniu stitia sed mera iustitia. Vnde in hoc casuent requirente iustitia naturali, vt puto licitum est quemlibet esse iudicem in sua causa: teste fide & bona conscientia. Nec est simile in aliis casibus in quibus debitori aliquid oportet auferri: quia omnino non licet, vt dictum est. Quid autem dicitur quod recipiendo administrationem promisit quod bona fide ei sua recepta restitueret: dicendum quod verum est quae iuste debent esse sua: quale non est illud in quo est debitor alterius. Vnde in illa generali obligatione non excluditur: quin possit detinere sibi debita, vt dictum est. Sed si specialiter obligasset eum sub hac forma: Tu restitues mihi omnia recepta absque omnis debiti solutione: dico quod in isto casu non posset detinere: non propter actum detinendi in se: sed propter specialem obligationem. Dico ergo quod in isto casu vltimo non est necesse receptum restituere, sed licite potest teneri.
AD intelligendum Augustinus ciendum quod aliquis potest aliquid auferre ab alio inuito dupliciter: vel vere, vt in casu primo posito: in quo, vt dictum est, qui sic recepit, ad restitutionem ablati tenetur quia illius numquam fuit verus & legitimus possessor: vel interpretatiue, vt in hoc casu vltimo, in quo sic detinens ab initio fuit verus possessor quia de domini voluntate. Sed cum habet voluntatem detinendi, & non restituendi de bonis domini tantum quantum ei teneturdominus: iam interprentatiue iste aufert & sumit ab inuito quod restituere non proposuit. Vnde quia alias erat verus possessor, si dominus conquereretur de illo: & ageret contra ipsum ad restitutionem detenti: si ille exciperet contra ipsum quod in tanto tenetur ei: & hoc offerat se statim probaturum, & probet: non cogetur restituere. Quare si non posset probare, & tunc restituere cogeretur: hoc contingit non quia deficiat ei ius de non restituendo: sed quia deficit probatio debito. Propter quod si ad restitutionem non ageretur: iuste coram deo posset illud detinere: nec peccaret sic detinendo, ac ab inuito sic interpretatiue auferendo: nisi specialiter ab initio eum ad hoc expresse obligasset: vel etiam implicite secundum iam dicta de ablatione ab inuito. Et isto secundo modo intelligendum est dictum Augustini.
PER haecipatent obiecta. Cum enim arguitur primo, non di mittitur peccatum &c. Verum est de ablato per iniutiam primo modo: non secundo modo: propter causam praedictam. Ad secundum: quod si posset probari cogeretur ad restitutionem &c. Verum est in ablatione a primo modo: non autem secundo modo, vt patet ex praedictis.
On this page