Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 12
CIRCA Secundum arguitur: quod cum virtutibus acquisitis non necesse est ponere in homine alias infusas eis respondentes: vt Temperantiam infusam respondentem Temperantiae acquisitae, sic. Supersluum est fieri per plura quid potest fieri per vnum vel per pauciora. secundum philosophum primo phy sicorum. Per virtutes acquisitas cum charitate potest homo finem suum acquirere sine aliis infusis: quia eius est fini coniungere. ergo & caetera.
CONTRA. Virtutes acquisitae non ducunt ex se in finem vltimum. homo autem ordinatur ad finem vltimum. ergo praeter illas virtutes acquisitas debent esse aliae: quae virtutes acquisitas & actiones earum reducant in finem: quae non possunt esse nisi infusae. ergo &c.
DIcendum ad hoc secundum quosdam, quod virtutes duo respiciunt, et finem ad quem sunt: & actiones per quas in finem dirigunt. & secundum hoc duplex est forma in virtute. Vna quam habet a ratione formali sui obiecti: alia quam habet a modo actionis in obiectum directae. Et dicunt quod primo modo vir tutes morales acquisitae distinguuntur inter se & a theologicis. Alius enim est finis theologicarum. scilicet si nis vltimus: morales autem virtutes vt acquisitae sunt modo humano, habent finem humanum bonum sub illo fine vltimo. et hunc diuersum in diuersis virtutibus moralibus. Secundo distinguumtur morales acquisitae ab infusis, modus enim actionis est ratio medii: vt in concupiscentiis circa tem perantiam in timoribus circa fortitudinem. Cum autem necesse sit hominem per virtutes ordina re actiones virtutum non solum ad fines suos naturales: sed etiam ad finem vltimum supernatura lem: cum autem ordinantur ad fines naturales, habent modum actionis & rationem medii modo humano, puta in sobrietate quo ad actum edendi ne laedatur vllo modo crapula vel parcitate: & hoc conuenit virtutibus moralibus inquantum sunt acquisitae: cum vero ordinantur ad finem supernaturalem habent modum actionis & rationem medii modo superhumano, puta in sobrietatem quo ad actum edendi vt corpus in obedientiam animae etiam cum aliquo suo grauamine reducatur: quia virtus in infirmitate perficitur: & hoc conuenit virtutibus infusis: quare cum huiusmodi ratio medii in actione diuersificatur in qualibet specie virtutis moralis: quamlibet ergo virtutem moralem necesse est distingui penes acquisitam & infusam. Propter quod praeter morales acquisitas di cunt oportere ponere alias infusas, & tot infusas quot acquisitas.
QVOD non videtur verum, primo quo ad distinctionem duplicis formae in virtute ex parte finis & ex parte medii & modi in actio ne,. quoniam philosophus in. vi. Ethicorum determinat quod non est prudentia sine morali virtute, nec econuerso, quia virtus moralis determinat & praestituit finem: prudentia vero determinat modum & medium in actione quae ad finem. Finem ergo habet virtus moralis ex se: modum autem & rationem medii in actione quae ad finem habet a prudentia. Virtutum autem distinctio non est nisi a forma. quam habet ex se: non autem a forma quam habet ab alio. immo illud aliquae a sua forma quam alteri imprimit ab alio quod non habet eam distinguitur. Moralium autem virtutum distinctio nullo modo habet sumi nisi a ratione formali finis: & nullo modo a ratione formali in medio circa actionem quae est ad finem. immo talis differentia potius distingueret diuersas prudentias in vnaquaque specie moralis virtutis, non autem diuersas morales virtutes: quarum vna sit acquisita: altera vero infusa: immo quia homo ad nihil aliud indiget virtute infusa alia a morali, nisi vt actus sui vltimum finem attingant, cum aliae virtutes a prudentia quae sunt circa actiones per se determinant finem: ipsa ergo distinctio non debet sumi nisi ex parte finis. Quare cum super fines virtutum moralium non sit nisi vnicus finis: supra virtutes ergo morales non debet esse nisi vnica virtus respiciens omnium aliarum actiones, & directiua earum in vltimum finem: cuiusmodi est sola charitas. Dico igitur quod praeter vir tutes morales ab homine acquisitas: non est ponere aliquam moralium infusam: vt nulla sit temperam tia infusa: nulla fortitudo: nulla iustitia: sed tantummodo vna charitas quae est forma vna virtutum in quantum ad finem vnum omnes perducat: & per hoc omnes facit esse gratuitas: & sufficit cum ac quisitis ad eliciendum actiones omnium earum sub ratione qua sunt gratuitae & in finem vltimum ordinatae. Et est vna prudentia quae regulam imprimit actionibus: & dat eis rationem medii vt ordinantur in fines, proprios, & in vltimum finem vt ordinantur in fines, proprios ex se, vt est prudentia humana: in fi nem vero vltimum vt est imperata a voluntate charitate informata: & per hoc facta est gratuita: sicut patet in exemplo iam proposito de sobrietate.
AD argumentum in oppositum quod virtutes acquisitae non ducunt ex se in vl timum finem: Dicendum quod verum est ex se vt ipsum includant & attingant. & ideo debent habere quo ducantur & finem includant. Et quid assumitur: quod illae non possint esse nisi plures specie sicut sunt illae: dicendum quod falsum est. Non enim differunt specie actiones elicitae vt ducentes in fines proprios & vt ducentes in finem vltimum: sed solum secundum gratuitum & non gratuitum, prout manent in eadem forma medii: & secundum gradus diuersos in eadem specie: quando charitas mutat gradum in forma me dii accedendo magis ad vnum latus medii in quo virtus nata est stare, vt in extremo non in medio prioris gradus. Licet enim virtutes vt habentur modo humano media sunt secundum philosophum vt tamen natae sunt haberi modo superhumano, habent rationem extremi, secundum quod posuerunt Stoici. Et ad hoc vt sic habeantur sufficit vnica virtus infusa quae est circa actiones cuiusmodi est charitas, vt dictum est.
On this page