Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 14
CIrca secundum nullum proponebatur argumentum. Dico tamen non dubitando quind singulorum sint intellectus siue animae rationales: sed dubitationem supra sententiam Aristotelis circa hoc: aliis dicentibus quod sensit vnum intellectum esse in omnibus: aliis quod multos, pertractando. In primis mihi videtur non esse mirum quod homines dubitant quid sensit Aristoteles super his duobus scilicet an intellectus sit forma & actus corporis: & an sit idem numero in di uersis: an singuli in singulis. Immo vt arbitror ipsemet semper supe illis in dubio fuit: nec vnquam pro supposito quasi principio habuit quod intellectus vnus in omnibus fuit: neque quod diuersi in diuersis: neque quod esset forma & actus substantialis corporis: neque quod non esset: sed inter vtrumque horum fluctuans: modo pro vna parte modo pro alia, apparentia protulit: secundum quod quidam expositorum eius tam graecorum quam arabicorum exponunt eum in omnibus dictis suis pro vna parte: & alii pro alia. quia enim dubitans fluctuat non tantum dicit pro vna parte, cui forte magis adhaeret: quind cum hoc plurima alia dicit quae apparent esse pro parte contraria ipsa veritate contrariante coactus. Vnde nec ex nudis propositionibus quae modo videntur sonare pro vna parte magis, modo pro alia: nec ex dictis expositorum eius sed ex fundamentis eius de quibus nulli dubium est quin ea per intentionem statuit, inspiciendum est quid super praemissis sentiat: aut saltem cui parti magis consentiat, etsi de altera parte certus non fuerit. Vbi est aduertendum quod consideratio de anima humana ad duplicem scientiam in philosophia perti net scilicet ad naturalem & ad Metaphysicam. secundum enim quod dicit in secundo Physic. Physicum oportet cognoscere spe ciem quemadmodum medicum neruum: & fabrum aes: vsquequae causa vniuscuiusque: & circa hoc quae sunt separatae: quemadmodum species: in materia autem, homo enim generat hominem & sol: quomodo autem haec separabilis & quid sit: philosophiae primae determinare opus est. Hoc est dicere, quod naturalis philosophus considerat formam separatam, in materia tamen existentem vsque ad terminum aliquem determinatum secundum causam finalem intentionis suae: quemadmodum medicus consi derat neruum inquantum pertinet ad sanitatem quo est finis eius: & similiter faber aes inquantum pertinet ad artificiatum ex illo. Et est ille terminus philosophi naturalis circa formam parti separatam & pertim in materia existentem: cuiusmodi est anima rationalis: quo est forma hominis secundum quod est terminus generationis dans homin esse: & quae ad hoc pertinet ad consi derationem naturalis. Inquantum vero est separata secundum virtutem intellectus qui proprius est homini: pertinet ad conside rationem Metaphysicae sm quod dicit. xii. Metaph. Causae mouentes sunt quae praecedunt. haec autem sunt insimul. sicut homo: est sanus: sanitas & homo sunt insimul. Si autem aliquid remanet in postremo quaerendum est de hoc. Si enim anima ta lis est dispositionis non tota sed intellectus: totam enim forte est ipossibile. Hoc est dicere, quod causae mouentes praecedunt generatum: forma autem est simul cum eo: quia non prius habet esse homo sanus quam habet esse sanitas eius. sed si aliqua remanet sine eo cuius est forma de hoc quaerendum est scilicet in Metaph. Nota quod dicendo si talis, non asserit quod sit talis & quod maneat post hominem: licet asserat quod non praecedat: supposito tamen quod sit forma & actus substantialis materiae. Ex quo primo euidens est ipsum non asserere quod in homine sit aliquam forma quae manet homine corrupto. Quid ergo quaerit. iii. de anima. Vtrum autem intellectus separatus a magnitudine intelligat aliquid separatum: sub dubio proponit: sicut & illud primo eiusdem. Si est aliquid animae operum aut passionum, proprium: contingit vtique se parari. si vero nullum est proprium ipsius: non vtique erit separabilis. Secundo vero euidens est ex eodem ipsum non asserere intellectum esse formam & actum materiae. Ex quibus tertio vlterius non est euidens: an posuerit intellectus plures plurium: vel vnicum singulorum. Si enim sensisset quod non esset actus & forma materiae sed omnino ab ea separa- tus: ex fundamento suo quod indubitanter posuit quod sub eadem specie non plurificantur indiuidua nisi per mate riam: vt iam declarabitur: necesse habebat ponere quod singulorum non sint singuli intellectus, sed vnicus omnium: & econtra si sensisset quod esset actus & forma materiae: ex fundamento quo posuit quod species existens in materia vt forma & actus eius plurificatur secundum plurificationem materiae vt iam declarabitur: necesse habebat ponere quod singulorum singuli sint intellectus. Quare cum euidens est quod non asseruit intellectum esse formam & actum materiae: nec etiam negauit: similiter euidens est quod nec asseruit intellectum esse vnicum omnium hominium nec singulos singulorum. Vnde nullus potest certitudinalitur coniecturare si Aristo. conclusionem concessisset, aut rationi respondisset qua probatur quod non sint singuli intellectus singulorum: quia cum intellectus proprius manet secundum veritatem quolibet homine corrupto: & secundum Aristotelem ponentem mundum aeternum, infiniti homines praecesserunt: ergo nunc essent infiniti intellectus simul manentes & existentes. Nec potest aliquis supponere quid Aristote. respondisset: quia non habetur ab ipso quod assertiue posuerit intellectum esse actum materiae, & plurificari per ipsam atque manere in postre mo: quia si hoc posuisset, necesse est ipsum concedere conclusionem, si autem non posuisset: negasset illam quam dicitur quod homine corrupto manet aliquis intellectus, proprius eius post ipsum. Conclusionem autem dictam non concederet nisi se cundum modum quo dicit Algazel in Metaphysica sua: quod in quo fuerit multitudo sine ordine scilicet essentiali: infi nitas non remouetur ab eo: sicut nec a motu caeli, nec ab animabus manentibus post corpora. quoniam eo quod vna earum non est cauam esse alteri: non est ordo earum essentialis: quo remoto anima desinat esse anima: sed simel sunt in natura in essen tiis suis secundum quod sunt essentiae: licet accidentaliter vna praecedit alteram secundum tempus creationis suae. Sed reuera modum istum non poneret Aristote. quia nihil talium poneret esse nouum, vt iam videbitur. Vnde vt arbitror licet Aristo. in ordinatis accidentalitur nullum esset inconueniens successiue in infinitum ire siue ante siue post: sicut non est inconueniens diuisionem continui procedere in infinitum secundum diuisionem & augmentum per diuisi appo sitionem: magnum tamen esset inconveniens ei ponere huiusmodi infinita simul esse in actum: sicut est ipsi inconueniens ponere continuum actu esse diuisum in infinitum: & esse aliquid actu infinitum ex illorum appositione. iii. Physi. Ex quo clare pa tet quod Aristoteles numquam in philosophia naturali assertiue posuit quod anima separabilis esset forma hominis: quia si hoc in naturali philosophia posuisset, numquam in Metaphysicae in qua supponit determinata in philosophia naturali: sub conditione proposuisset.
VLterius quia ex quibusdam aliis fundamentis suis claret quod forma non est vna specie & plures numero nisi per materiam: dicente ipso. xii. Metaph. Vnum numero plura, habet materiam. &. viii. eiusdem. Omne quod non habet materiam, vnumquidque eorum statim est vnum. Nec potest dici quod ipse definite posuit multiplicari per materiam: non quae est aliquid essentiae suae: hoc enim expresse negauit: sed cuius ipsa est actus: quemadmodum Auicen. determinat animas plurificari secundum corpora: quia vt dictum est nec ipse plane determinat quod ipsa esset actus corporis. Vnde quia hominis actus non esset intelligere nisi quia intellectus in anima esset forma eius: sicut Aristo. hoc non asseruit, iuxta il lud. Dico autem intellectum quo intelligit anima: si autem est aliquod primum quo intelligamus &c. sic nec plane de terminauit quomodo homo intelligit. Vnde & cum tres sint vires animae principales, vegetatiuum, sensitiuum, intellectiuum: vtrum intellectus differat ab aliis subiecto: vt scilicet non sint in eadem substantia animae: an sit idem illis subiecto & sint sicut trigonum in tetragono: indeterminatum reliquit. Hinc & quando definiens animam dixit: quod anima est actus primus corporis organici: dicit non determinando de intellectu sic esse: nisi si forte esset actus corporis, sicut sunt aliae vires in brutis & vegetabilibus. propter quid subdit. Si oportet aliquid comune in omni anima dicere &c. vt supra. vbi expositum est quomodo in veritate sic est ponendum intellectiuam animam esse formam substantialem hominis. Quamuis enim Aristoteles non definiuit an anima sit forma substantialis hominis: in quae sunt vegetatiuum, sensitiuum, intellectiuum: sicut trigonum in tetragono: & quae per substantiam suam est forma & perfectio corporis organici: sensitiuo & vegetatiuo perfectio organorum existens: & ideo non separabilis: intellectiuo vero nullius organi existens perfectio: & ideo secundum hoc separabilis: omnia tamen quae determinat de anima humana: determinat ac si esset de sua mente certissime quod est vera forma substantialis hominis: & tot animae quot homines. Quia tamen nihil certi de hoc tenuit de anima cuius potentia est intellectus: licet certissime tenuit quod in homine esset anima, cuius potentia esset vegetatiuum & sensitiuum, siue in eadem anima in quam cum illis est intellectiuum, siue in alia, non existente anima forma hominis in quae est intellectiuum: sed si habeat aliquem ordinem ad hominem, hoc est sicut nauta ad nauem: totum sub conditione dixit. sicut est illud. Quia quidem igitur non sit anima separabilis a corpore: aut partes quaedam ipsius: si partibilis apta nata est: non immanifestum, quarundam enim partium actus est ipsarum. At vero secundum quaesdam nihil prohibet: propter quod nullius corporis sunt actus. propter quid subdit inferius De intellectu autem & perspectiua potentia nihil adhuc manifestum: sed videtur genus alterum esse. & hoc non secundum quod dicit Commenta, quod dicta definitio aequiuoce conveniat animae intellectiuae cum aliis: sed vt subdit, propter contingere separari hoc sicut perpetuum a corruptibili: & hoc non solum cum anima in qua est a corpore, sed ab aliis partibus animae: ne separatae cum anima habeant actus suos sicut habet intellectus suum. propter quod subdit. Reliquae autem partes animae manifestum quod non separabiles sunt. Sed de separatione ea quod illae non sint in eadem substantia animae cum intellectum: an quod sint in eadem, differentia sola ratione: hoc reliquit sub dubio, vbi dicit. De intellectu autem & per spectiua potentia nihil adhuc manifestum. & cum subdit inferius. Siue separabili existente scilicet ab aliis partibus: siue non separabili secundum magnitudinem sed secundum rationem. & determinat differentiam quantum ad modum operandi intel lectus ab aliis quodlibet membrorum ponatur: vt patet inspicienti literam: vt dubitationem omnino dimittat insolutam. Ex dictis igitur mihi videtur plane respondendum esse ad quaestionem pro prima eius parte dicendo quod ex dictis suis in eis quae determinat de anima vt naturalis philosophous, bene posset ostendi quod intellectus sit actus & perfectio corporis: & in veritate iudicandum esset quod hoc opinatus fuisset Aristoteles nisi sub conditione proposuisset suam determinationem, quam indeterminatam relinquit. supposito enim quod est actus corpo ris vniuoce sicut aliae potentiae: praeter hoc quod illae sunt eductae de potentia materiae: intellectus autem ab extrinseco: veritatem tetigit in eis quae de anima dixit: & quod talis esset supposuit in tota sua determinatione, li cet non determinauit. Reuera debuit supponere si aliquid de intellectu determinaret, aliter sicut naturalis philosophus non debuisset de intellectu determinare. Quare cum non posset poni intellectus forma substan tialis hominis vel corporis nisi ipsi appropriaretur: sequitur illis suppositis quod ex dictis suis posset eadem ratione ostendi quod singuli sint intellectus diuersorum: nisi ex conditione & suppositione determinationem suam proposuisset: quia si actus corporis esset, per corpus indiuiduari posset. Si vero respiciamus ad alia fundamenta sua magis generalia: videlicet de mundi aeternitate: & hominum infinitate praecedentium, & intellectus in corruptionem & permanentiam post corpus: ex quo sequitur quod iam essent infiniti intellectus simul existentes quod vt dictum est, nullo modo aestimo ipsum posuisse: considerando etiam quod firmiter ponit quod nihil noui po test fieri in mundo nisi mediante motu caelesti: & quod animae humanae non generantur ex materia naturaliter mediante motu caelesti: nullo modo potuit ponere aliquam animam nouam licet corpora sint noua. Et sic si anima esset actus corporis: & singuli haberent singulas animas: oporteret quod infinitae animae praecessissent ab aeterno omnia corpora humana generata per motum caelestem. vt sicut essent modo infinitae simul quae fuerunt vnitae: sic essent modo infinitae vniendae quae nunquam erunt vnitae, quae omnia mihi videntur apud ipsum fuisse inconvenien tia. Vnde quid dicit in. xii. Metaph. Si anima maneat in postremo: vt iam supra habitum est: hoc sub conditione dixit: quia de mente sua non fuit aliquid posse esse perpetuum ex parte post, quin etiam fuerit perpetuum ex parte ante: vt plane patet ex fundamentis eius primo caeli & mundi: de generabili & corruptibili. Nec simi liter potuisset absolute posuisse animam manere post corpus. quoniam an aliquae substantiae separatae essent si ne, propriis corporibus quae manerent: nihil certitudinaliter determinauit. hoc enim habuit pro principio quod ni hil fuit ei visum determinandum nisi quantum ex sensibilibus & ex motu coniicere potuit. & quia ex sensibilibus & ex motu non potuit ei apparere quod haberent aliquem vsum in mundo nisi mouerent corpora: quia nullum vsum earum percipere potuit nisi ex motu procedenti ab ipsis in corporibus sensibilibus: propterea in. xii. Metap, ex motu quandam probabilem rationem assumpsit: qua conclusit quod si essent substantiae separatae sine corporibus, propriis quod essent otiosae. Numquam ergo posuisset per intentionem animam semper manere post corpus, quin etiam posuisset eam fuisse semper ante corpus. Cum ergo absolute determinat formam non praecedere id cuius est: sed sub dubita tione & conditione de anima dicit quod maneat in postremo non tota sed intellectus. & addit dubitatiue. To ta enim forte impossibile propter vegetatiuum & sensitiuum: de quibus omisit sub dubitatione an sint idem subiecto cum intellectiuo: & tunc manerent saltem in substantia animae rationalis vt in radice: an differant subiecto: & tunc proculdubio non manerent: Ex aliis eius fundamentis magis liquet quod in alteram partem magis declinat. Videlicet quod intellectus si manet in postremo, praefuit in ante. immo quod in postremo maneat: hoc magis pro certo habuit quando dixit hoc separari. ergo magis habuit pro certo quod ante praefuit: & sic quod nec ante fuit actus corporis: licet in hoc certus non fuit: & vlterius quod secundum numerum plurificari non potuit. quam plurificationem sine materia partibili qualis est in generabilibus & corruptibilibus non posuit: vel quae sit pars essentialis rei: quemadmodum posuit plurificari in eadem specie illa eadem quo composita ex materia & forma habent materiam partem essentiae suae: vel quae sit subiectum essentiale ipsius formae: quemadmodum posuit in eadem specie plurificari accidentia materialia. Vnde in perpetuis & corporalibus & spiritalibus non posuit nisi vnicum indiuiduum in specie vna. Propter quid dicit. xii. Metap. Si plures caeli fuerint sicut homines erumt scilicet vnum specie & plures numero, & generabiles & corruptibiles propter materiam: vt patet ex lira ibidem. Quia ergo Aristote. quaecumque de anima rationali in libris naturalibus tractauit, ex suppositione & conditione dixit si esset forma & actus corporis: vt ex illis nullo modo sequatur quod ipsam esse formam & actum corporis asseruerit: ex aliis autem fundametis eius quae simpliciter posuit: sequitur quod anima non sit actus corporis: & ideo quod non plurifi cetur secundum pluralitatem corporum: vt patet ex iam dictis: Idcirco sentiendum est simpliciter quod de intellectu an sit actus & forma corporis: & an sit secundum homines plurificatus, nihil certi dixit secundum se: aut determinauit. quod tamen magis declinauit sequendo sua principalia fundamenta: quod forma & actus corporis non sit nec plurificatus secundum plurificationem corporum. Nec tamen fundamentis suis intantum credidit quod illud quod ex eis sequitur expresse asserere voluit: sed ne de facili reprehendi posset in dubio reliquit: quia rationes alias efficaces habuit quibus certitudinaliter respondere nesciuit, quin intellectus esset forma & actus corporis: & ideo secundum pluralitatem corporum plurificatus: licet fundamentis suis quam rationibus illis ma gis adhaesit. Ex quibus vt respondeamus ad secundam partem quaestionis, certissime demonstrari potest quod anima sit forma & actus corporis: & etiam per consequens secundum corpora plurificabilis: quarum vna principalis est: quod in nobis experimur actum intelligendi. Actus autem nulli conuenit nisi a forma cui debetur: aut quia ipse est ipsa forma: aut quia forma est aliquid eius. Primo enim modo intelligit angelus vel intelligentia: quia est quaedam forma separata a materia. Secundo modo intelligit homo anima, si est forma & pars aliqua in eo. Si autem primo modo homo intelligeret, tunc non esset homo nisi anima vtens in actibus suis corpore: & non esset corpus de substantia hominis, vt posuerunt aliqui: & maxime Platonici: cuius com trarium supposuit. dicit enim. viii. Metaph. In rebus naturalibus homo generat hominem. Manifestum est igi tur quod non oportet quod sit aliqua forma quasi exemplar: sed vt pater possit agere & sit causa formae in materia, id iest vt generet formam quae est in istis carnibus & in istis ossibus: & vt generet Sortem & Calliam: & vt generet alium propter materiam: & vt idem sit secundum formam: quoniam forma non diuiditur. Sed an ista forma de qua loquitur sit intellectus non determinat. Vnde sequitur multum infra. Sed diffi cile est vt hoc sit separabile intellectum: vt forma hominis, quae semper videtur in carnibus & ossibus & partibus istis. vbi dicit Commenta. Impossibile est enim hominem intelligere sine carnibus & ossibus. Oportet ergo vt homo dicatur intelligere secundo modo: & sic oportet quod anima sit pars aliqua hominis: & per hoc homo erit compositum ex anima & corpore: & iste homo ex ista anima & isto corpore: secundum quod subdit. Com gregatum si fuerit modo simplici anima & corpus: tunc ista anima & istud corpus erunt sicut vniuersa le & particulare. Sed quid super hoc sentire debeat quo ad animam rationalem, relinquit sub dubio. Vn de sequitur in translatione Boetii. Vtrum autem praeter materiam talium aliquorum, perscrutandum. Et licet philosophus supponit quod homo non sit nisi compositum ex anima & corpore: etsi illa sit intellectiua, supponit tamen quod sit verius anima quam corpus: non autem quod solum. secundum quod dicit. x. Ethi. Proprium homini quae secundum intellectum vita, siquidem maxime hic homo. Reuera ratio ista necessaria est & sufficiens in se sed non est sufficiens suppositis fundamentis praedictis Aristo. propter quae non fuit ei sufficiens. & idedo licet ipsa & aliae consimiles fecerunt eum dubitare ne super praedictis aliquid certi determinaret: magis tamen fundamentis suis adhaesit pro vna parte vt dictum est. Vnde nobis qui fundamenta eius tanquam fal sa & erronea negare debemus: ex ratione fulta fide, certa debet esse demonstratio tenendi contra fundamenta Aristo. quod forma aliqua potest manere in postremo sine corpore: quae tamen non inciperet esse nisi in corpore: & plurificari plurificatione corporis: in numero tamen finito: quia ponimus mun dum incepisse, & generationem hominum quandoque cessare.
On this page