Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

SEquuntur pertinentia ad statum superuenientem hominum naturae: & erant quaedam pertinentia ad statum gratiae. Quaedam ad statum peccati. Quaedam vero ad statum indifferentem ad vtrumque.

CIRca primum quaerebatur vnum pertinens ad instructionem partis intellectiuae. Alia vero plura pertinentia ad directionem partis affectiuae. Primum erat de sacra scriptura. Vtrum in sensu literali semper habeat veritatem. Et arguebatur quod non. quia ludith nono habetur, quod arbores & ligna loquebantur adinuicem: quod veritatem habere non potuit.

IN contrarium est Augustinus: qui dicit, in doctrina veritatis cuiusmodi est sacra scriptura, nullam reperiri falsitatem: & ita neque in sensu literali.

DIcendum ad hoc quod sacrae scripturae dicta non sunt nisi aeternae veritatis oracula: nunc autem licet ex ore veracis possint per mutationem sui, vel per ignorantiam procedere falsa, non tamen ex ore veritatis quae immutabilis est & omnium cognitiua. Quaecunque ergo sacrae scripturae dicta secundum sensum quem intendit veritate sunt plena. Vnde dicit Augustinus in principio de praedestinatione gratiae. Quilibet lector qui expositurus sacram scripturam aggreditur, cum in sacrarum voluminibus literarum aliqua velut diuersum sonante sententia sollicitatur, certa & inconcussa fide tenere debet nusquam deesse veritatem: etsi non facile propter magnitudinem rei intellectus quaerentibus occurrit. Sic ergo scriptura sacra vbi veritas eius non occurrit statim ex litera: aut literalem sensum nullum habet: & solum mysticus sensus quaerendus est: aut in sensu literali veritatem habet, etsi occultus sit. Non enim semper scriptura pro sensu aliquo literali: sed aliquando pro solo mystico proposita est. Idem enim Augustinus de expositione sacrae scripturae habet in libro de doctrina christiana: quod quandocumque litera verum sensum historicum habere non poterit, ad mysticum recurrendum est. Sed intelligendum quod literalis sensus aliquando proponitur proprie: & sub significationibus vocum. Aliquando vero improprie, & sub significationibus rerum. Et secundum hoc si literalis sensus ibi quaerendus est in locutione arborum & lignorum, ludith nono, illa quaerenda est ex significationibus rerum, quod per arbores homines propter aliquas earum proprietates intelligantur. secundum quod exponit ibi lsidorus in glossa. Et sic licet non secundum sensum vocum pro quo non proponitur: sed secundum sensum rerum dictum illud habet veritatem. Alibi in aliis quaestionibus nostris prolixius tractauimus hanc materiam. ldeo sub compendio ad praesens transimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18