Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 3
SEquuntur quaestiones quae pertinent ad diuinae substantiae actionem. Vbi quaerebatur vnum de eius actione interiori: scilicet vtrum in Deo sit ponere aliquam infinitatem idearum vel cognitorum. Et alia duo de eius actione transeunte in aliquid extra. ClRca primum arguitur quod sic. quoniam ex hoc est idea in Deo, & ex hoc cognoscit alia a se, quod ipse ratione suae perfectionis est imitabilis a creaturis: & quod ipse omnes su as commutabilitates cognoscit. sed ipse ratione suae perfectionis infinitae secundum infinitos gradus imitabilis est a creaturis: & omnes illos simul actum cognoscit. Ergo infinitae ideae sunt in ipso: & infinita in se simul actum cognoscit. Quod est maxime apparet ex parte cognitionis. quoniam et si essent in ipso ideae specierum finitae: tamen sub vna specie infinita praesent esse indiuidua secundum successionem: quam non successiue: sed simul omnia cognoscit. ergo &c.
CONtra. si in Deo essent infinitae ideae, & per illas infinita secundum species cognoscerent: cum cuilibet ideae respondeat gradus determinatus perfectionis in creatura: ergo licet essentia cuiuslibet creaturae secundum specieum esset finitae perfectionis: tamen totalitas, siue vniuersitas essentiarum perfectionis omnium creat urarum, simul infinitatem quandam perfectionis importaret. Et cum secundum Philosophum primo Caeli & Mundi, infinitum infinito neque maius sit, neque minus: ergo persectio Dei non erit maior perfectione vniuersitatis creaturarum: neque ista minor illa,. quod est absurdum.
EX parte vero cognitionis arguitur specialiter sic. Quod repugnat entitati, repu gnat cognoscibilitati. Quia sicut se habet vnumquodque ad esse: sic se habet ad cognitionem. vt dicitur. i. Metaphysicae. Infinitum repugnat entitati creaturae. ergo & cognoscibilitati. Deus autem non cognoscit nisi cognoscibile. ergo &c.
DICENdum quod alia est difficultas quaestionis huius ex parte idearum, & ex parte cognitorum, quoniam idea respectum dicit ad essentias rerum: ita quod infini tas idearum necessario ponit infinitatem essentiarum creaturae secundum speciem. Et cum species quaelibet diuersae diuersos gradus perfectionis habent in se: infinitas idearum ponit infinitos gradus per fectionum infinitarum essentiarum specie differentium. Cognitio autem infinitorum potest attendi quo ad ea, quae sunt de ipsa diuina essentia: vt est infinitas rationum attributalium: si forte esset in Deo vel quo ad ea quae sunt extra eum. Et hoc vel quo ad differentia specie. in quo eodem cursu currunt infinitas idearum, & infinitas cognitorum: nisi forte quo ad species numerorum, vel quo ad differentia numerorum: vbi forte potest esse infinitas cognitorum: quia indiuidua proprias ideas in Deo non habent.
QVANtum ergo ad istam quaestionem pertinet, de infinitate idearum, & cognitorum extra se specie differentium, vel quorumcunque absolutorum intra se: dicendum quod in omnibus quaestionibus quae tangunt potentiam actiuam in aliquid agendo, huiusmodi oportet tenere regulam, quod vi delicet inspiciendum est ad potentiam passiuam ex parte recipientis in se diuinam actionem in fi endo: vtrum scilicet potentiae actiuae in illo respondeat aliqua potentia passiua in isto. hoc est: vtrum possibile sit fieri, vel esse: de quo quaeritur vtrum possibile sit Deum facere.
VNDE cum propo sita quaestio de infinitate idearum, & cognitorum secundum speciem extra, vel quorumcunque intra se in Deo de pendeat ab infinitate essentiarum specificarum rerum factibilium a Deo secundum gradus infinitos extra se, vel quorumcunque infinitorum intra se: nihil enim habet ideam in Deo, aut imitabilitatem, aut cognoscibilitatems: per quam res ipsa cognoscibilis est a Deo: nisi sit natura aut essentia specifica in esse quiditati uo: licet non sit aliquid in effectum: inspiciendum est ergo in proposita quaestione, vtrum sit possibile in rerum natura esse essentias rerum secundum gradus perfectionis sese excedentes esse infinitas, quoniam si sic: cum esse rerum quiditatiuum non dependet a tempore, sed sit in aeternitate per rationem extra rem quam habet in aeterno: & in aeternis non differunt esse & posse: ponendum est quod essentiae rerum secundum gradus perfectionis sunt infinitae: & quod Deus infinitas earum ideas habeat in se, & infinitorum secundum specie notitiam secundum eas. Sin autem nequaquam, dependet ergo dissolutio propositae quaestionis a cuiusdam alterius quaestionis dissolutione: An scilicet possibile est in essentia & natura creaturae ponere quod vna aliam in imitando diuinam perfectionem possit semper secundum gradum maiorem & minorem excedere in infinitum, quia si sit possibile: necessarium est ponere in Deo esse infinitas ideas: & ipsum infinitorum habere cogni tionem. Si non, econtra impossibile est illud ponere in esse: nec Deus habebit infinitas ideas, nec cognitionem infinitorum secundum speciem. Et similiter est de infinitate cognitorum intra se. Quid autem de hac vltima quaestione sentiendum est: obscurum, & multum remotum est a nobis: propter in comprehensibilitatem infinitatis. Certum tamen est nobis in hac quaestione, quantum ad ideas, & essentias rerum secundum speciem: quod processus ille secundum gradus persectionis, secundum magis & minus imitando diuinam perfectionem in infinitum est per additionem ad formam: quia omnis persectio est a forma. Et ita gradus superior in imitando est a forma perfectiori. Si ergo processus ille possibilis esset pro gredi in infinitum in forma: ergo per appositionem procedere potest augmentum simpliciter & ab solute in infinitum. sicut & diuisio in quantitate secundum materiam per diuisionem procedere po test in infinitum, quod plane est contra determinationem Philosophi. iii. Physicorum. cap. de infinito. vbi plane dicit quod infinitum potentia est sicut materia. & non accipiendum sicut hoc aliquid permanens: vt hominem aut dominum: sed sicut dies dicitur, & agon, quibus esse non est: sicut substantia quaedam facta, sed semper in eo quod fit alterum & alterum. Sed in magnitudinibus quidem permanente acce pto hoc accidit: in hominibus autem & tempore corruptis. Vnde quia generatio hominium & vniuersaliter multiplicatio indiuiduorum per materiam est aut modo materiali sub specie, sicut & diuisio continui,. ideo absque omni inconuenienti potest procedere in infinitum, nec oportet dare processum huiusmodi aliquando finiri secundum actum.
ECONuerso autem multiplicatio specierum secundum gradus perfectionis est per formam determinationem Philosophi non potest propter naturam formae augmentum procedere in infinitum: quia necesse esset dare possibilitatem essendi aliquod corpus infinitum. dicit enim sic. Finitum omne excellens secundum appositionem neque potentia possibile est esse: si vere non est secundum actum infinitum vbi dicit Commentator. Entitas materiae &. infiniti potentia est: forma autem & finis sunt in actu. Finitas ergo est similis formae: & infinitum materiae. Quoniam si posuerimus quod magnitudo poterit crescere in infinitum: tunc infinitum exibit in actum. Et cum posuerimus quod diminutio procedit in infinitum, non accidit impossibile. & causa est: quoniam diminutio est in re ad nihil: cuius causa est mate ria: & additio est ad esse: cuius causa est forma. Et infinitas inest penitus per materiaim: sicut finitas per formam. Nec est vt videtur in hoc differentia inter magnitudinem molis & perfectionis.
PRAEterea cum ordo essentiarum ordinatarum sit essentialiter adinuicem ordinatarum: quia est partium principalium vniuersi: quae essentialem inter se habent ordinem per naturalem influentiam superiorum incorruptibilium inter se & super inferiora corruptibilia: & hoc secundum genus causae mouentis ad constituendum vnitatem vniuersi: non tantum partium aggregatione: sed naturali col ligantia & connexione: vt infra dicetur in quadam quaestione de angelis: in essentialiter autem ordinatis non potest esse processus in infinitum: sumendo vnum post aliud vel ante aliud: sicut patet in ordinatis accidentaliter: licet enim secundum determinationem Philosophi homo potest esse ab homine in infinitum ante & post: nec sit ponere primum nec vltimum: & hoc quia vt dicit octauo physicorum, omnia sunt infinita: sed non simul: & habent extra vnumquodque eorum aliam causam per se esse eorum: & ipsa abinuicem fiunt per accidens: inquantum sunt illius instrumenta: vt dicit ibi Commentator: tamen secundum ipsum in mouentibus & motis essentialiter ordinatis necesse est quod omnia sint finita. sicut expresse dicit Commentator ibidem, & similiter secundo metaphysicae: vbi in talibus causis mouenti bus & motis adinuicem probat esse statum in aliquo primo mouente non moto: & in aliquo vltimo moto non mouente: & etiam in intermediis mouentibus & motis simul. dicit enim Commentator. Sic manifestum est in motis quae mouent se adinuicem habentibus situm quae sunt simul. impossibile est enim vt sint infinita essentialiter aut accidentaliter. Si autem hoc fuerit positum in vniuerso carente situ, tunc erit impossibile essentialiter: sed est necessarium accidentaliter: & hoc in generationibus & cor ruptionibus non simul existentibus. secundum quod dicit super quintum physicorum. Cum ante transmutationem in actum demonstratum, est alia transmutatio: & ante illam alia: & hoc essentialiter: tunc inueniuntur transmutationes infinitae. supple simul: quod est impossibile: per accidens vero est necessarium vt quod homo semper generetur ab homine. Cum ergo infinitas specierum in infinitum accepta in dei scien tia si habet ideas earum infinitas non potest esse in habentibus situm: in eis enim infimum in gradu est vnicum vt prima materia, & de similiter supremum: vt caelum vltimum: oportet ego quod sit in essentiis separatl etiam exclusis omnibus corporalibus situm habentibus. Illae autem secundum doctrinam sanctorum: vt infra patebit in quaestione de angelis, adinuicem essentialem habent ordinem influendo & mouendo secundum illuminationem. Si ergo aliquid valet doctrina Philosophi: impossibile est omnino ponere talem infinitatem in eis in actum: quare neque in potentia. quia in hoc nulla accidit differentia. Vnde quia in hoc non differunt esse & posse: etiam secundum Philosophum qui ponit omnia fieri a primo necessitate naturae: vt infra patebit: quaecumque praesent esse in essentiis rerum essentialiter ordinatis necesse est illa esse in actu. ldeo Philosophus postquam visum est ei ipsas esse numero finitas magis quam infinitas, numerum huiusmodi essentiarum ponit esse in numero certo & finito secundum numerum orbium mobilium aut motuum: vt de terminat. xii. metaphysicae, quaerum prima est motor omnium & vnicus: sed aliae sunt plures singulos motus agentes. Vnde de Platonicis qui posuerunt formas rerum ideales esse numeros, dicit. xii. metaphysicae. Nihil certi dixert de numero earum: quia aliqui eorum dicebant numeros earum esse infinitos: alii vero vsque ad decem tantum. Quida ergo essentiae creaturarum differenter possint imitari secundum magis & minus diuinam perfectionem in infinitum, non vi deo nisi ponatur aliqua earum perfectionis infinitae. Quoniam licet procedendo continue ab vna ad alteram numquam est deueni re in aliquam infinitam: sed procedit processus in infinitum: necesse tamen esset ponere quod possibilitas in forma creata esset ad perfectionem infinitam: vt videtur secundum dicta Philosophi. Et si esset possibilitas, esset actualitas: quia plures essentiae rerum esse non possunt quam sunt secundum ideas suas in deo. Et sic non solum oportet hic accipere infinitatem sicut diem & agonem: sed sicut hominem aut domum, & secundum actum. Ita quod si nulla illarum esset infinita secundum actum: nec omnes simul vt simul acceptae: licet processus huiusmoni acceptionis ab vna in alteram procederet in infinitum: & per hoc nunquam esset deuenire ad infinitam.
SECVNdum hunc ergo modum idearum si quis vellet sequi viam naturalis rationis secundum doctrinam Philosophi, diceret quod in deo non sit infi nitas idearum: & quod non habet notitiam infinitarum essentiarum specie differentium. Et hoc non propter aliquem defectum in ipso, aut impotentiam: sed propter impossibilitatem ex parte re- rum.
ET diceret ad primum argumentum, cum arguitur, quod Deus ratione suae infinitae perfectionis secundum infinitos gradus imitabilis est a creaturis &c. quod Deus non est imitabilis secundum aliquem gradum quasi passiue, nisi secundum illum creatura nata sit imitari quasi actiue. ita quod quantacunque sit infinitas in diuina perfectione, si tamen sit finitus terminus in forma creaturae, vel vltra quem creatura non po test imitari: Deus vltra illum non est imitabilis a creatura, non propter aliquem defectum aut imper fectionem in ipso: sed solum propter imperfectionem aut limitationem in creatura. Et sic gradus vl terioris perfectionis non habet in Deo rationem ideae. Imitabilitas enim determinata non potest esse in deo ex natura sua in se: quia tunc ex se gradus & diuersas limitationes haberet. licet enim imitabilitas a creaturis vt imitabilitas simpliciter, perfectionis est simpliciter in deo: & ex ipsa diuina natu ra secundum se: quod tamen sit imitabilis secundum gradum limitationis in imitante: hoc non est ali cuius perfectionis simpliciter in Deo: sed hoc contingit ex imperfectione creaturae. & ideo imitabili tas determinata deo non attribuitur: nisi ex respectu ad creaturam. Ita quod si non sit aliquis gradus perfectionis secundum signatam determinationem in essentia creaturae: deus secundum illum nullo modo dicitur esse imitabilis a creatura: quia absque omni respectu ad creaturam non dicuntur esse in deo nisi illa quae sunt perfectionis simpliciter: vt dictum est supra in quaestione prima.
ET per eum dem modum respondendum est de infinitate cognitorum intra se., si enim sint cognoscibilia aliqua numero infinita in se vt rationes attributorum: & sunt plura attributa in eo, quae nec habent: nec nata sunt habere sibi correspondens in creatura: ponendum est necessario quod omnia illa nouit. Si autem non sit ponere aliqua huiusmodi infinita secundum numerum in eo: cum non ens non contingit sciri: ponendum est quod non habet infinitorum talium secundum numerum intra se notitiam. Quod tamen in nullo derogat infinitati suae essentiae: quia sub ratione cuiuslibet vnius attributi tantam habet infinitatem essentiae quantam sub infinitis, quemadmodum & sub vno gradu perfectionis secundum quem eum imitatur minima creatura, tantam habet infinitatem substantiae quantam sub infinitis. Etenimsi per impossibile aliquid infinitum ponatur secundum speciem siue magnitudine molis, siue magni tudine perfectionis: aut etiam plura: siue differentia specie, siue numero: ista nullo modo possunt at tingere infinitatem dei: neque etiam vniuersitas eorum: quia creatura inquantum creatura perfecti onem illam infinitam receptam haberet, & participatam a deo qui habet infinitam perfectionem per essentiam: & imparticipatam: in quantum imparticipatum semper alterius naturae est & eminentioris quam participatum.
ET cum hoc licet creatura haberet perfectionem illimitatam quo ad quantitatem gradus in perfectione: necessario tamen haberet perfectionem limitatam ad speciem in essentia naturae vel ad genus. Non sic autem deus: quia non est nisi esse illimitatum: vt alibi visum est. Ita quod solus deus dicendus est simpliciter infinitus & perfectus: vt alibi debet declarari. Ita quod si aliqua creatura, vel plures, vel vniuersitas creaturarum haberet perfectionis infinitatem: non tamen posset dici perfecta aut infi nita simpliciter & omnino sicut deus. Quantum ergo ad infinitatem idearum in deo, vel ad cognita circa essentias creaturarum, non video quomodo potest in deo poni infinitas, quod tamen propter rei profunditatem & eius elongationem a nostro intellectum: negare non audeo: nec contrarium assero: sed tantum ingenia studiosorum ad tam abditorum inuestigationem excito. Quantum autem ad ifinitatem rationum attributalium: non video quin possit poni eorum infinitas in deo. Cum enim rationes attributorum dicunt aliquid quod est dignitatis & perfectionis simpliciter, & quantum est de se absque omni respectu & comparatione ad creaturas: vt dictum est, & non tot possunt deo attribui quae sunt perfectionis simpliciter, quin plura competunt propter perfectionis eius omnimodam illimitationem: ponere rationes huiusmodi infinitas in deo, in nullo derogat eius perfectioni. immo con uenit multum. Ita etiam quod aliquae sint ita profundae & eleuatae quod nec supremi spiritus ipsas attingere possint: nec habent in creaturis sibi correspondens sicut habent bonitas & sapientia. Quia si ponantur in deo: quia nihil existens in ipso latet eum: ponendum est etiam quod omnes cognoscat: ma xime quia non sunt nisi rationes essentiae conceptae in intellectum: inquantum actualiter est intellecta: vt dictum est prius. De quo etiam nihil audeo asserere: nec pro, nec contra: sed tantum vt prius ingenia studiosorum excito. Non restat igitur de pertinentibus ad istam quaestionem: nisi illud de infinitate indiuiduorum sub eadem specie, & specierum numerorum mathematicorum. Quantum pertinet ad infinitatem indiuiduorum sub eadem specie, pa tet quid sit dicendum. cum ei ei aequaliter nota sunt entia & non entia: quae tamen sunt vel praesent esse aliquid in sua natura & essentia: ita quod non solum sciat quaecunque sunt in natura aliquam & essentia rerum: sed etiam quaecumque sunt in potentia ad esse vel sua vel creaturae, vt alibi declarandum est: talia autem constat esse infinita: Deus ergo talium infinitorum habet notitiam: cuiusmoni sunt indiuidua possibilia fieri sub quacumque specie: quorum notitiam deus habet non secundum decursum acceptionis in infinitum sicut dies & ago: qualiter potentia huiusmodi infinitorum reducibilis est ad actum existentiae ab agente naturali vel supnaturali: vel ad actum cognitionis ab intellectu creato: sed totam infinitatem simul accipiendo secundum simplicem intuitum: intellectus enim dei non est discursiuus, vt alibi declaratum est. Hinc dicit apostolus Hebrae. iiii. Viuus est sermo dei. glo sid i. eius notitia. Efficax & penetrabilior omni gladio ancipiti. glos. i. perspicacior omni ingenio quod circunspicit carnalia & spiritualia. Et non est vlla creatura inuisibilis &c. glos. Quia ex omni parte plene visa. & hoc non notitia simplici solum: qua noscuntur indifferenter en tia & non entia, futura & non futura: sed etiam notitia visionis: qua solum dicuntur cognosci ea quae sunt vel aliquando erunt quia infinita: vt non tot quin plura erunt accipienda etiam cum effectu per successionem, licet non simul, tam in indiuiduis producendis sub speciebus generabilium & corru ptibilium si generatio duret inaeternum, quam in cogitationibus & affectionibus cordium bonorum & damnatorum. Ita quod in notitia dei sub eadem specie cadit duplex infinitas indiuiduorum non existen tium & non praeteritorum sub eadem specie. Vna scilicet, eorum quae nunquam fuerunt, nec sunt, nec erunt: possunt tamen fieri. Alia eorum quae nec fuerunt nec sunt: erunt tamen per successionem. Quam tum vero pertinet ad infinitatem numerorum diuersarum specierum, magis patet quid sit dicendum apud rectam rationem, quam de indiuiduis sub eadem specie. Ista enim in essentia vt essentia est, non distinguuntur: sicut distinguuntur species numerorum infinitorum. dicente Augustino de numeris. xii. de ci uitate dei cap. xiiii. Eos infinitos esse certissimum est: suisque numerus, proprietatibus terminatur: vt nul lus eorum par esse cuiquam alteri possit. Dispares inter se atque diuersi sunt: & singuli quique finiti sunt: & omnes infiniti sunt. Si ergo nouit infinita indiuidua non essentiis specificis, sed indiuiduali distin cta: multo fortius & infinitos numeros specie distinctos. dicente Augustino de numeris ibidem. Ita ne numeros propter infinitatem nescit omnipotens deus: & vsque ad quandam summam numerorum scientia dei peruenit, & caeteros ignorat: Quis hoc vel dementissimus dixerit: Absit itaque vt dubitemus quod ei notus sit omnis numerus: cuius intelligentiae, sicut in psalmis canitur, non est numerus.
SED quomodo contingit hoc: quod species numerorum secundum speciem per appositionem procedunt in infini tum: & non species essentiarum in creaturis: Est dicendum: quod ratio huius est: quoniam dicta appositio in es sentiis non est nisi ad formam: quia est secundum perfectionem in essentia. & vt dictum est, processus ad dendo ad formam non potest procedere in infinitum. In numeris autem est appositio ad materiam. non procedit enim appositio in numeris nisi per vnitatem distinctam ab alia vnitate: quae sub vnitate alicuius for mae coniunguntur sicut eius materia. inquantum omnis numerus per aliqualem procedit diuisionem: vt numerus naturalis & mathematicus ex diuisione continui: & numerus specierum per diuisionem generis: & numerus indiuiduorum per diuisionem aliqualem formae specifice: et numerus vniuersitatis entium per aliqualem diuisionem vnitatis summae per essentias omnium creaturarum. Ita quod in numeris spe cies non determinantur neque distinguuntur per ipsas vnitates. Quantum enim est ex natura vnitatum, nu merus non est vnus nisi vt vnitum aggregatione plurium. Sed quod numerus dicatur vnus specie, hoc com tingit propter determinatam distantiam vltimae vnitatis ad primam. propter quod quaelibet vnitas apposi ta numero: etsi vna sit eiusdem naturae cum altera: propter tamen aliam distantiam ad vnitatem primam nouam speciem numeri constituit. Inde etiam contingit quod ex infinitis numeris differentibus specie inui cem coniunctis, quia in eis non est ponere vnitatem vltimam habentem determinatam distantiam ad vnitatem primam, non constituitur aliquis numerus formalis siue pars speciei vnius: vt cognoscendo illum per suam speciem per illum & sub illo cognoscat alios infinitos. Immo sub illo numero infinito qui est numerus secundum ma teriam tantum, & vnus tantum aggregatione secundum suam infinitatem materialem, inquantum omnis numerus finitus per speciem ma terialis est illi sub nulla vnitate formae reductus ipse cognoscit omnes numeros secundum quod dicit Au gustinus vbi supra. Infinitas itaque numeri quamuis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est ta men incomprehensibilis ei cuius intelligentiae non est numerus. Propter quod bene dicitur & vere quod deus cognoscit numeros infinitos, non autem numerum infinitum secundum speciem, vt dictum est. Et ita appositio ad numerum quia est secundum materiam procedit in infinitum absque eo quod necesse sit ponere numerum infinitum aut in existentia: aut in diuina intelligentia: non autem appositio ad essentias creaturarum, vt dictum est. Vnde secundum omnes concedenda est secunda ratio de cognitione infinitorum indiuiduorum sub vna specie, quod est possibilis. Communiter etiam conceditur secunda ratio de cognitione infinitarum creaturarum secundum species & infinitarum idearum in deo. Posset tamen responderi, vt videtur, secundum prae determinata.
AD tertium: quod si ideae essent infinitae in deo, & per illas infinita secundum essentias deus co gnosceret: ergo totalitas creaturarum esset infinita non minor diuina infinitate. Dicendum secundum praedicta: quod licet totalitas esset infinita, vel etiam si aliqua vna poneretur infinita, non tamen diuinam infinitatem attingeret. Et licet hoc verum sit: tamen vt videtur non euitatur inconueniens. Non enim so lum est inconueniens quod vniuersitas creaturae aut aliqua creatura aequetur in omnibus diuinae infini tati: immo inconveniens est quod secundum aliquam rationem infinitatis ei aequiparetur: vt sic non est magis inconueniens ponere vnam creaturam in essentia sua infinitae perfectionis: & ponere perfectionem infinitam aliquo modo in vniuersitate creaturarum.
AD Quartum: quod infinitum repugnat entitati ergo repugnat cognoscibilitati: Ad hoc solet dici quod verum est loquendo de infinito secundum rationem infiniti: non autem loquendo de infinito secundum id quod est infinitum. De ratione enim infiniti est quod ha beat partem post partem & extra partem, per hoc enim quantitati conuenit: de cuius ratione est ordo par tium. Dicunt ergo, quod cognoscere infinitum secundum rationem infiniti, est ipsum cognoscere secun dum ordinem partium & discursum in semper sumendo aliud & aliud: sed sic a nullo intellectum contin git cognoscere infinitum simpliciter, sicut neque contingit ipsum esse: quia quantuncumque accipiatur siue in cognitione siue in existentia, semper acceptum est finitum: & semper restat aliud accipiendum: nec sic deus cognoscit infinitum, vt dicunt: sed secundo modo: scilicet totum simul vnico simplici intuitu.
SED adhuc stat argumentum quod infinitum tale secundum omnes partes simul acceptum repugnat omnino enti tati: vt quod simul sint infiniti homines in existentia. ergo vt videtur repugnat & cognoscibilitati. Deus autem nihil cognoscit nisi cognoscibile. Et quid dicunt, quod cognoscere infinitum ratione suae infinitatis est cognoscere ipsum per successiuam acceptionem partium: hoc solum verum est de infinito secundum quid: quid cognoscitur sicut dies & agon. Sed infinitum simpliciter cognoscit deus simplici intuitu secundum omnes suas partes: quid magis est ipsum cognoscere secundum rationem suae infinitatis, quam cognoscere ipsum secundum partium successionem. ldeo aliter dicendum est, distinguendo esse & cognitionem. Est enim quoddam esse quidi tatiuum & essentiae: & est aliud esse actualis existentiae: quod repugnat entitati primo modo, sicut figmen tum & chimaera vel hircoceruus & huiusmodi. Illud omnino repugnat cognoscibilitati intellectus: scilicet quia solum cadit sub imaginatione & per accidens. Quod vero repugnat entitati secundo modo: non omnino repu gnat cognoscibilitati.
SED est distinguendum de cognitione: dicendo quod duplex est rei cognitio. Vna per ipsam rem obiectiue in se & in sua essentia. Alia in sua ratione formali & exemplari. Primo modo ar tifex cognoscit domum postquam facta est ab ipso, ipsam inspiciendo. Secundo modo noscit eam in suo exenplari: per quod nouit eam faciendam. Primo modo cognoscit essentiam cuiuscunque creaturae quilibet in tellectus creatus. & est proprius modus cognoscendi intellectus creati. Nullus enim intellectus crea tus seipsum obiectiue cognoscendo, in se obiectiue cognoscendo cognoscit alia a se: quod est cognoscere secundo modo: qui soli deo conuenit. immo omnis intellectus creatus vt cognoscat creaturam aliam a se, necesse est quod quiditas & essentia eius ei praesentetur vt obiectum & habeat esse in ipso sicut cognitum in cognoscente.
DE Primo modo cognoscendi vera est propositio: quod repugnat entitati repugnat cognoscibilitati: & hoc modo infinitum non potest cognosci sicut nec esse: quia sicut non potest si mul secundum omnes suas partes existere in esse naturae, nec in esse cognitiuo simul: scilicet cognoscen ti creato se repraesentando: vt sicut non potest haberi esse nisi sicut dies & agon: sic nec cognosci aliter a creato intellectum cognoscente. Et de hoc modo cognoscendi proposito intellectui creato loquitur philosophus cum dicit infinitum inquantum infinitum incognitum esse. Vnde dicit. ii. metaphysi cae: quod qui ponit formas quae sunt partes definitionis, infinitas numero, destruit scientiam. Res enim infinitae quae sunt huiusmodi dispositionis, impossibile est vt comprehendantur ab intellectu. Et est iste proprius modus cognoscendi infinitum inquantum infinitum: non autem ille qui est sicut dies & agom, vt ponit dicta responsio. Isto enim modo quod intelligitur est infinitum simpliciter. Infinitum autem secundum quid non simpliciter, secundum quod dicit Commentator super. ii. metaphysicae: impossibile est nos intelligere lineam infinitam nisi accipiamus eam finitam iterando eam infinities. & hoc non facit intelligere infinitum: & ideo qui imaginatus fuerit lineam infinitam, non potest intelligere eam. De secundo autem modo cognoscendi non loquitur philosophus: nec sic habet veritatem illa propositio: eo quod nullo modo neque simul neque per successionem diuino intellectui obiectiue secundum propriam naturam representantur infinita: immo sua es sentia sola sibi repraesentata obiectiue eam cognoscendo, nihil potest eum latere quid quocunque modo essentiam natum est participare siue simul existendo secundum totum, siue per successionem. & hoc propter essentiae eius perfectionem, in qua ratio omnis esse & essentiae relucet: tanquam in illa quae quodammodo est omne esse, vt alibi est expositum. Semper enim secundum virtutem medii in quo aliquid obiectiue cognoscitur cognitio ad plura vel pauciora se extendit: secundum quod vniuersale obiectum intellectum quia quodammo natum est ab omnibus indiuiduis suis participari, est ratio cognoscendi omnia sua particularia: & cognoscendo vniuersale cognoscit quodammodo omnia particularia. Et non oportet ad hoc quod actu illa cognoscat, nisi quod vniuersalis forma determinetur vt obiectum intellectum: secundum conditiones quibus appropriatur particularibus. lpsa autem diuina essentia, quia non est nisi purum esse, ratio est omnium cognoscibilium quae esse participant: non tantum quo ad rationem comomnis essentiae, sed quo ad rationem eorum quae sunt minima in ipsis, quibus differunt abinuicem. Nec restat igitur apud intellectum diuinum siue sint entia actu siue non: siue simul possibilia existere siue non: dum tamen esse sui sint aliquo modo participabilia.
EX quo soluitur difficultas quam arguunt aliqui contra praede terminata sic. Si deus cognoscit infinitum in hominibus, & infinitos homines vt factibiles per successio nem a natura: & quicquid potest facere mediante natura, potest facere immediate: & sua factio non re quirit successionem, sicut requiritur in opere naturae vbi vnus homo sit ab alio: quia immediate quilibet eorum fieri potest a deo: potest ergo deus facere simul infinitos esse si simul nouit eos: aut si non potest, videtur quod non noscit simul. Et est dicendum: quod quicquid est de veritate huius quaestionis: Vtrum deus possit facere infinita simul actu existentia: cum infinita simul actu cognoscat: de quae ad praesens nihil determino: tamen ista ratio non cogit ad ponendum quod infinita simul fieri possunt a deo quia deus, vt dictum est, res non cognoscit obiectiue secundum naturas rerum, licet verissime cognoscat proprias naturas rerum: sed secundum naturam suam. & res habent esse in cognitione dei non secun dum naturas suas: sed secundum naturam dei.
ENtitas autem non conuenit rebus nisi secundum naturam ipsam rerum. Non est autem inconueniens: quod aliquid conueniat naturae creatae secundum naturam dei, licet non conueniat ei secundum naturam suam: & hoc propter naturae illius excellentiam super naturam suam Idcirco ergo contingit quod cognoscibilitas simul creaturis infinitis non repugnat: quia hoc conuenit eis secundum rationem naturae dei: licet entitas simul eis repugnat: quia hoc eis conuenit secundum rationem propriae naturae.
On this page