Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 24
CIrca tertium arguitur: quod non sit necesse poenitentem resurgere in aequali vel maiori charitate, quia innocens magis est dispositus ad charitatis susceptionem quam peccator Sed innocens recipiendo gratiam in innocentia sua, non necessario tantam accipit aut aequalem illi quam ille amisit: ergo &c. In contrarium est Ambr. qui dicit quod per poenitentiam omnia re parantur.
CVM quaestio ista generaliter sit proposita de quantitate charitatis in resurgen te se cundum magis & minus vel aequale, quae dicit comperationem, & non exprimit ad cu ius charitatem comparatio fiat: an ad ipsius resurgentis quam cadendo amisit: aut quam primo iustificatus accepit: an ad charitatem alterius similiter resurgentis: aut gratiam iustificationis primo recipientis: & de omnium istorum gratia comperatio possit intelligi: multiplex ergo valde quaestio est, & multos si nus habet.
EXplicantes ergo eam per partes, dicimus: quod si intelligatur comperatio ad charitatem alte rius resurgentis, tunc est quaestio: vtrum omnes resurgentes a peccato in aequali gratia resurgant: siue vtrum sit aequalis gratia poenitentialis in omnibus. Et dicunt aliqui quod gratia poenitentialis mensuratur secundum conatum illius qui eam recipit: & ideo cum post peccatum potest homo multum conari aut parum & vnus plus quam alter: & Deus quantum in se est paratus est gratiam dare secundum quod quisque paratus est eam recipere: nec ei aliqua mensura charitatis conferendae praefigitur: oportet dicere quod aliquis potest resurgere in maiori chari tate vel minori aut aequali cum altero. Sed cum ille conatus quia est in detestatione peccati & ad gratiae adeptionem, & ita ad supernaturale bonum, non potest esse sine aliqua gratia praeueniente liberum arbitrium: & incli nante ipsum ad illum motum: & ita praeueniens omnem conatum, nec est data secundum mensuram conatus: quia non datur regulariter gratia praeueniens secundum mensuram operum sequentium: quoniam tunc omnes qui maiori genra ex meritis suis habita glorificantur, maiori gera praeuenirentur: quid non ponitur: si ergo illa genra sit gratum faciens & iustificans non est verum quod datur secundum mensuram conatus. Si vero sit gratia gratis data praeueniens iustifica tionem, & liberi arb. conatum: oportet ergo quod ipsa ex se fine omni liberi arbitrii cooperatione liberum arbit. incli net & trahat aut impellat in peccati detestationem & gratiae appetitum suo primo impulsu, vt liberum arbitrium non moueat nisi motum. Cui impulsui primo si liberum arbitrium non resistit: quaero vtrum statim antequam aliud coagat, datur gratia iustificans, aut non: sed expectatur eius coactio seu cooperatio: quae dicitur conatus. Si primo modo, ergo vt prius non datur illa gratia secundum aliquam conatus mensuram. Si secundo modo: sicut ergo quod resistenti illi impulsui non data est gratia iustificans, hoc est suo merito rebellionis: sic. quod isti datur hoc non solum est quia non demeretur eam solum in hoc quod non rebellat: sed quia eam meretur in eo quod conatur, merito ergo quodammodo habetur iustificatio sicut & reprobatio. Sed dicetur quod verum est: sed illud est meritum congrui non condigni: quia non est ex gratia gratificante. Contra quod non mul tum initi volo: sed minus in hoc misericordiae & largitati dei dari puto: quia videtur quod sancti, maxime Augn. in libris contra Pelagianos, videntur sentire quod etiam gera iustificans omnem motum ex electione liberi arbitrii pro uenientem praeueniat. De quo etsi nihil definirent: tamen ratio naturalis dat quod plus deo datur: & minus libe ro arbitrio in iustificatione: ponendo quod statim libero arbitrio a gratia prima impulso & non rebellan ti gratia detur iustificans: vt ipsum non rebellare motui perceptibili gratiae sit meritum & dispositio congrui: & non negatiue quantum est ex parte liberi arbitrii: quam quod non detur nisi post impulsum conam ti: vt hoc sit meritum & dispositio positiue ex parte liberi arbitrii ad suscipiendum gratiam iustificantem. Nunc autem ita est quod deo semper attribuere debemus quod est dignius & gloriosius & magis atte statiuum suae bonitatis & liberalitatis: si sit aeque possibile. In proposito autem nihil apparet impossi prae bile etiam ex parte liberi arbitrii: qui deus inclinato per gratiam gratis datam ad bonum supnaturale & in pec cati detestationem supnaturalem gratiam iustificantem dare possit: dum tamen motui non resistat: & nondum co netur vel cooperetur. quod mihi videtur magis sentiendum. Nihil tamen supe hoc definiendo dico: vt sic in prima iustificatione deus non iustificat te sine te non rebellante: licet iustificet te sine te cooperante: vt cooperatores dei simus solummodo gratiae iustificantis augmentum merendo: vt sic licet mensuram charitatis iustificantis ponamus praefigi a deo non nisi secundum libitum suae voluntatis: quantum tamen est ex parte liberi arbitrii recipientis: eius dispositioni quodam modo conmensurari habet, quod enim recipitur in aliquo quantum est ex parte eius, recipitur per modum recipientis: cum dispositio in non resisten do sit negatiua, & in pura negatione non cadit magis & minus. immo quicumque penitus non resistunt vnus non magis non resistit quam alter: sed omnes aequaliter: licet resistere recipiat magis & minus: quia sit par aliquid positiue. ldeo puto non definiendo, quod gratia prima iustificans inquantum iustificans, quantum est ex parte liberi arbitrii aequaliter omnibus datur: & quod sic omnis resurgens inquantum resurgens est, in aequalitate chari tatis resurgit.
SI vero intelligatur comperatio ad charitatem recipientis primo iustificationem a peccato ori ginali tantum in paruulis, ibi non requiritur gratia praeueniens ad aliquo modo inclinandum liberum arbitrium: cuius inclinationi poterit fieri rebellio: neque praeparatio aliqua positiua in actu liberi arbitrii: vt in ad ultis: sed solum requiritur quod non ponatur obie. scilicet motus aliquis in peccatum mortale contrarius gratiae. & sic ista dispositio negatiua est. Propter quod puto eadem ratione qua prius, quod omnis talis gratia aequalis confertur omnibus innocentibus: sed alia est ratio huius negationis in non ponendo obiicem: & alia illius in non rebellando. Ista enim est negatio processus in malis. Illa est negatio pugnae contra bonum Et pertinet ista ad concupiscibilem & conuersionem ad bonum vt nunc. Illa vero ad irascibilem & auersionem a bono simpliciter. Cum ergo quanto peius est impugnare bonum simpliciter quam concupiscere bonum vt nunc, inquam tum ratio formalis peccati magis consistit in auersione a bono simpliciter quam in conuersione ad bonum vt nunc: non enim mala est conuersio nisi quia mala est auersio: tanto econtra melior est impugnationis negatio quam concupiscentiae. & melior dispositio ad gratiam maiorem disponit suscipiendam: ideo puto similiter non definiendo vt prius, quod maior est gra iustificationis quae datur quibuscumque resurgentibus de peccato actuali mortali quam quae datur innocentibus purgatis a solo originali. Non restat ergo nisi comperatio ad cha ritatem quam cadendo amisit: de quae (vt puto) principaliter intelligenda est quaestio: an scilicet si cadens habue rit gratiam puta ad mensuram denarii numeri quam peccando amittit: cum resurgit in eadem mensura gratiam iu stificantem recipiat: an in maiori puta in duodenario numero: aut minori puta in octonario vel minori.
ET est hic aduertendum quod alia quaestio praecedit: immo duae aliae. Vna: vtrum mortificata opera per mortale reuiuiscunt in resurgente. Et concesso quod sic: sicut communiter ponitur: alia: vtrum charitas ex qua praecessit reparatur in charitate illa qua iustificatur resurgens: an diuina dispositione reseruatur conferenda in augmento charitatis quod fiet in glorificatione. Si primo modo: tunc quilibet in maiori resurgit. Si secundo modo: tunc non resurgit nisi in minori si post primam genram per bona opera aliquid augmentum gratiae me ruisset.
AD primum de inocente, patet quod non procedit obiectio nisi de secunda comperatione. Et quod arguitur quod non est minus dispositus ad gratiam quam peccator: Dicendum quod verum est quantum est de ratione peccati originalis in innocente: & actualis in alio: quia actuale mortale magis deordinat voluntatem quam originale. Sed isto modo neuter disponitur ad gratiam: sed magis ad perpetuam carentiam eius.
QVantum vero est de ratione negationis, quae si in innocente non ponitur obiex: in alio non est gratiae impugnatio: magis disponitur peccator ad gratiam vt dictum est. Ad Ambrosium qui dicit quod poenitentia optima res est: quae omnes defectus reuocat ad perfectum: Dicendum quod planum est dictum eius ponendo quod deus in gratia iustificante statim re stituit gratiam prius amissam, quod certius esse puto. Ponendo vero contrarium: dicendum quod etsi non restituit statim in actum, restituit tamen in diuino proposito: non ex parte dei secundum se: quia in ipso nihil inouatur: sed vt propositum dei respicit liberum arbitrium cui in futuro vt dictum est illa gratia est restituenda. Quomodo autem in praesenti poenitentia alios defectus reducit ad perfectum: nihil ad propositum.
On this page