Quaestio 19
Quaestio 19
SEquuntur pertinentia specialiter ad hominem viatorem clericum. Et erant duo specialiter pertinentia ad clericum religiosum, & plura alia pertinentia communitertam ad religiosum quam ad saecularem. Primum illorum duorum erat pertinens ad votum simplex: vtrum qui vouit intrare religionem strictiorem liberatus est intrando laxiorem. Secundum erat pertinens ad votum solenne: Vtrum de religionepriuilegiata quod fratres eius non possunt transire ad aliam religionem aequalis arctitudinis aut minoris, fratres alterius religionis quae non praesumitur esse maioris arctitudinis sed potius minoris, possint recipere ad suam religionem fratrem professum in illa religione priuilegiata.
CIRCAprimum arguitur, quod qui vouit intrare religionem arctiorem liberatus sit a suo voto intrando laxiorem: quia per hoc implet votum quo ad tria essentialia religioni: quia illa in omni religione obseruantur, & per tale votum non videtur ille obligari ad plus quam se extendunt essentia. lia religioni. Ad alia enim obseruanda solum obligantur professi.
CONtra. qui non implet integre promissum non est liberatus a voto: iste talis est quia duo promisit: & intrare & talem regulam seruare. ergo &c.
HOC vltimum concedendum est: quia enim iste non solum vouit intrare religionem sed talem religionem in qua tales sunt obseruantiae quales non sunt in alia: & secundum quas diuersarum religionum professiones distinguuntur. Trium enim votorum principalium solennitas in quaelibet religione obseruatur. Quia igitur ille in voto suo promisitiduo: & intrando religionem laxiorem non soluit nisi vnum a voto suo non est liberatus nisi super hoc dispensationem aut licentiam obtinuerit competentem. & quid maius est: si quis promisit intrare vnum monasterium ex religionibus habentibus bona temporalia mobilia & immobilia distincta secundum distinctionem monasteriorum, non soluit promissum intrando aliud sicut aestimo, vt qui vouit intrare monasterium ordinis sancti Benedicti apud sanctum Dionysium non soluit promissum complete intrando illud apud sanctum Germanum: quia etsi satisfaciat religioni siue ordini simpliciter & in hoc deo: non tamen satisfacit monasterio cui fecit suam promissionis: si non velit remittere promissum: quia aliquid iuris habet ex illo promisso illud monasterium quod non habet aliud. secus autem est de religione in qua diuersa monasteria nihil sibi appropriant, sed quicquid habent proprium est toti religioni pro singulis fratribus eius: vt quantum iuris habet singulus eorum in bonis vnius monasterii: tantum habet in bonis alterius. Propter quod ex suo promisso nihil plus iuris in illum acquirit vnum monasterium quam aliud. propter quod vouens intrare vnum, sine omni iniuria illius potest intrare aliud & soluit persecte promissum: vt contingit in religionibus fratrum praedicatorum & Minorum. Ad argumentum in oppositum quod sufficienter liberatus est: quia aequaliter soluit promissum quo ad tria essentialia in votis: Dicendum quod non est verum: quia iste non solum promittit religionem vbi tria vota essentialia obseruantur: sed vbi etiam cum talibus obseruantiis obseruantur. & quid amplius est si eaedem obseruantiae custodirentur: postquam tamen non essent eis omnia aequaliter conmunia sicut non sunt diuersis monasteriis in ea dem religione quandoque, adhuc non satisfaceret quo ad eos quibus facta erat promissio licet satisfaceret quo ad rem promissam. Non enim qui aliquid promittit vni & in hoc debitor eius factus est, satisfacit si hoc soluit alteri, immo si sit res quae potest ab eodem solui pluribus postquam soluerit vni debet eam adhuc soluere alteri, vt si vni promisi denarium & credens soluere siue satisfacere dem denarium alteri puta pauperi in eleemosynam, adhuc teneor soluere denarium illi cui era obligatus ex promisso. Vnde si talis subintrauit aliam religionem laxiorem: ante professionem debet exire & intrare religionem cui se deuouit nisi dispensationem vel licentiam competentem habuerit, etiam si scandalum ex hoc debeat oriri: quia hoc respectu illius scandalum passiuum est non actiuum nisi quo ad hoc quod fatue egit ab initio in talem necessitatem se ponendo: & de illa debet age re poenitentiam: & maxime si ex suo exitu postmodum scandalum oriatur: quia contra illud debuisset sibi prouidisse. propter quod ei imputatur sicut ebrioso si committat homicidium. Post professio nem autem per maius votum absolutus est a minori, debet tamen agere poenitentiam scilicet pro transgressione minoris.
ET quod assumitur in argumento quod per simplex votum non obligatur ad plus, quam ad tria essentialia: Dicendum quod nec ad illa tria nec ad alia obligatur, & hoc neque quo ad ipsorum obseruantiam finalem, nec quo ad ipsorum experientiam: sed solummodo ob ligatur ad praecisum ingressum religionis vbi illa tria obseruantur cum talibus obseruantiis: & non satisfacit nisi intrando talem religionem: quo facto statim perfecte liberatus est & satisfecit & recedere potest libere quandocunque ei placuerit ante voti solennizationis: secundum quod alibi planius declarauimus.
On this page