Quaestio 28
Quaestio 28
SEquuntur quaestiones pertinentes ad hominem secundum diuersos status hominum. Et erant quaedam pertinentia ad hominem existentem in statu praelationis: quaedam vero ad hominem existentem in statu peccati. Et circa primum erat vnum pertinens ad praelatum saecularem: Vtrum personis ecclesiasticis male dispensantibus bona quae habent de testamentis princeps ad ipsos cogendos vt bene illa dispensent possit mittere manus in bona illorum. Alia vero duo erant pertinentia ad praelatum ecclesiasticum.
CIRca primum arguitur quod sic: quia propter delictum posset mittere manus in personas eorum: quae magis sunt quam eorum res.
ET est dicendum breuiter ad hoc: quod reuera ecclesia bona temporalia habet a principibus & subiectis eorum: & quo ad proprietatem, & quo ad possessionem, quamquam in dispensatione eorum praelatus ecclesiasticus habeat superiorem iurisdictionem, vt supra determinatum est. Nunc autem principes in dotando ecclesiam de bonis suis temporalibus, sicut libere ea dant, possunt & partem dominii in eis retinere. Et pro quanto retinent in eis potestatem: debent coram principe de illis reddere rationem, vt patet in bonis quae ecclesia te net in feudum a principibus. & si quo ad illa bona non faciat ecclesia principi quod tenetur: potest manus pone re in illa bona, & non in alia in quibus potestatem nullam sibi retinuit. Neque occasione aliarum rerum, aut actionum siue causarum impertinentium ad bona: in quibus obligata est ecclesia principibus, potest princeps mittere manus in bona ecclesiae illa vel illa: quia in causis ecclesiae aliis quam quae rem feudalem tangunt, aut aliquo alio modo obligantur principi: nullo modo se debent principes intromittere: vt clamant infinita iura canonica & ciuiliam Propter quid dico quod in tali casu circa malam dispensationem testamentorum aut quaecumque huiusmodi: nullo modo debentur se principes intromittere, mittendo manus in bona virorum ecclesiasticorum. Sed insolentia eorum in talibus corrigi debet per suos superiores: ad quos principes siue quicumque alii possunt deferre contra illos pro mala eorum dispensatione comquestionem aut denunciationem si eis placuerit. Secundum hoc ergo concedenda est ratio ad istam partem.
AD argumentum in oppositum quod principes possunt mittere manus in personas eorum: dicendum quod non est verum, propria auctoritate: nisi fuerint degradatae prius per ecclesiam. Si alias quandoque manus possunt mittere in eos: hoc non est nisi de mandato & auctoritate ecclesiae. & tali modo consimiliter bene possent manus in bona ipsorum mittere.
On this page