Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

SEquitur de eis quae pertinent ad animam coniunctam. Quorum vnum erat ex parte potentiae cognitiuae: & alia plura ex parte volitiuae. Illud vnum ex parte cognitiuae erat: vtrum in somnis habeatur aliquam notitia intellectualis. Ex arguitur quod sic. quia relatio prophetica est ope ratio seu notitia intellectualis: & illa habetur in somnis. secundum illud Nume. xii. Si quis propheta fuerit inter vos &c. ergo &c.

CONtra. in somno non est vsus liberi arbitrii: sed non est cognitio intellectualis nisi simul adsit vsus liberi arbitrii. ergo &c.

DIcendum quod notitia intellectualis duobus modis potest haberi. Vno modo naturaliter, hoc est secundum conmunem cursum naturae. Alio modo supnaturaliter & super conmunem cursum naturae. Primo modo cognitio intellectualis nullo modo potest fieri in somnis: cuius ratio est: quia in soninis est ligamen communis particulae secundum philosophum, hoc est organi sensus communis: & subtrahitur interius vis sensitiua a sensibus particularibus: vt imaginatiua virtus quae viget interius: non possit percipere res sub ratio ne rerum, quia illas non percipit nisi intentis in opus sensibus particularibus: quia non percipit eas neque nata est percipere nisi in vigilia aliquo vel aliquibus sensibus particularibus existentibus in exercitatione operis. Vnde imaginatiua quae libera est & extra ligamen somni, si operetur somniando: hoc non est nisi percipiendo imagines pro ipsis rebus: non imagines secundum quod habent esse in organo imaginatiuae quod est interius. Nulla enim virtus organica percipit speciem in suo organo: quae est sibi ratio cognoscendi: quemadmodum visus non videt speciem prout ea informatur oculus: quae est sibi ratio videndi rem extra. Sed quod imaginatiua virtus videt imagines pro rebus, hoc contingit: quia cum in somnis sopiti sunt sensus particulares extra, & non fluunt ab organis eorum species sensibilium ab extra interius: tunc ad modum aquae fluentis de fonte cum aqua de fonte hauritur, refluit ad fontem: species a memoria sensitiuaper organum imaginatiuae refluunt vsque ad extremitatem organi sensus communis versus interius. vbi per species similes existentes in imaginatiua videt imaginatiua species illas lucentes in extremitate organi sensus conmunis: & iudicat illas esse ipsas res quarum sunt: & non potest non decipi: nec per ipsas species existentes in imaginatiua potest ipsa virtus imaginatiua vllo modo percipere obiectiue ipsas res quarum sunt, quemadmodum percipit ipsas in vigilia, vt ipsum verum colorem etiam clausis oculis.

NVNC autem ita est, quod intellectus agentis est abstrahere vniuersale a particulari existente in phantasmate siue in imaginatione non quacumque sed iam existente in actum, & per speciem qua informatur apprehendente rem particularem secundum quod est res: non imaginationem sub intentione rei: ita quod abstractio vniuersalis ad modum tanquam proprium & per se obiectum intellectui possibili non fit ab aliqua specie impressa in organo, siue in ipso organo imaginatiuae quia imaginatur, siue in extremitate organi sensus comonis quem videt imaginatiua sub ratione rei in somniando: & hoc per speciem qua informatur: sed ipsa abstractio vniuersalis fit ab ipsa re vt actualiter est imaginata: & tanquam expressa existens in vi imaginatiua imaginante per actum sicut cognitum in cognoscente: non autem sicut forma in materia.

QVAre cum in somnis non potest imaginari res sub ratione rei sed solummodo species sub ratione rei ab aliquo imaginato seu existente in imaginatiua siue phantastica vi: nullo modo potest abstrahi vniuersale quod praesentetur intellectui possibili sicut proprium & primum eius & per se obiectum. Sub cuius ratione apprehendit singula, de non alio modo vt alibi declarauimus. Quare cum alio modo secundum cursum naturalem cognitio intellectiua in homine haberi non potest: igitur nullo modo secundum cursum naturalem intelligendi potest cognitio intellectiua haberi in somno: & non propter aliquod ligamentum suum aut ima ginatiuae: sed propter defectum eius a quo debebat abstrahi suum obiectum. Si vero contingat aliquem somniando quasi syllogizare, aut versus componere, aut facere exterius opera vigiliae, quasi directa a ratione: hoc non contingit nisi propter quandam impressionem quae per assuefactionem operis talis in vigilia directi a ratione facta est in viribus sensitiuis cognitiuis currentibus imaginibus, & vi imaginatiua eas per quandam impressionem sibi factam dirigente: ac si ipsa esset directa a ratione. Vnde & consimiliter ab appetitiua sensitiua affectiones & desideria ordinata secundum virtutem solent haberi in somnis ex assuefactione circa talia in vigilia. Propter quod dicit philosophus, quod somnia iustorum meliora sunt quam quorumlibet aliorum. Per talia ergo quae sic fiunt & apparent in somnis: nullo modo potest argui quod hoc sit per aliquam notitiam intellectualem modo naturae procedentem.

SVpernaturaliter autem & supra conmunem cur sum naturae & per somnia & per reuelationes bene potest haberi perfecta cognitio intellectualis: & hoc secundum quodcumque genus visionis & intellectualis cognitionis. Et melius ad huiusmodi notitiam in se recipiendam intellectus est dispositus quantum est de se propter suam vacationem ab operibus sensuum secundum quod debet exponi loquendo de visione prophetica. Et secundum hoc concedenda est ratio pro ista parte.

AD rationem in oppositum quod in somnis non est vsus liberi arbitrii: Dicendum quod verum est secundum communem cursum naturae: quia neque operatio intellectualis vt dictum est. Existente tamen cognitione supnaturaliter, & iudicii discretione ex parte rationis, nullo modo est inconveniens inesse vsum arbitrii in voluntate, vt per ipsum possit homo mereri & demereri in somnis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9