Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 9
CIrca secundum arguitur, quod ex puris naturalibus ab intellectu creato possit videri nuda diuina essentia. Quoniam quicquid est in deo, deus est. ergo idea creaturae in deo est diuina essentia. creatura autem est similis suae ideae: & simile habet cognosci per simile. Cum ergo intellectus creatus ex puris naturalibus potest cognoscere nude crea turam: ergo & ideam eius: & sic diuinam essentiam.
CONtra. tunc ex puris natu ralibus posset creatura esse beata: quia nuda visio diuinae essentiae facit beatum.
DI cendum ad hoc, quod nulla vis pure naturalis siue actiua siue passiua, neque in agendo in aliud, neque in recipiendo in se actionem alterius potest se extendere vltra limites suae naturae. Vn de cum actus cognitionis contingit secundum quod cognitum habet esse & recipi in cognoscente: & hoc se cundum modum non cogniti sed cognoscentis, cognoscibile ergo quod natum est esse in cognoscente limitato secundum modum limitationis suae quam habet in cognoscendo, ab illo potest cognosci: & quid omnino excedit modum limitationis suae in cognoscendo, nullo modo habet ab ipso cognosci. & hoc ideo: quia non est natum esse in ipso secundum modum limitationis suae in cognoscendo. verbi gratia, virtus sensitiua quia habet limitatum modum in cognoscendo, scilicet per organum corporeum, cognoscere habet illa quae specie corporali habent esse in cognoscente: vt sunt sensibilia in materia singulari indiuiduali existentia: non autem illa quae sine specie corporali habent esse in cognoscente: vt sunt vniuersalia rerum sensibi lium: quae nata sunt esse in intellectum nostro: vt noster est coniunctus secundum statum sibi naturalem eo quod non est virtus organica: per organum tamen vniuersalium rerum sensibilium receptiua: & ideo ha bent intelligi ab illo: non autem illa quae sine adminiculo sensuum habent esse in intellectum: vt sunt quiditates rerum immaterialium quae habent intelligi ab intellectu superiori angelico: eo quod omnino abstractus est a materia. Quia tamen limitatus est naturaliter secundum magnitudinem determinatam virtutis cognitiuae receptione alterius per cognitionem: ne sine aliqua informatione a cognito aliquid possit cognoscere: eo quod nuda essentia sua non est ratio formalis alicuius alterius naturae a se: hoc enim solius diuinae essentiae proprium est: illud ergo quod omnino excedit virtutem eius, nullo modo potest cognoscitiuum creatum illud capere in se per cognitionem: cuiusmodi est diuina essentia nuda: quia vt supra ostensum est, nullam potest habere speciem sibi similem qua informetur intellectus creatus ad se naturaliter intelligendum tanquam principium proximum intra eliciens actum intelligendi circa praesens intelligibile: sicut species praesentis rei in oculo elicit actum quo naturaliter illam videt: ita quod necesse est hoc videri ab illo. Quia ergo diuina substantia nuda plus excedit in infinitum in intelligendo capacitatem summi intellectus creati quam excedant quiditates rerum immaterialium capacitatem intellectus nostri coniuncti ad capiendum ipsas per cognitionem ex puris naturalibus eius: etiam absque omnis speciei informatione: nullo igitur modo ab intellectum quocumque creato potest intellectualiter videri ex puris naturalibus nuda diuina essentia. Ad cuius intellectum sciendum: quod sicut est in sensibili respectu sensus naturalis optime dispositi: quod aliquando est aliquid sensibile virtute: quid tamen est insensibile actione: secundum enim quod dicit philosophus in de sensu & sensato, Decimum millesimum milii fallit visum: & hoc propter suam paruitatem in quantitate molis: Color enim non est oculo visibilis actione nisi sub aliqua determinata quantitate molis: licet ex se virtute vi sibilis sit: si esset limpiditas visus sufficiens ad ipsum discernendum: facit enim se inuisum vt sit vi sus: & quamuis circa ipsum fallatur, tamen supeuenit, vt dicit philosophus: sic suo modo est in intelligibili respectu intellectus naturalis creati optime dispositi: quod aliquando est aliquid intelligibile virtute: quid tamen est inintelligibile actione: & hoc propter suam paruitatem in simplicitate virtutis. intelligibile enim non est intelligibile ab intellectu creato: nisi sub determinata quantitate virtutis secundum simplicitatem perfectionis in esse. Vnde propter simplicitatem nimiam persectionis in esse suo quiditatiuo, excedit vniuersale rerum sensibilium notitiam sensus: & vniuersale rerum immaterialium notitiam intellectus coniuncti. Nunc autem in infinitum paruitas simplicitatis diuinae essentiae in perfectione plus excedit supremum intellectum creatum qui posset esse: quam excedat simplicitas quiditatis rerum immaterialium intellectum nostrum coniunctum: & quam quantitatis centesimi millesimi milii excedat visum: quia posset augeri vsque ad granum finitum acumen visus secundum proportionem gradus finiti quo illud milii excedit in paruitate illud quod visibile est actione: & ab illo videri posset iam factum proportionale. Augmentando autem in infinitum acumen intellectus creati: nunquam posset ascendere vt fieret proportionale simplicitati infinitae diuinae essentiae: quia simplicitas diuinae essentiae excedit in infinitum in simplicitate simplicitatem cuiuslibet intelligibilis in creaturis: non autem paruitas millesimi milii exceditur in infinitum a quocumque maxime visibili. Illud enim minimum saepius multiplicatum quandoque excedet maximum. Simplicitas autem creaturae aucta in infinitum, numquam proportionale tanquam naturaliter cognoscens attinget simplicitatem diuinae essentiae. Propter quod dicendum est absolute, quod diuina essentia naturaliter inuisibilis est a quolibet intellectu naturali. ex puris natura libus dico. Et hoc non solum amplius quam minimum milii sit in vidente ab oculo nostro specie sua quam facit in oculum, etsi per illam non videatur: immo adhuc multo amplius quam sit inuisibile ab ipso absque omni specie.
AD obiectum in oppositum, quod creatura est similis suae ideae: Dicendum quod verum est: sed est simile omnino improportionale: & a remotis: quia non est natum ducere in nudam notitiam suae ideae: & ita neque diuinae essentiae. Simile autem non ducit in notitiam similis: nisi sit omnino proportionalis: sicut est species coloris in oculo colori extra. Sed tale simile ad cognoscendum diuinam essentiam impossibile est inueniri in creatu ris: vt patet ex determinatis in duabus quaestionibus praecedentibus.
On this page