Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 15
SEquuntur pertinentia ad exercitium actus hominis in vita ista. Et erant quaedam perrtinem tia ad actus absolute: alia vero pertinentia ad actus in quadam comparatione. Circa pri mum erat vnicum pertinens ad actum epseorum: vtrum episcopus possit subditis suis pro ex cessibus & criminibus infligere poenam pecuniariam convertendam in vsum proprium vel pauperum vel ecclesiae suae. Alterum vero erat pertinens ad actum doctorum. Vtrum scholasti ce docens falsum ex sinistra affectione motus peccet mortaliter. Duo autem alia erant pertinentia ad religiosos: quorum primum erat: vtrum monachus regulae sancti Benedicti scholaris petens per literas ab aliquo officialium monasterii sui pecuniam ex indigentia ad opus studii sui, peccet mor taliter: & similiter ille qui eam illi mittit. Secundum erat: vtrum ille ad cuius manus tales literae veniunt, si eas aperiat & legat abbatique suo eas ostendat peccet mortaliter. Alia autem erant plura pertinentia ad quaescumqued personas, indifferenter scilicet. Tria autem erant: quorum Primum erat, vtrum excommunicatus sit ille qui legit aliquid de libro interdicto sub poena excommunicationis latae sententiae. Secundum, vtrum debens facere ali quid ex vna causa, liberet se a debito, faciendo illud ex alia causa. Tertium: vtrum licet alicui dare ec clesiae cuiquam certam summam pecuniae ad emendum terras ad opus illius ecclesiae vt detur ei certa sum ma pecuniae ad vitam suam.
CIRca primum arguitur quod epseus pro excessibus subditorum non possit exigere pecuniam, quia Micheae. iii. reprehenduntur iudices qui in muneribus iudicabant: & idem prima, quod i. ludices. sed corrigere excessus est actus iudicialis. extra de offi. ordini. Dilectus. ergo non est exercendus in muneribus, quare &c. Item extra de Simo. Nemous & prima, quod prima: Qui studet. dicitur quod Giezi pro gratia corporalis sanitatis vendita lepram incurrit. ergo multo fortius qui pecuniam accipiendo vendit sanitatem spiritualem habendam per correctionem, lepram peccati incurrit. ergo &c.
CONtra dicitur in de cre, extra de poenis. Licet. quod episcopus in eo casu in quo dispensare potest, in illo etiam potest poenam corpo ralem vel spiritualem in pecuniariam commutare. ergo multo fortius in aliis casibus qui dispensatio ne non indigent.
DIco quod poena quae pro excessibus exigitur, cum sit in satisfactionem & emendam delicti iam perpetrati & in cautelam contra delictum perpetrandum, ilia debet iniungi quae efficacius valet ad haec duo. Vlterius quia poenae exiguntur potissimum vt timore arceatur voluntas ne iterato peccet: idcirco dico quod poenae potius debent exigi quae magis timentur secundum status & conditiones hominium. Et quia poenae pecuniariae quandoque magis timentur: idcirco dico quod quando hoc percipit episcopus potius debet exigere poe nam pecuniariam quam aliam. Quae quia non per se & principaliter ordinatur ad emendam & satisfactionem sicut poe na corporalis aut spiritualis: quia excessus committuntur ab intra & corpore & spiritu principaliter: id circo dico quod poena pecunialis non est per se & primo exigenda nec principaliter: sed in casu praedicto. & ideo vt dicit ratio vltima, exigentia poenae pecuniariae non est per se exactio poenae sed potius poenae com mutatio in poenam. Quia vero vlterius additur in quaestione: an exigere possit eam ad convertendum in proprios vsus aut pauperum aut ecclesiae suae: Dico quod non nisi ad conuertendum in vsus pauperum. sed ecclesia sua cui habet prouidere, inter pauperes connumeranda est. Et quia ipsemet debet esse vnus ex pauperibus viuens de bonis pauperum sibi accipiendo necessaria, residua aliis pauperibus dispensando, vt dicit Prosper de vita contemplatiua: & alias latius exposuimus: idcirco etiam dico quod pro emenda & satisfactione excessuum potest accipere emendam pecuniariam vel ad vsus pauperum vel ecclesiae vel proprios: sic tamen quod quando conuertit eam in vsus proprios, bona ecclesiae quae alias esset recepturus conuertat in vsus aliorum pauperum: non aut in fastum & delitias, proprias, ne de ipsis possit dici illud Bernardi ad Henricum Senonenm. archiepiscopum. Dicite potestifices: in freno quid facit aurum: nostrum est quod effunditis: nobis crudeliter subtrahitur quod inaniter expenditis: nostris necessitatibus subtrahitur quicquid accedit vanitatibus vestris. & secundum hoc concedenda est vltima ratio.
AD primam in oppositum quod corrigere est effectus iudicialis qui non debet exerceri in muneribus: Dico quod correctio tria respi cit. Primo correctionem quam habet facere corrigens in correctum: secundo vitae mutationem in me lius ex illa consequendam in correcto: tertio commissorum pro quibus corrigitur emendam siue satis factionem faciendam a correcto. Quorum primum quod pertinet ad praelatum corripientem, & tertium quod pertinet ad subditum correctum, sunt propter secundum quod pertinet ad deum. Sed primum vt per illud disponatur ad recipiendum in se secundum: tertium vero vt in illo conseruetur. Et sunt tres partes essentiales correctionis iudicialis: sicut sunt tres partes essentiales poenitentiae: & quo ad nullam harum trium partium debet fieri correctio iudicialis in muneribus: sicut nec administra tio sacramentalis poenitentiae quo ad aliquam suarum partium. Est igitur aduertendum: quod sicut in fo ro siue iudicio conscientiae differunt haec tria. scilicet ministrare sacramentum poenitentiae in muneribus accipiendis: & ministrare ipsum pro muneribus accipiendis: & pro sacramenti ministratione accipere munus: sic in foro siue iudicio ecclesiae differunt haec tria. scilicet iudicare in muneribus accipiendis aut acceptis: et iudicare pro muneribus: & pro ipso iudicio munera accipere. ludicare autem in muneribus dicitur ille qui pecunialem satisfactionem iniungit: non propter vtilitatem correcti: sed propter conmodum proprium: Et sic non per dispensationem & commutationem poenae in poenam: sed per quandam exactionem poenae muneris. & hoc non ad satisfaciendum ecclesiae & deo: sed suo prauo desiderio. Quod non licet omnino: quia hoc non est iniungere satis factionem: sed ipsam omnino omittere: & loco eius quod in emenda satisfaciendum esset deo, satisfacere suo prauo desiderio. Sicut si administrans sacramentum poenitentiae, non intenderet principaliter iniungere aliquid ad satisfaciendum deo: sed iniungeret sibi dari pecuniam ad satisfaciendum suo prauo desiderio. Vterque enim istorum iudicat in muneribus: quia tertiam partem iudicialis officii pro muneribus accipiendis omittit: & pro eisdem alias duas partes exercet si ab initio muneris talis acceptionem intendit. Omnis enim iudicans in muneri bus propter omissionem satisfactionis deo & ecclesiae quam deberet iniungere, iudicat pro muneribus quo ad alias duas partes: quis propter munera satagit exercere. Proprie autem iudicare pro muneribus: quid tamen non est iu dicare in muneribus, est iudicium integrum exercere secundum tres eius partes: non propter aliud quam propter mu neris mercedem, vel principaliter proptur illud: quid similiter nulli licet. Pro iudicio autem munus accipere contin git dupliciter. Vno modo ratione ipsius iudicii, vt scilicet munus ponatur merces propter quam exercetur iudicium vel prin cipaliter vel secundario. hoc nullo modo licet: quia illud sub praetio temporali non cadit: et ideo in omnibus prae dictis casibus puto committi simoniam: sicut nec licet propter simoniam exercere quidcumque aliud opus diuinum circa populum. Vnde super dictum verbum Micheae dicit Hieronymus. Si quis de principibus videbatur iudicare quid erat rectum, vendebat magis sententiam, & in muneribus iudicabat. Sacerdotes quoque non docebant populum nisi accepto praetio. Et cum dicitur: Gratis accempistis, gratis date: illi dei responso pecuniam praeferentes gratiam domini auara mercede vendebant. Alio autem modo contingit accipere pro iudicio ratione laboris in iudicando: quid potest fieri dupliciter. Vno modo sic quod iudicans esset laboraturus iudicando: etsi non esset mer cedem muneris consequutus. hoc bene licet. Alio modo quod alias non esset laboraturus, quid etiam contingit dupliciter Vno modo aggrediendo laborem voluntarie ex muneris desiderio: quod conuenit mercennario. & puto si talis non indiget quod non licet ei etiam velle laborare propter munus temporale: etiam si principalius intendat munus aeternum. Si vero sit indigens & alteri officio obligatus quod propter istud postponi necesse est: pu to quod non licet: sicut non licet religiosis ex desiderio mercedis temporalis voluntarie, & absque coactione hominis vel conscientiae dimittere opera contemplatiuae & exercere opera actiuae: quae incumbunt praelatis ecclesiae: vt patebit aliqualiter in quaestione penultima. Si vero sit indigens & non obligatus alteri officio: puto quod licet si ei per mittatur, vt pauperi sacerdoti pro labore suo in celebrando missam recipere denarium: & ex desiderio reci piendi illum, aggredi laborem. Si autem alias non laboraturus aggreditur laborem coactus, puta quando aliquis assu mitur in praelatum ecclesiae, vel quando cogitur aggredi ipsum ex conscientia: puto quod coacto primo modo licet accipere in dicto casu: quia ius habet petendi: & deberet petere si timeret in non petendo ius suum periclitari. Coacto autem secundo modo similiter licet accipere in eodem casu: quia ius habet ex obligatione naturali ad illud dandum eorum quibus seruit: licet non ex obligatione ciuili. Propter quod non habet ius petendi. Dico ergo quod praelatus exigens emendam pecuniariam, si eam exigat iudicando in muneribus secundum expositum modum nullo modo licet ei. tamen eci bene licet commutando poenam in poenam. Hoc enim faciendo nec iudicat in muneribus, nec pro muneribus, nec etiam pro iudicio munus accipit: si non in proprios vsus conuertere intendit, quod si sic: tunc pro iudicio accipit munus: & in illo casu hoc ei licet facere vel non facere secundum modum distinctio num in isto membro iam expositarum. Pro iudicio enim ratione ipsius iudicii non licet accipere: sed ratione laboris: ma xime si alias esset laboraturus, & coactus ratione praelaturae talem aggrediatur laborem, & sit indigens, bene licet ei. Ad conuertendum autem in proprios vsus praeternecessarios, & ad fastum, nullo modo licet: non autem propter ipsam pecuniae secundum talem modum acceptionem: quam puto simpliciter licere, etiam si non sit indigens: sed propter abu sionem. Et secundum hoc dico quod pro excessibus licet epseo pecuniam accipere. Ad secundum de Giezi patet per idem illius enim intentio principalis fuit acceptio muneris pro recepta sanitate: ac si dominus eius Helisaeus intendisset recepisse donum muneris pro collata sanitate, quaere quia non recepit Helisaeus, ille recuparare vicem domini voluit. Quod expresse videntur sonare verba super hoc facto scripta: quando dixit Giezi ad Naamam: Dospens meus misit me ad te &c. Vnde si secundum hunc modum pro ipso iudicio ratione iudicii epses pecuniam acciperet, reuera lepra pec cati infectus esset: nec liceret ei, quid tamen secundum aliam viam & modum bene licet ei vt dictum est.
On this page